Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f053-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
substantia pauperis quasi qui uictimat filium in conspectu patris. debet igitur dari elemosina de proprio et non rapina. ipsa orat pro nobis et placat deum. et in pugnat et repugnat contra dyaboulm. unde in ecclesiastico xxix. conclude elemosinam in sinu pauperum et ipsa orabit pro te. et statim sequitur. Elemosina uiri quasi sacculus cum eo. Quod in saculo habetur semper cum indiguerit inuenitur. ita elemosina in neccessitate grata confert subsidia. gratiam hominis ut pupillam conseruabit. que lucem [[?]] toti corpori. et resurget et retribuet illi retributionem unicuique in capite eorum. deinde ostendit quomodo repugnat et impugnat dyabolum dicens. Super scutum potentis et super lanceam aduersus tuum inimicum pugnabit. Scuto iaculum repellitur. lancea hostis impugnatur. in elemosina impugnat dyabolum. et persuasionibus illius reicit iaculum. considerato quid detur consideretur ordo. nam sicut dicit augustinus. qui ordinare uult elemosinam dare a se ipso debet incipere. Unde ecclesiasticus xxx. miserere anime tue ut placens deo. ac si diceret Si uis placere deo per elemosinam miserere anime tue ut [[?]] ei et contine. hoc est munus anime ut contineas. ne luxuriet diuersis delectionibus et congrega cor tuum ne dispergatur in exterioribus. Set congregetur in sanitate eius id est in deo. qui est sanitas cordis. Idem tristiciam longe repelle ate id est amorem temporalium. multos enim occidit tristicia. et non est utilitas in illa. debet sibi a se ipso incipere. qui ordinare uult elemosinam dare. Ne audiat ysaia contra se dicentem ita. manus uestre sanguine plene sunt. Lauamini mundi esto. debet etiam directa esse intentio. ut pro elemosina non hominum fauorem. set eternam quis expectet mercedem. unde mateus vi. cum facis elemosinam noli tuba canere. Ante te. Respondet etiam digito elemosina propter triadanda. que sunt cordis compassio. uerbum bonum datum bonum. de compassione dicit gregorius. Plus est ex corde compati quam dare. nam qui ex corde compatitur de se ipso dat. qui uero dat uestem uel quodlibet aliud non de suo set de alieno. de uerbo bono et dato dicit ecclesiasticus xviii. fili in bonis ne des querelam. et in omni dato ne des tristiciam mali. Nonne ardorem refrigerabit ros. sic et uerbum melius quam bonum datum. set utrumque in homine iustificato. Hec tria tulit maria magdalena ad pedes dei. quos [[?]] unguento unxit. crinibus ter sit. In lacrimis significatur compassio. In unguento pia consolatio. In crinibus per quos significatur rerum temporalium superfluitas. elemosinarum largitio. hec ad pedes dei deferuntur. quin pauperibus impendiuntur. Sequitur. Nolite iudicare. et non iii. Periculosum est iudicare de occultis. que et bono animo et malo fieri possunt. Sunt enim quidam quod manifestum est quod malo animo fiunt. de hiis iudicari permittitur. ut de homicidio adulterio manifesto. Sunt etiam quidam que bono animo fieri possunt. ut si uideris aliquem loquentem cum uirgine in ecclesia. de quibus periculosum est iudicare. quia sicut dicit apostolus i. ad thymoteum. Quorumdam hominum peccata sunt manifesta precedentia ad iudicium ut uideantur aperte mala. quosdam autem obsequitur licet hic humanum lateat iudicium. mala tmaen fuisse domino iudicio apparebunt. De occultis autem et dubiis temerarie uidicantes. reprehendit apostolus. ad romanos dicens. Tu quis es qui iudicas alienum seruum quasi dicat tuo iudicio non subiacet. set domini nostri Iesu Christi. Unde sequitur. Suo domino autem stat aut cadit. si enim stuo iudicio forte cecidit. occulto dei iudicio firmus stetit. ideo dubia debemus dubia in meliorem partem interpretari. unde subdit. Stabit autem quasi dicat reputes eum stare. quia potens est deus statuere illum. Nolite condempnare et non condempnabimini. Super hoc optimum habemus exemplum. in iohannes evangelio viii. de muliere in adulterio deprehensa que cum ducta esset ad deum ut ab eo condempnari deberet deus se inclinans scribebat in terra. et post erectionem suam dixit. Siquis sine peccato est et cetera. Qe cum dixisset iterum inclinans se scripsit. Terra terra scribe. id est didiffinitum [[habere?]]. et tertum hos uiros abdicatos id est absortos. quia non considerant. se esse terram per immundiciam. ergo scripsit bis ut duabus modis se homo terram esse consideraret scilicet quia sit terra fragilis ad peccandum. uel sit terra id est in mundus propter peccatum. et hoc considerato fratrem non iudicet dicit enim apostolus. In quo iudicio alium iudicas te ipsum condempnas. Dimittite et dimiitetur uobis. Iniurias quas uobis fecit dimitite proximi. et dimittentur uobis iniurie quas fecistis deo. unde ysaia lviii. Dissolue colligationes impietatis id est offensiones tibi factas dimitte et solue fasciculos deprimentes. Collegistis iniuriarum pondus. et imposuisti humeris tuis. fasciculos te qua primentes. in gehenne profundum. Solue igitur id est offensionem tuarum proice memoriam. unde sequitur. dimitte eos qui confracti sunt liberos. et omne onus dirumpe. Date et dabitur uobis. date indigentibus beneficium et dabitur uobis in presenti gratia et in futuro gloria. Unde in eodem causa ysaia. Cum effuderis esurienti animam tuam id est cum esurienti ex corde compassus fueris. et animam afflictam fame repleueris suffrando beneficiis. orietur in tenebris peccatorum lux tua scilicet gratie collare tibi. et tenebre tue erunt sicut meridies. id est loco peccatorum erit tibi plenitudo lucis. et feruor caritatis. et hoc dabitur in presenti. et quod sequitur in futuro. Et requi[[?]] dabit tibi deus dominus tuus semper. et implebit splendoribus id est illuminatione contemplationis diuine. animam tuam. deinde quod dandum sit corpori subdit. Mensuram bonam et confertam. coagitatam. et super effluentem. dabunt in sinum [[?]]. Hec iiii.or dotibus corporis coaptantur. Bonam dicitur abello quod est clarum et frigidum. per hoc quod dicit bonam innuit corporis claritatem. conferto quia est solidum et firmum respondet in corruptibilitas. coagitato quod mobile est respondet agilitas. super effluentem respondet subtilitas. subtile enim de facile effluit. hec omnia dabit domino suo opera misericordie. non in uas quodlibet set in sinum. Si igitur sinum non humeris nichil recipies. Sinus autem sine cingulo haberi non potest. in quo significatur castitas. quam qui non habuerit sinu carebit. et nichil a deo repertabit. De hoc cingulo dicit ysaia xxiii. irridens animam zona castitatis non precinctam [[?]]. Transi terram quasi flumen filia maris. non est cingulum ultra tibi. quasi dicat. O anima amaritudinis filia. cingulum non habes nichil recipies quia eadem mensura qua mensi fueritis remecietur uobis. Unde psalmos. dormient [[?]] suum et nichil inuenerunt et cetera. Ecce causa quia nichil posuerunt in manibus Christi mendicantis in paupere. eadem est mensura qua mensi sunt remetietur eis. nam qui nichil dederit nichil recipiet. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui. trabem autem que in oculo tuo est non consideras. Autem quomodo et cetera. Redarguitur hoc loco de duplici pondere et mensura. dupplicem habemus mensuram cum peccata nostra leuia et aliorum grauia reputamus. de hoc pondere et mensura dicit [[strikethrough]] ecclesiasticus [[/strikethrough]] [[superscript]] micheas [[/superscript]] vi. Nunquid iustificabo impium scilicet hominem peccata hominum impie discernentem et facelli ponderosa dolosa scilicet minus et malus in quibus diuites eius repleti sunt iniquitate. Diuites eos uocat quos in evangelio deus ypocritas uocat. Est enim magna ypocrisis species ut quis reputet se aliis [[perminere?]]. et se ipsum presumat de peccato et alium condempnabilem iudicare. dicit ergo tali deus. quomodo potes [[dicere?]] fratri tuo. frater sine eiciam festucam id est leue peccatum de oculo tuo. ipse in oculo tuo trabem id est grande peccatum et ponderosum non consideras. ypocrite eice [[?]] et cetera. quasi dicat. Ad huc in mundus es quomodo alium mundabit. De hiis autem qui se non corrigunt et alios reprehendunt dicit mycheas. ad huc ignis in domo impii et thesauri iniquitatis et mensura minor ire plena ecce quomodo diuites repleti sunt iniquitate. [[Iniquorum?]] domibus est ignis in uidie. et thesauri iniquitatis. quia est ibi mensura minor quia certe deus implebit ira ultionis. per eo enim quod peccatum tuum minuisti. et alterius aggrauasti. in te dominus iudicium temerarium iudicabit. Eice prinum trabem de oculo tuo et tunc uidebit ut educas. quasi dicat. Uide quomodo leniter corrigas. unde in fine. ad galathas. Si per ocupatus fuerit homo in aliquo delicto. in eo quod dicit homo innuit fratris tui fragilitatem. ut aduersus eum per uerba increpationis non insurgas. Subdit. Vos qui spirituales estis instruite huius modi in spiritu lenitatis. considerans te meripsum ne et tu tempteris. In sequenti uero eos redarguit qui aliorum [[strikethrough]] sua [[/strikethrough]] peccata uoluunt sua facere sacrimonia. et aliorum culpas suas faciunt laudes. Hii sunt qui se tales negant quales alios reprehendunt. Unde bene subiungit apostolus. Unusquisque opus suum probet quasi dicat diligenter excuciat. quid in se bonitatis habeat. et sic in semeripso teste conscientia gloriam habebit et non in altero.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar