Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f052-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quia cum uult habere superbum adducit ignem superbie. Ad luxuriosum faciendum ignem succendit luxurie. et sic singulis succendit uiciis. Perit igitur dragma si perdat ymaginem perit si mittatur in ignem. perit etiam si inuoluatur puluere auaricie. perit si absorbeatur sceno luxurie. Sequitur de filio qui ideo perit. quia usus est libero arbitrio. rupto diuine legis uinculo. unde iob xi. Vir uanus in superbiam erigitur. et quasi pullum onagri se liberet natum putat. pullus enim onagri nascitur sine freno. homo uero cum freno legis naturalis nascitur. Set multa legis uinculum rumpunt. ad illicita irrepentes libero mentes arbitrio. Ad bonum siue ad malum. unde ecclesiasticus xvi. Apposuit tibi ignem et aquam ad quia uolueris porrige manum tuam quasi dicat liberum habes arbitrium. elige quod placet autem legem naturalem obserues autem dissipes. quia ueri multi rumperunt legis uinculum. Ideo dicit jeremia v. Hii simul fregeret iugum. rumperunt uinculum legis scilicet et ecce quid sequitur. Idcirco percussit eos leo de silua. lupus ad uesperam uastabit eos. et per deus uigilans super ciuitates eorum. Hiis tribus bestiarum nominibus hoc loco dyabolus designatur. qui leo dicitur propter crudelitatem importabilem. lupus propter famem insaciabilem. perdus quia uarias habet maculas propter insidiorum multiplicitatem. Ab legis contemptor leditur. uastatur et percutitur. dicto de triplici hominis lapsu. sequitur triplex remedium [[quo?]] ouis repertatur in humeris pastoris. tulit ergo Christo hominis penam et culpam. per pacientiam sufferendo penam. quod non rapuit persoluendo. quia culpam nostram portauerit ostendit ieremia xxiii. dicens. Uos estis mihi ouus proiciam uos dicit deus quasi dicat ego porto uos per pacientiam. set uos me honeratis peccata peccatis addendo. ego uero exonerabo me. et proiciam uos in ignem eternum. et amos ii. Ecce ego stridebo super uos sicut plaudtrum honestum feno. Videmus fenum quod leue est plaustro super ponitur. dicit ergo deus. stridebo quasi plaustrum quasi dicat nunc stridebo subter uos sustinendo. post hec uero stridebo super uos stridorem extreme [[?]] proferendo Ite maledicti. Quid penam nostram ipse portauerit ostendit per osee xi. dicens. Ego portabam eos in brachiis meis et nescieret quia curarem eos. Portauit nos deus brachiiis pro nobis cruci affixis. quia tamen qui se diuersis inuoluit criminibus non agnoscant. hoc ergo sicut dictum est remedium ouis. que repertata est in humeris sauatoris. Sequitur de secundo remedio. Que mulier habens dragmas x. hoc de dragmate remedio agitur. accenditur lucerna. frangitur testa. ut illuminetur anima cuius obscuratio est dragme perdicio. et ymaginis illuminatio est dragme inuentio. Accendit igitur mulier id est diuina sapientia lucernam. lucernam lux est mixta in testa id est deitas in carne. hec est lampas de qua dicit ysaia lxiiii. propter syon tacebo et propter ierosolim non quiescam. donec egrediatur ut splendor iustus eius. etiam lampas eius accendatur. lampas lumen habet in uase uitreo. splenduit diuinitas in carne fragili. frangitur testa ut lumen appareat. et tenebre fugiant. fracta est in carne humanitas in cruce et prodiit immensa claritas scilicet anima Christi sanctissima. omni [[?]] plenissima. absque omni macula. qua uisa dyabolus cognoscens uerum filium patris lumens sustinere non potuit. set uictus Christi pacientia fugit. frangitur enim testa et ligatur sathane potentia. unde ysaia ix. Iugum enim honeris eius et uirgam humeri eius et sceptrum. exatoris eius scilicet sicut in die [[?]]. Iugum enim dyaboli honerosum est quod trahit et incuruat hominem ad amorem temporalium. Uirga iumentum compellitur currere. Hec est uirga imposita peccatoris humero. qui compellit eum currere ad omne quod desiderat. sceptrum exactoris scilicet dyaboli est dominium exigendi. dicitur autem exactor quia dedit [[strikethrough]] quia dedit [[/strikethrough]] primo bonum nummum peccati que adhuc aposteris non cessat exigere cum usura. Deus autem crucem baiolans iugum dyaboli honerosum. nobis abstulit. in manu illusionis. harundinem potentiam destruxit. que per uirgam est designata. per soluens mortem qui mori non meruit. nos de humero peccati liberauit. Vicit ergo Christo in cruce sicut uicit gedeon in die madiam. Absconderat enim lucem in laguncula. quibus fractis uiso lumine fugeret hostes. ita diuinitas in carne fracta hostis fugit. fregem ergo testam carnis. ut per apertionem maiestatis illuminaretur anima cuius illuminatio est dragme inuentio. Sequitur de remedio filii. Uidit illum pater et misericorida motus est et cetera. Occurrit pater filio reuertenti. hoc occursus id est obuiatio habetur in psalmo. ubi dicitur. Misericorida et ueritas obuiauerunt sibi et cetera. quia si fuerit in te filio confessionis te condempnans. erit in pater misericordia te absoluens. debet triplex esse ueritas scilicet confessionis fidei et operis. si humerid ueritatem confessionis. occurrit misericordia purificans. unde ysaia i. Si fuerunt peccata nostra ut coccinum quasi de albabuntur. et si fuerint rubra. quasi uermiculis uelud lana alba erunt. id est sicut lana de albabis. Est enim hoc effectus purificantis. Si sit tibi ueritas fidei occurrit misericordia locuplerans. gratiarum agnitio. unde sapientia viii. Sapientia uincit maliciam. attigit autem a finem id est a principio conuersionis. usque ad finem id est terminum extreme resolutionis. dans gratiam forititer uiciis resistendi. et disponit omnia suauiter carismatum suauitatem multiplicans. Si tibi sit ueritas operis. occurrit tibi pater cum misericordia deliciante. unde ysaia xxxii. Sedebit populus meus in pulcritudine pacis. temporanee scilicet et eterne. in tabernaculis fiducie habens fiduciam requiei presentis et future. et in requie opulenta. Sequitur. et cecidit super collum eius. et osculatus est eum. Idem quod ibi deus. Iusticia et pax osculate sunt. De hoc osculo agitur in canticis. Osculetur me osculo oris sui. In osculo oris duo [[spiritus?]] uniuntur et ideo datur in pacis signum. ad designandum quod sicut oris ad os exterior communicatio. sic debet fieri in reconciliatione spirituum unicio. dat etiam pater filio osculum ut indicetur penitenti certa peccatorum indulgentia hec est quod iusticia et pax osculate sunt quia si erit in te iusticia te condempnas. erit in patre pax indulgens. et si erit inte iusticia ad confessionem progrediens. erit pax patris cordis habitaculum ingrediens. si erit iusticia te reum confitens. erit in patre pax miserans. Unde ysaia xxxii. Sedebit in chermel. et erit opus iusticie pax. Chermel interpretatur tenellus illos significans. qui sic teneris deliciis indulgent. ut nichil rigoris uel penitentie austeritatis recipiant. In his sedebit pax cum deus conferet iusticiam penitendi. in eo quod deliquerunt. et huius iusticie opus est pax id est reconciliatio ad deum. Occurrit ergo pater filio reuertenti et reddit gloriosam [[resurrectionem?]] set uideat ne quis uenientem impediat. de qua impedicione jeremia xli. legitur quod lxxx uiri rasi barba et scissis uertibus et squalentes munera. et thus habentes in manibus ut offerent in domo dei. et egressus ysmahel in occursum eorum. dixit uenite ad godoliam qui cum uenissent in medium ciuitatis interfecit eos. Uiri isti uirum perfectum significant quia octonarius. numerus est perfectus. Erant rasi barba et scissis uestibus. Radiunt sibi barbam qui de propris uiribus non confidunt. Uestes scindunt qui in laceratione mentis sibi non percunt hiis iter agentibus ad templum dei occurrit dyabolus et occidit eos. dicit enim. Uenite ad godoliam. ecce promisit uitam et mortem exsoluit. quia dyabolus sub uirtutis spiritus se occultans maiora promittit et minora subtrahit. Contingit enim quod quis in seculo bene conuersatur set a dyabolo a uia ueritatis seducitur. cum suadet ad religionem intra uero religione manenti suadet exitum. et sic interficit in anima illi uero qui pecccauerat occurrit pater et cecidit super collum eius. pater collo filii brachium imposuit. id est deus pater filium in amplexum penitentis humiliauit. Unde ad hoc crucifixus. ubi depictus stat brachiis extensis quasi nos prouocans ad amplexum. Unde ysaia lii. Parauit deus brachium suum sanctum in oculis omnem gentium et uidebunt omnes fines terre salutare dei nostri. parauit deus brachium sanctum suum id est filium paratum amplexari reuertentem. Reuerso uero dat anulum id est fidei signaculum quo illuminatur ymago et inuenitur dragma. ut possit dicere. signatum est super nos lumen. et ecce dedisti leticiam in corde meo. quia pecuniam quam expendi id est anime puritatem uiciis obscuratus amisi. nunc illuminatus per gratiam reparaui. Quia autem sit Christo fidei signaculum habetur in fine aggei. ubi loquitur pater de filio dicens. Ponam te [[Insertion]] quasi [[/Insertion]] signaculum quia te elegi dicit deus. et in canticis dicit sponsus ad sponsam. Pone me [[Insertion]] ut [[/Insertion]] signaculum super cor tuum. pone me ut signaculum super [[inserition]] brachium [[/Insertion]] [[strikethrough]] cor [[/strikethrough]] tuum. et dicit de Christo. hic est que signauit pater. ut quicumque crediderit in eum hoc quasi signatur hoc signaculo. dat etiam pater calciamenta et reddit gloriosam resurrectionem scilicet ne coluber inuadat. pedes enim calciati tucius ascendunt alta. ita affectus tucius leuantur ad ardua cogitanda. sanctorum exemplis muniti. muni ergo pedes id est affectus tuos sanctorum exemplis. ne inuadat coluber antiquus dyabolus scilicet immittens cogitationes pessimas.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar