Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f051-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quod uere est absinthium palato non corrupto. Idem ix. Ecce ego cibabo populum meum absynthio. et dabo eius potum fellis. per absynthium quod de terra nascitur significatur peccata que committuntur in amore terrenorum. fel de carne procedens sigificat peccata carnalis uoluptatis unde ysaia xviii. Misit deus in medium egypti spiritum uertiginis et errare fecit eos in omni tempore suo sicut ebrius et uomens. Spiritus uertiginis in egypto est conuersatio secularis in mundo. uqme auertendo uertigo dicitur. et facit errare hominem sicut errat ebrius et uomens. Uomitus refrigerare deberet hominem ebrium. set contingit aliquin nauseare protper peccati despectum. et post ipsum quod despicit appetere. et sic esurit. et uomit cum de eo cuius abhoruit turpitudinem se inebriat. Vigilate in orationibus. Post commendationem sobrietatis inuitat ad uigilandum est bonis operibus pretendens neccessitatem uigilandi dicens. Uigilate quia aduersarius uir tanquam leo et cetera. Rugitus leonis aures impedit homines ut alium non recipiat sonum quam rugitum leonum. ita dyabolus mentes fidelium terrendo et illicita suggerendo. a uia ueritatis auertit. Necesse est igitur uigilare. quia aduersarius noster circuit tanquam hostis clausos obsidens muros. Igitur uigilate in hac scilicet nocte seculi. quem in iiii. distinguitur uigilias. quarum quemlibet iii. habet horas. Prima uigilia est mundi contemptus qui iii. habet horas scilicet contemptus honorum. diuiciarum. uoluptant contra triplex monstrum de quo in epistula iohannis. Omne quod est in mundo autem est concupiscentia oculorum aut concupiscentia carnis. aut superbia uite. unde amos i. conteram uectes damasci et habitatores de campo ydoli. et tenentem sceptrum de domo uoluptatis. Uectis rigidus est in inflexibilis. superbiam significat rigidam et infelxibilem ad humilitatem. campus ydoli est auariacia que est ydolorum seruitus cuius inhabitator est auarus. tenet dyabolus sceptrum in domo uoluptatis qui plene regnat in homine cuius uoluptas donatur in corpore. Secunda uigilia est mortificatio carnis que iii. habet horas. prima uigilie hora est mentis sollicitudo contra sompnum de qua ecclesiasticus xxxi. Vigilia honestatis tabefaciet carnes et cogitatus illius aufert sompnum. secunda hora est ieiunium contra gulam. ad cuius commendationem dicit ambrosius. Uide quanta sit uis ieiunii. ut sputo suo terrenum interficiat serpentem. quanto magis spiritualem. Tercia hora est que fit in labore manuum contra ocium. de qua ecclesiasticus xxxi. Laborauit diues in congregatione substantie sue. et replebitur in requiere bonis suis. Tercia uigilia appetitus uirtutum. cuius hore sunt munda oratio. Lacrimarum effusio. elemosinarum largicio. de quibus in cantica. Oculi eius super riuos aquarum. que lacte sunt lote et resident uixta fluenta plenissima. In riuulis aquarum significatur effusio lacrimarum. In lacte gratiositas elemosinarum. In fluentis effusio orationum. unde psalmus. effundo inconspectu. oratio mea. iiii.a Uigilia est desiderium supernorum. cuius hore sunt obliuio temporalium. contempulo celestium. Ingressus in regnum. De hiis habemus in genesi xxxii. ubi legitur que iacob transiuit torrentem iaboch et luctatus est cum angelo donec ueniret aurora. Iacob interpetatur uelud pulueris. Iacob ergo supplantator interpretatur. Transit torrentem pulueris per obliuionem temporalium luctatus est cum angelo. per contemplationem celestium donec uiderat auroram id est noctis presentis terminum. et diei id est eterne glorie inicium. Has uigilias obseruantem non inuenit leonis rugitus. de cuius rugitus dicit ysaia v. rugitus eius rugitus leonum rugiet ut catuli eorum frendet et tenebit predam. amplectitur eam et non est qui eruat. Quia uero circuit dyabolus querens quod deuoret. ideo dicit salomon. fili omni custodia serua cor tuum. et bene dicit omni. nam si unum hostium inimico clauditur quod proficit si aliud apertum dimittatur. De hoc naum in fine. Aqua propter obsidionem hauri. [[?]] municiones tuas. Intra in lutum calca et tenens subige laterem. Obsedit te dyabolus hauri aqua sacre scripture que docet resistere. [[?]] quasi extra strue. municiones uirtutum contra obsidiones uiciorum intra in lutum calca et considera te esse lutum. et luteam carnem subicias. sicut docet apostolus. Castigo corpus meum et in seruitute. labor enim est seruitus membrorum contrarius uoluptati. cum autem corpus in ocio fuerit. sicut dicit naum in fine. pandentur parte terre tue. et deuorabit ignis uectes tuos. Parte terre sunt v. corporis sensus. hii sunt qui [[tardunt?]] castrum mentis hostibus malignis. et uectes quibus deberet claudi hospicium cordis scilicet Amor dei. igne luxurie. superbie. auaricie deuoratur dyabolo procurante tibi resistente. Ne autem quis posse resitere timeat. aut modus resistendi nesciat fortes in fide. et hac fortitudine fidei dicit apostolus ad hebreos xi. Moyses grandis [[faciens?]] negauit se filium filie pharaonis. magis eligens affligi cum populo dei. qua temporalem habere iocunditatem. maiores estimans diuitias thesauris egyptiorum in properum Christi. [[strikethrough]] Inuitat hoc loco ad [[/strikethrough]] Sustinete ergo pro Christo scientes eamdem passionem ei que immundo est uestre [[fernitati?]] fieri. Inuitat hoc loco ad sustinentiam ad exemplum sanctorum sicut docemur in epistula iacobi in fine. Exemplum accipite exitus laboris et pacientie et longanimitatis prophetarum qui locuti sunt in nomine dei. et ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam iob audistis. et finem dei iudistis. fortes ergo sitis ad exemplum sanctorum. Omnes autem omnis gratie scilicet dator fidei. aliarumque uirtutum. qui uocauit nos in eternam suam gloriam in Christo modicum passos. quia modicum est quicquit pro domino sustinemus. qui magnum et incomparabile premium expectamus. Que modicum sit quod patimur ostendit id est etri id est Modicum si oportet contristari uariis tribulationibus ut probatio fidei uestre multo preciosior sit auro quod per ignem probatur. ITEM quod pro modico quod patimur magnum premium expectemus ostendit apostolus ii. ad corintios iiii. dicens. Id quod impresenti est momentaneum et leue tribulationis uestre. [[?]] modum immensurabile. et sublimitatem eterne glorie pondus operabitur in nobis. hec autem uerba er quasdam sibi respondet antiteses. hoc enim quod in presenti patimur modicum. opponitur quod dicitur super modum immensurabile premium. Istud momentaneum illud eternum. istud leuitatis illud magis ponderis. istud tribulationis humilitatis. illud in estimabilis sublimitatis. Libenter igitur modicum sustinete. et ne defectum timeas. deus perficiet confirmabit solidabitque deus dum dat augmentum. perficit mynistrans robur sustinendi. confirmat perbens consolationem. timore sublato solidat. [[red ink]] Item de eodem.. [[/red ink]] [[margin]] Lucas xv. [[/margin]] QUIS ex uobis homo qui habet c. oues et si perdi et cetera. Dominus triplici parabola. indicium [[?]] nobis sue misericordie consequende. prima est de oue rapta. secunda de dragma perdita. iii. de filio prodigo. Conuenienter in his tribus homo significatus est scilicet oue. dragma. et filio. Homo primo ouis fuit per simplicitatem. et innocentiam. dragma propter ymaginationem creatoris ad quam factus fuit. filius propter hereditatem. Descripto hominis statu lapsus subiungitur. ut quanto fuit homo purior. tanto lapsus confideretur grauior et quanto lapsus grauior. tanto dei pietas in eius temperatione uideatur elementior. Fuit ergo homo ouis. hanc ouem misit pastor dues pater in bona paradysi pascua. set ipsa transiuit ad uentam. et ideo rapta ab alio qua pastore. non potuit liberari. periit ergo ouis recedens a grege. periit homo recedens ab unitate ecclesie. A qua receditur multipliciter. Receditur enim ab unitate per errorem infidelitatis. et per morum discrepantium. et scisma discordie. De errore et morum discrepantiam iob xxvii. Sicut impius inimicus meus. et aduersarius meus quasi iniquus. quia ut dicit Gregorius. Ame fide discrepat qui opere non concordat. Receditur etiam iii.o modo. per scisma discordie. ideo dicit apostolus i. ad corintios xii. Non sit scisma in corpore nostro set id ipsum pro inuicem sollicita sunt membra. et si patitur [[?]] membarum compaciantur omnia membra. Nunc habemus quomodo periit ouis per recessum. et ideo sequitur de perdicione dragme. Perit dragma si amittit ymaginem que est quasi de eius substantia. perit homo perdens ymaginem creatoris scilicet ideo dicit ecclesiasticus iiii. Non accipias faciem aduersus faciem tuam. Ymaginem creatoris habens. non ergo accipias faciem peccati illi contrariam. et aduersam. quia quot habens peccata tot habens Facies. unde in psalmo. Facies peccatorum summitis quasi dicat diuersa committis peccata et ideo diuersas habetis facies. Assimilatus enim homo uulpi per calliditatem. et dolositatem. leoni perseuiciam urso per luxuriam. serpenti per detractionis et adulationis uenenositatem. sic ergo homo per diuersa genera peccatorum diuersis similitudinibus comparatur. Perit etiam dragma. si amittat ymaginem que mutatur in igne et liquescit. perit homo cum mundi creatoris ymaginem. igne superbie et luxurie supponit. de hoc igne dicit ysaia liiii. Ecce creaui fabrum conflantem ignem. et prunas. et proferentem uas in opus suum. Iste faber est dyabolus que creauit deus in natura non in malicia. conflat dyabolus cor hominis et profert uas in opus suum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar