Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f054-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
mortis eius. ut sicut Christus habuit membra in cruce confixa clauus ut ad priores non mouerentur actus. ita membra continentie et iusticie clauis confixa sunt ne rebeant ad priora. Sumus etiam consepulti cum eo it ut ille humanis erat subtractus aspectibus ita nos quiescamus amendanis. ut nec earum uisio nec earum memoria nos delectet. ut sicut resurrexit nouius quantum ad corporis glorificationem ita et nos in nouitate uite ambulemus et per baptismum semel mortui malicie. resurgentes in bonis operibus semper iusticie uiuamus. consepulti enim sumus et cum ipso est sepultura penitentie in qua sepelitur peccator. et est sepultura iusticie in qua sepelitur qui iam penitet. de prima dicitur in deuteronomio xxi. [[Quando?]] peccauerit homo quod plectendum est morte et adiudicatus fuerit morti non pendebit in ligno set eodem die sepelietur. quia maledictus est omnis qui pendet in ligno. et nequa quam contaminaberis terram. Suspenditur quis in ligno per peccati publicationem dicit ergo penedebit in ligno. id est non permanebit in publicatione peccati. set sepelietur in sepulcro penitentie ne terram contaminet id est pernicioso suo exemplo alios corrumpat. set quos infecit per peccati noticiam sanet per manifestam penitentiam. De hiis autem qui perseuerant in peccati noticia dicit jeremia xvi. Mortibus egrotationum id est longis mortibus morientur. et non plangentur. non sepelientur in sterquilinio super faciem terre erunt. Mortibus egrotationum id est longis mortibus morientur. qui in longa consuetudine peccati [[derinentur?]]. non sepultura penitentie sepelientur Set sunt in ferorem super faciem terre uitioso suo exemplo alios corrumpentes. Est sepulcrum iusticie in qua sepelitur qui iam penitet. Unde dicitur in genesi xxiii. quod in ebron duplex est spelunca una uirorum alia mulierum. Ebron interpretatur conuigium. Anima ergo que est deo felici matrimonio coniugata in una istorum debet sepeliri. nam spelunca mulierum status est imperfectorum et uitam significat actiuam. que sepelit hominem ab operibus illicitis. set tamen licitorum actuum in laboribus eundem sustinet ocupant. Spelunca uirorum est status uel uita perfectorum en uitam significat contemplatiuam. que etiam alicitis sepelit actibus ut tamen contemplationi intendens soli deo uacet. dicit ergo. consepulti sumus cum illo. nos dico per baptismum ducti in mortem et in peccati mortificationem. que pertinet ad baptizatum. Si enim plantata sumus similitudini mortis eius oportet nos explantari et alibi plantari. ut simus transplantati. de qua tansplantatione jeremia xvii. Beatus homo qui confidit in deo. et erit deus fiducia eius. et erit tanquam lignum quod plantatum est secus aquas quod ad humorem mitit radicem suam. Homo siquidem est benedictus qui explantatur a uiciis et transplantatur uirtutibus maledictus ergo qui fixus manet in uiciis. Unde paulo ante in eodem. Maledictus qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a deo recedit cor eius. erit enim quasi [[mirice.?]] in deserto. in terra [[salsuginis.?]] et inhabitabili. per hanc terram salsuginis [[?]] per desertum. significatur illa solitudo de qua dicitur deuteronomio viii. Ductor tuus in solitudine ubi erat serpens flatu adurens. scorpio et dispas. hec solitudo mundana est conuersatio que bene solitudo dicitur. quia spiritu sancto desolata. et dicitur desertum quia uisione angelica destituta. in qua est serpens adurens scilicet dyabolus cuius flatus est praua suggestio. et scorpio malignus spiritus blandiens in deceptione. et pungens in pene exactione. Est autem ibi et dispas que alio nomine situla uocatur. A qua qui percutitur siciendo moritur. et est a deo subtilis quod cum calcatur non uidetur. cuius uenenum ante extingunt quam sentiatur. et non sentit tristiciam moriturus. Hec est uoluptas. per quam qui seducitur quo plus delectatur eo plus accenditur. et subtilitate sua letale uulnus cito infert in canto. cuius uenenum scilicet interior delectatio prius extinguit animam quam procedat ad actualem culpam. et pecussus ab ea sine tristicia moritur. et ridendo intrat in infernum. hec terra slasuginis sterilis est ab operibus bonis. in qua est urtica que cito [[uirescit?]] significans illos qui uirent in secularibus quorum uiror cito arescit. debemus explanari a solitudine. id est a sterilitate bonorum operum et tasplantari secus aquas per aquas designatur effusio lacrimarum. Unde in canticum vii. Oculi tui sicut piscine in esebon et cetera. In piscina congregantur aquam. hec est effusio lacrimarum in esebon. quod interpretatur cingulum meroris id est dolorem penitentie. que debet in porta filie multitudinis id est anime filie multitudinis uitiorum non mutatis uirtutum cuius porta est confessio. per quam intrat ad patriam que exalauerat per culpam. de confessione filie multitudinis uiciorum ait jeremia xlix. Clamate filie rabat. accingite uos ciliciis. plangite et circuite sepes. Rabat interpretatur multa. dicit ergo clamate per confessionem filie multitudinis uiciorum. Accingite uos armis penitentie. plangite commissa et circuite per sepes. id est per difficultates peccati. concludit enim dyabolus suos sepibus id est diuersis peccatorum obstaculis ut egredi non possint. Unde Job xix. Semitam meam circumsepsit. et transire non possunt. Debemus ergo transplantari quia si fuerimus in bonis operibus fructificantes. et complantati super torrentes lacrimarum tunc erimus complantati similitudini mortis Christi. Mors Christi est mortificatio corruptibilitatis. mors nostra filiis debet illi scilicet mortificatio iniquitatis. in qua debemus firmiter radicari. et sic erimus complantati similitudini resurrectionis Christi. cuius resurrectio est nouitas in corruptibilitatis. nostra resurrectio debet esse nouitas sacre conuersationis. quia si firmiter fuerimus radicati in peccati mortificatione. firmiter erimus radicati in nouitate sacre conuersationis. De prima radicatione dicit osee in fine. erumpet radix eius ut libani ibunt rami eius et erit quasi oliua gloria eius et odor eius ut libani. Radix cedrorum uel libani quantum descendit in profundum. tamen erumpet in altum. quantum enim fueris radicatus in mortificatione iniquitatis. tamen ascendes in altitudine sacre conuersationis. et ibunt rami tui id est opera tua de uirtute in uirtutem. De alia radicatione idem in eodem. Ego ut abietem urentem dedi eum pro abiete. lxx.a interpretes ponunt iuniperum que semper uixit semper nouos fructus. nunquam uirorem deponunt. Si quis ergo radicatus fuerit in conuersatione sacra. ut more iuniperi semper Floreas uirtutibus proficias bonis operibus et uireas [[?]]. Hoc scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est cum illo id est consuetudo uel fomes peccati qui est a nobis similis crucifixus est id est cum crucifixione Christi per uirtutem baptismi Christi sanguine consecrati. debilitatus est ut desformatur corpus inquinant peccato. ut edificetur uirtutibus dominante ratione ut ultra non seruiamus peccato non ut non sit peccatum. set non seruire cogamur formei id est per gratiam ei resistamus ad uici. Vel uetus homo id est ueteris hominis actus crucifixus sunt id est mortui sunt ut desformatur corpus peccati. ut ultra non seruiamus peccato malicie. ITEM [[nota?]] duplicem uetustatem. culpe scilicet et pene a primis perentibus [[deinate?]]. harum uitam Christus habuit penam scilicet sanus. sitis et laboris. hec cum Christo crucifixa sunt. quia surrexit impassibilis. Culpa etiam hominis triplex. presens preterita et futura. in cruce Christi deleta est peterita remittendo. presens similis remittendo. et abea homines abstahendo. futura gratiam conferendo. Pena similis duplex scilicet gehenna et temporalis. gehenna deleta est in paruulo per baptismum in morte dei consecratum. In adultis uero deleta est ut ei non consenciat qui uere peniteat. Temporalem uero penam ad tempore permissum in nouissimo autem exterminabit. non autem reliqui quia si in baptismo abstulisset mortalitatis penam plures ad baptismum causa uiuendi in mundanis deliciis confluerent. qua ad celum tenderent. ITEM. duplex est uetustas in homine scilicet carnis et anime que uetustas dicitur propter quandam uetustatis similitudinem. nam uetustas ipsam rei consumit substantiam. et obfuscat [[speciem?]] Uetustas est carnis infimitas. que ad similitudinem uetustatis carnis consumit substantiam et obfuscat [[speciem?]]. Vetustas anime est iniquitas que animam corrumpit in naturalibus et bonis operibus nudans eam uirtutibus gratuitis. et obfuscans peccatorum sordibus. Duplicem ergo habet homo uetustatem in ductus dyploide confusione suo. quia maculam habet in anima. et infirmitatem in carne. Tunica peccati se induit homo cum de foliis ficuum sibi fecit perizomata. folia ficuum subtiles habent aculeos. quorum naturalibus quod qui se de eorum suco imperat statim carnis pruriginem sentit. ideo homini dictum est terra germinabit tibi spinas et tribulos uitiorum. siue primorum motuum. Pene tunica seu infirmitatis deus homini cum tunicam pelliceam dedit factam de corio uel pellibus mortui animalis et ideo sigificant penam mortalitatis. duplici ergo homo uetustate indutus. Christus tamen una scilicet infirmitatis. hanc exuit in dolore passionis. affixus cruci clauis ferreis in quo docemur et nostram ponere uetustatem in dolore passionis id est in
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar