Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f050-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. In cruce notatur tormentum et maledictio. tormentum quia uidetur uiro iusto esse pena crucis conuersatio secularis. Unde [[Jeremia?]] Atrium mihi carcere est. solitudo paradysus. Econtrario conuersantes in seculo claustales reputant tanquam pendentes in patibulo. quia maledictum omnem qui pendit in linguo. Reputant enim seculares maledictionis [[speciem?]] contemptibiliter uiuere. de isto ecclesiastes iii. Vidi afflictionem pessimam scilicet curam secularem. quam deus dedit hominibus ut distentantur in ea. Per xx. Ventilator est ipsorum rex sapiens et imittit illia rotam malorum. Mittit illos in rotam afflictionis que est circuitur temporalis sollicitudinis. quam uitat uix iustus tanquam morbi contagium. Unde etiam per iericho mundus significatur. ubi dicit josue. abanathate custodite uos. Ac si dicat. Videte ne qui uobiscum seculare deferatis. set anatha sit conuersatio secularis. nolite mundana miscere diuinis. Nolite diligere mundum neque ea qui in mundo sunt. Unde apostolus. Mundus mihi crucifixus est id est fetet. uile cadauer. fetet enim pauper mundo humilis. fetet tercio mundadna nequicia. Nos scimus et cetera. continua sic [[strikethrough]] Scripsat [[/strikethrough]] confortauerat eos quibus scripserat contra mundi odium. ne autem his salas amicicias pro mundi odio declinaret subdit. Nos scimus [[quo?]] translati sumus de morte. ad uitam. quasi dicat fratres pertinet ad sortem iustorum qui diliget proximum. qui autem non diligit manet in morte. non dicit uenturus set in mortem. set iam permanet in morte. [[quo?]] omnis qui odit fratrem suum homicida est. Siquis contempnit fratris odium paruipendat et homicidium. Non mouetur manus adoccidendum et tamen homicidio [[?]] tenetur. Vivit ille. iste [[inferior?]] iudicatur. [[quo?]] omnis homicida non habet uitam in se manentem. Non dicit simpliciter homicida set omnis. ut non tamen eum qui ferro percutit. set etiam qui fratrem odio persequitur homicidam ostendit. talis uitam non habet quia uita corporis est anima. Vita anime deus. ergo mors corporis est amittere animam. et mors anime est amittere deum. odium enim expellit deum. et occidit animam. ergo qui odit fratrem suum non habet uitam in se manentem. In hoc cognoscimus caritatem dei. [[quo?]] ille animam suam posuit pro nobis. In precedenti dominica inuitat nos ad caritatem. Inuitat autem hoc loco ad opera caritatis. que sunt animam pro Christo ponere. et eidem substantiam quam habemur in [[?]]. Unde sequitur. Et nos debemus per fratribus animas ponere. si debemus. ergo qui declinat uidetur mortaliter peccare. dicimus quod tenetur perfectus se morti offere pro ouibus suis. imperfectus non tenetur offere set quesitus et inuentus. tenetur se non negare. qui ergo de paulo qui perfectus erat. et se negauit. huius solutio habetur in iosue ubi exploratores dimissi sunt per fenestram cum funiculo. funiculis triplex quo quis mortem fugit. fides spes et caritas. Potest autem prelatus perfectus mortem declinare- ut salua fit fidei integritas. spei constantia. et caritas. pro Christo teneatur. quod fit cum quis se utilitati proximorum se reseruat. Unde ita bene paulus per sportam submissus est per murum quia sporta vas refectionis in qua mortem declinauit. dum se ad utilitatem proximorum reseruauit. Qui habuerit substantiam mundi huius. et uiderit fratrem suum neccessitate habentem uictu uidelicet et uestitu. et clausit et cetera. quasi dicat nescio. qui superflua non potes dare. quomodo animam poteris ponere. Conuenienter postquam [[strikethrough]] subdidit [[/strikethrough]] dixit de anima ponenda subdit de substantia communicanda. ut si forte ex humana fragilitate continguat animam non ponere. studeat tamen substantiam dare. quia si sua didicit dare quinque se ipsem potet ponere. Ergo filioli non diligamus uerbo neque lingua set opere et ueritate. Uerbum est pura locutio semen opere. Lingua [[ergo?]] est multiplex oratio cum sepe repetitis sermonibus suum commendat affectum. Non autem hiis diligamus set opere. ne redarguatur a iacobo qui dicit. Si autem frater aut soror nudi sunt et indigeant uictu cotidiano. dicat autem illis ne calefacimini saturamini. non dederit autem eis que neccessaria sunt corpori quod proderitur. Bene autem operari coniungitur ueritas. quidam enim opere diligunt. set non ueritate correctionis. Nam aliquin alicui beneficium impendent. non tamen in eis que culpanda sunt corrigunt. Alii ueritatis intuitu tanta reprehendunt seueritate. ut nihil in eis inueniatur mansuetudinis set cornu iusti exaltabitur in gloria. cornu mollis est osse et durius est carne. prelatum significans qui nec [[nimius?]] dure [[?]] nec correctiones [[leuiter?]] corrigere. set sic mediocriter temperatus ut in correctione seueritatem mansuetudo temperet. [[red ink]] Item eodem die. [[/red ink]] HOMO. quidam fecit cenam magnam et cetera. Ex hoc euangelio sic elici potest sermo. homo quidam et cetera. Iste homo deus est qui magnam cenam fecit cum frustracionem sue maiestatis electis suis preparauit. Set hanc cenam deus homo ampliauit. ut in hac cena non solum propoantur lac set etiam mel. In melle quidem est dulcedo aeris. et significatur dulcedo in cognitionem diuinitatis. lac de carne procedens illa, significat mentis dulcedinem que erit in cognitione incarnationis. Ampliata est ergo nobis cena per uerbum caro factum. ut non tamen habemus deum creatorem sicut angeli set humane nature socium et fratrem. Sequitur. Uocauit multos ad cenam id est diuinitatis [[fructificationem?]]. uel multos uocauit deus et uenire contempnunt. Unde parabola i. Vocaui et renuistis extendi manus et cetera. Uocat deus per collationem beneficiorum. Unde deuteronomio. Incrassatus est [[?]] et recal[[citauit?]]. Incrassatus in naturalibus impinguatur gratuitis. dilatatus fortuitis et recalcitauit. Unde osee vii. Ego erudiui eos et confortaui brachia eorum. et cogitauerunt contra me maliciam. reuersi sunt ut essent absque iugo. Erudiui eos dicit gratuita dono scientie. et confortaui instrenuitate naturalium et iugum meum contempseret. et paulo ante illud dicit. Ego redemi eos et locuti sunt contra me [[indatium?]] Vocat etiam deus per turbas predicationis. set uocati non ueniunt. Unde iob. indurabitur cor eius quasi lapis et stringetur quasi [[omnes?]] malleatoris. Uocat et deus tenens reclinatorium in manu eius ut nos cum esca uocet. sicut reuocatur acciperit. Unde Amos vii. in alia translatione que inuenitur super jeremia l. Ecce uir stans super murum adamantium. et adamas in manu eius. adamas ferrum attrahit et significat promissa que etiam corda dura uiduntur attrahere. duriores autem sunt adamente quos promissa non attrahunt. Extensa est manus domini ad feriendum tenens gladium. Unde job. xix. fugite a facie gladii. ultor in iniquitatum gladius est. et scitote esse iudicium. de hac extensione dicit ysaia xviiii. Non est auersus furor eius set ad hoc manus eius extensa. et populus non est reuersus ad percutientem se. succensa est enim quasi ignis in pietas. dicit ergo deus. extendi manus meas non tanquam auarus contraxi. set extendi multa deturus beneficia. Unde apostolus ad romanos. Qui proprio filio suo non pepercit. et cetera. quomodo etiam cum ipso non omnia nobis donauit. set [[quo?]] ad omnia que promittit non ueniunt ideo conquerit dicens. Extendi manum ad feriendum ut terrene tumidum. Extendi ad dandum beneficia ut allicerem cupidum. et non erat respiceret. primus dixit. Villam [[?]] et necesse habeo exire et uidere illam. hec uilla est amor donandi. qua sathanas [[?]]. set non obtinuit dato precio pomi. pro commixtione eterni gaudii. Villa eruitur. que etiam nec gracis habetur. quia compellit exire ab extrinseca dei et sui contemplatione ad exteriorem sollicitudinem. Legitur enim in iii. Regum. ii. quod exiuit semei de ierosolim in geth. quod interpretatur torcular. id est oppressionem substantiarum et a Christo uero pacifico condempnatur. in genesi xxx.iiii. exiuit dina ut uideret mulieres illius regionis. et corrupta est a sychem principe terre. et conglutinata est anima eius cum illa. Exit dina cum mens nostra interiora negligens studia. ad secularia extrinsecus uagatur. quam sichem princeps terre opprimet cum eam dyabolus corrumpit. et sic eam conglutinat cum per illecebras illaqueat. Egressus est esau [[Insertion]] aduenationem. et iacob [[/Insertion]] ubi simplex manens in mentis habitaculo illi surripuit benedictionem. compellitur quis per amorem rerum temporalium aduenationem egredi et supplantatur ei eterna benedictio. dicit ergo uillam [[emi?]] et necesse homo et cetera. quasi dicat ut semel uideam priusquam moriar. quia hoc est unicus fructus diuitiarum. Unde ecclesiastes v. ubi multe sunt diuicie multi sunt qui commedunt eas. et qui prodest prosessori nisi quod cernit eas oculis suis. quasi qui diuicias habet sicut uidimus ad cenam dei non [[?]] falsam pretendens excusationem. dicens rogo te habe me excusant. humilitas sonat in uoce cum dicit rogo. set superbia est in excusatione cum uenire contempnit. sic frequenter dicitur ad uirum iustum ora pro me quia. peccator sum. in quo sonat humilitas. cum requiritur oratio et manet superbia cum non receditur a peccato. alius dixit. Juga boum [[emi?]] v. et eo et cetera. Pro v. iuga boum v. corporis sensus designantur Juga boum [[emit?]] qui infelici commercio regno celi contempto. v. sensuum se subicit seruituti. Utinam tolleret homo iugum domini suaue quod est hominis iugum et non toleret super se iugum v. sensuum graue et uimentinum. graue si[[quidem]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar