Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f054-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in ecclesiam intrant. ut eam diuersis heresibus scindant. licet tamen rete rumperetur nullus piscis elapsus legitur. quia deus suos conseruat. inter persequentium scandala. Impleuerunt autem ambas nauiculas. ita ut pene mergerentur. Naues in submersione premuntur. non tamen periclitantur. Mergi enim est ad prauitatem seculi qui elati fuerant redire. deinde procidens ad ienua Iesum dixit exi ame. Petrus hoc loco carnales significat in ecclesia qui honorem quem exterius desierunt et in confessione uocis humiliter quasi ad pedes dei procidunt. Vita tamen et conuersatione peruersa ipsum a se expellunt. et uoci sue humili prauis moribus contradicunt. Hii similes sunt illis qui se coram deo humiliantes ipsum alapis ceciderunt. hoc faciunt qui spentenus et uerbo honorem deo impendunt. ipsum autem contumeliose opere inhonorant. Stupor autem circumdederas eum. hic excusatur petrus non studio malicie. set ex humano defectum dixisse domine exi ame. Amirabatur enim diuina dona et quo plus mereuerat minus presumebat. et tales humilitas meruit piam consolationem audium enim a Iesum noli timere. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] DUM. turbe multe et cetera. Ex hoc evvangelio potest elici sermo moralis. Ipse stabat secus stagnum genesaret. quia interpretatur auram generans. et significat presens seculum. Nam sicut ex illo stagno undis crispantibus. id est ebullientibus aura generatur. sic in mundo ebulliciones autem stagni sunt [[?]] ebulliciones seculi que generant auram mundane laudis. breuiter transeuntem. unde paulus. Periit memoria eorum cum [[?]] cum plausu et mundano fauore. Unde per stagnum designatur presens seculum. In stagno enim aque chohercentur ut non effluant sic in mundo libertas peccantium restringitur ut non quantum uelint in deliciis delectentur. Unde lucas xv. filius prodigus cupiebat implere uentem suum de filiquis porcorum. et nemo illi dabat per filiquas porcorum intelligimus diuersas delectationes peccatorum quibus tanquam porci maligni spiritu incrassantur. que aliquin cupienti non dantur. quia frequentius homo plus peccat quem dyabolus suggerat. peruenit enim frequenter dyabolum cum a dyabolo non peruenitur. ezekiel xvi. dabo te in manus filiarum palestinarum que erubescunt in uia tua seculata Grandis pudor quod dyabolus de peccato hominis erubescit. Uidit duas naues stantes secus stagnum. Due naues sunt baptismalis innocentia et penitentie sacrimonia. quibus per hoc seculum nauigatur. quibus qui caruerit in mari huius seculi sine nauicula esse nouerit. Bene etiam per stagnum quod est tumidum. fetidum et profundum designatur presens designatur. quod [[tamet?]] per superbiam. fecit per luxuriam. et est profundum per auaricia. Sunt ergo due naues in quarum una residentes huius mundi naufragium declinamus. Caueat autem unusquisque huius maris periculum. Sunt enim in eo pirate id est maligni spiritu. ignem peccati in hominem iacientes quo multos incendunt. Unde Job in alia translatione. Nemo moram putet esse piratis in quem non uenient insidie. ab eo caueat etiam dormat. et clauum amittat. Unde per xxv. Oculi tui uidebunt extraneas mulieres id est uoluptas. et cor tuum loquitur peruersa quod oculus in concupiscentia et eris sicut dormiens in medio mari. et quasi sopitur gubernator amisso clauo. Si clauum id est conuersandi discretionem amiseris nauis tua patebit periculo. Piscatores descendentes sunt predicatores qui debent descendere ab eo quia sunt per gratiam. ad id quod sunt per naturam. de gradu scilicet uite excellentioris. ad considerationem proprie fragilitatis. et postea lauent re[[?]] debet lauari predicatio ne sordescat uite sterquilinio. Unde parabolis xxv. Aufert rubiginem de argento et egredietur uas purissimum. argentum esrt eloquentia que rubiginatur. per uite immundiciam. et per intentionem synistram. [[perfertum?]] cum questus causa uel inanis glorie uerbum domini predicatur. quibus ablatis egreditur uas purissimum in opus purum. et notandum quod lauant retia in mari. de sordibus maris. Nam quinque sordes unius uicii in sordibus alterius uicii abluuntur. quod contingit cum euanescit quis per superbiam humiliatur recordatur quod quinque fuit sordidatus. per luxuriam. Ascendens autem in unam nauem que erat symonis. Symon in terpretatur obediens cuius nauis baptismalem significat innocentiam. quam qui uult ascendere oportet obedire. et in abrenuntiatione dyaboli et [[pomparum]] eius reistere. Rogauit eum aterra reducere usillum e tu qui petri es uicarius rogat te deus aterra nauem reducere. tibi commissos ad gubernandum ab amore terrenorum abstrahere. Set si terre adheres et gilbosus es. ad terram incuruatus quomodo alios aterra reducere poteris. tibi dicitur duc in altum. oportet ducere in altum conscendere. dicitur symoni duc in altum scilicet [[?]]. et statim dicitur post suffraganeis. laxare retia re[[?]] in captura. quia nisi nauis ecclesie ducatur in altitudinem sacre gubernationis. [[?]]sule. sacerdotes retia in capturam non laxant. set uictimas in profundum declinatum. Unde osee v. Audite hoc sacerdotes uobis erit iudicium quia facti estis laqueus speculationi in rete expansum super thabor. et uictimas declinastis in profundum. Thabor interpretatur lumens ueniens. et significat ecclesiam in qua uenit lumen gratie. sacerdotes eius dati sunt ad speculandum facri sunt laqueus dyaboli et rete ad capiendas animas. et ideo iudicium erit eius. [[dant?]] preceptor per totam noctem laborantes et cetera. Audite. lux mundi. luceat lux uestra coram hominibus et sic perficiens in nocte laborantes nichil capiens. unde psalmus. [[facta?]] est nox id est obscuritas prelatorum in prelatis. et in ipsa pertransibunt bestie silue. de persona in personam decipientes. scilciet demones. et catuli leonum id est dyaboli maiorum mynistri. rugientes ut rapiant et querant a deo escam sibi. quorum querere est desiderare. quibus esca datur cum a deo permittuntur. In uerbo autem tuo laxabo rete. ut prius descendens postea laxes. sic enim comprehendes multitudinem piscium copiosam. quia ascendens ad uirtutem fastigium multos trahit. de amaritudine uitiorum. Impleuerunt ambas naues. ut in una poni non potuit in alia locaretur. In quo significatur quod qui in innocentia baptsimali non perstituerunt. in nauicula penitentie que sunt secunda post naufragium tabula receptantur. Exi ame domine quia peccator scilicet petrus sciens se peccatorem tante maiestatis presentia timuit aggrauari. Ubi nunc est unus petrus qui dicat exi ame domine. timens diuinam presentiam. Ubi est nunc unus centurio qui dicat domine non sum dignus et cetera. Ubi nunc qui in expenso beneficio timeat aggrauari. timuit ergo petrus. Nos autem multorum conscii criminum ad diuinam maiestatis presentiam. irreuerenter accedimus. nec timemus ibi ad esse diuine maiestatis presentiam. ubi est corpus Christi angelorum gloria. ubi glorie sacramenta tractantur. ubi sacrosanctam mysteria tractantur. hec quidem credimus set tanquam obstinati in malicia pecare non desistimus. Unde jeremia xi. Quid est quod dilectus meus facit in domo mea secula [[?]]. nunquid carnes sacre auferent ate peccata et malicias tuas. certe non set accumulabunt. Petrus quia indignum se dei presentia cognouit. Audire meruit. Noli timere ex hoc enim eris homines capiens. quasi dicat fuisti humiles maculas uite tue erubescens. confessionem uerecundia non reprimens set potius detento uulnere remedium querens. ex hoc eris homines capiens. [[red ink]] Dominica vi.a [[/red ink]] QUICUMQUE. baptizati sumus in Christo Iesu. in morte ipsius baptizati sumus. Baptismus est absolutio et in tinctio sum tinctura. dicit apostolus. quicumque baptizati sumus id est abluti. uel purificati a peccatis. in Christo Iesu. in morte ipsius tincti sumus. [[blank space]] Unde in prima canonica johannis. hic est qui uenit per aquam et sanguinem Iesu Christo. Aqua lauat sanguis tingit. Venit ergo per aquam ut nos a peccatis abluat. Uenit per sanguinem ut nos passionis purpura rubricaret. Unde Marcus. Potestis bibere claicem quem ego bibiturus sum. Autem baptismo baptizari quo ego baptizor. quod bibitur intus trahitur. sanguis autem tingit deforis. sic enim debet quis penitentie intus. ut foris appareat Color penitentie. et sicut debent peccata in corde mortificari ut eorum mortificatio appareat in opere. consepulti enim sumus cum Christo. [[margin]] id est ad similitudinem eius [[/margin]] non dico ducti per baptismum in mortem mortificantes peccata non uitam. Non quod [[baptismis noster?]] figuram habet mortis Christi in eo quia sicut mors eius omnium membrorum suorum fuit mortificatio. ita nostra in baptismo ab renuntiatio omnium membrorum nostrorum debet esse [[choibitio?]]. figuram etiam habet sepulture eius. quia sicut Christus totus corporaliter in sepulcro imponitur. ita totus homo in baptizati aquis immergitur. [[?]] autem hominis de baptismo [[respondit?]] resurrectioni Christi de sepulcro. dicit ergo apostolus in primo huius epistule. Anignoratis quasi dicat non est dubium quin baptizati sumus in morte a[[?]]. in similitudinem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar