Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f055-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
cordis contricione affixi preceptorum clauis. de quibus ecclesiastes in fine. Uerba sapientium quasi stimuli et quasi claui in altum defixi. De hac uetustate iob. vii Induta est caro mea putredine. et sordibus pulueris. hec est carnis infirmitas. ut que de terra fortinatur in putredinem et cinerem redigatur. Item interius ii. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam. contriuit ossa mea. pellis uetustas carnis est infirmitas que ad similitudinem uetustatis consumunt carnem. et eiusdem obfulcat [[?]]. Exponitur autem de utraque hominis uetustate. qua contraxit homo per peccatum. Plangit ergo anima peccatrix dicens. Vetustam et cetera. Per pellem designatur exterior conuersatio. per carnem que latet sub pelle clauis conscientie. peccatum obfuscat exteriorem uitam. et interiorem conscientiam. deus autem sicut dicit gregorius. dupplicem nostram uetustatem. sua duplici consumpsit. ad quod significandum ipse una die et duabus noctibus inspepulcro fuit. Nam carnis eius infirmitas duas nostras uetustates consumpsit. Per hoc quod carnem nostre uetustatis assumpsit nos ad duplicem nouitatem reparauit. dicitur ergo homo noster uetus id est nostra duplex uetustas. crucifixa est. Altera in resurrectione scilicet iniquitatis. altera in spiritu scilicet infirmitatis. Alter homo uetus id est in uetustas [[insertion]] mortuus [[/Insertion]] est peccato ut uiuat deo. Unde apostolus ad galatas. Ut deo uiuam crucifixus sum cruci. unde sequitur. uiuo ego homo nature iam non ego homo uetus culpe set per gratiam innouatus. Et non quod gemina fuit crux Christi. Primo crucifixus fuit deus. postmodum affixa est cauilla. Tercia crux in qua crucifixus est dyabolus. nostre enim redemptionis in titulatio dyaboli est crucifixio. scilicet hic rex iudeorum. id est confitentium. Eligamus igitur crucifigi cum domino ut conregnemus. non autem cum dyabolo ne cum ipso dapnemur. Crux siquidem dyaboli est ira. odium. inuidia. proximum persequitur cum dyabolo crucifigitur. Sicut enim quidam qui bonum quod est in proximo dente detractionis corrodunt. malum quod possunt reprehendere querunt. et si non inuenerunt falso ei imponiunt. immo quod grauius est eius ad uidendum ut in libro sapientie ii. Cricumueniamus iustum [[quo?]] inutilis est nobis. et contrarius est operibus nostris improperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata discipline nostre. promittit se scientiam dei habere. filium dei nominat. factus est nobis ntraductionem cogitationum nostrarum et grauis est nobis aduidendum [[quo?]] dissimilis est aliis uita illius et immutate sunt uie eius. Proiecta igitur cruce dyaboli. tollamus crucem Christi. cum quo uetus homo noster crucifixus est. ita ut destruatur corpus peccati. in peccato duo sunt umbra et corpus. uoluptas et obligatio pene. Voluptas enim uana est et in umbraculis. obligatio pene solida est et stabilis. ad modum corporis. Destructa igitur duplici uetustate destruetur corpus peccati id est pene obligatio. et peccati obscuratio. et illuminatur per gratiam ut ultra non seruiamus peccato. peccatum mortale seruum facit non ueniale. qui autem facit peccatum seruus est peccati. Unde in epistula petri iiii. Ad quo quis superatus est huius et seruus est. Seruus Elaborat et thesaurizat deo suo. [[?]] peccator quicquid boni agit. non sibi agit. quia non meretur ad uitam eternam. set peccatum illud mortale torum deuorat et absorbet Preterea deus a seruo suo tributum exigit temporibus constitutis. sic peccatum suo pondere peccatorem semper trahit in principium. et post peccatum aliud exigit ut tributum. Unde jeremia. in trenis plangit animam huiusmodi seruituti subiectam dicens. et sub tributo redactam. Quomodo sedet sola ciuitas plena populo et cetera. quasi dicat O anima quondam quasi ciuitas uirtutibus populosa. sanctorum suffragiis plena. nunc autem peccatum sedes sola. bonis operibus desolata uiciis squalida cui nulla sanctorum societas. nulla sacramentorum [[communio?]]. nulla sponsi detectio. nulla angelorum uisitatio. facta est quasi uidua domina gentium id est primorum mortuum. et uitiorum. et princeps uirtutum. nunc est uidua uiro suo spoliata. et tandem quasi in neccessitate peccandi posita est sub tributo. ideo inuitat ad planctum iohel i. plange quasi uirgo accincta sacco super uirum bubertatis tue. quia periit sacrificium et libatio de domo domini. ac si dicat. O anima non uere uirgo set sterilis in bonis operibus sicut uirgo filiis. plange per confessionem. accincta sacco penitentie. plange quia perdidisti uirum bubertatis tue Christum et custodem castitatis. et dicit postea. periit sacrificium et libatio de domo dei id est sacrificium laudis de corde et libamum ueri operis de corpore. ut nuetrum fit ei acceptum. quia uero proplangentibus et penitentibus deus crucifixus est corruptioni. ideo subdit apostolus. ita et nos estimate quasi dicat crucifixus est deus pro nobis penalitati. et surrexit deo patri. ita et uos estimate quidem mortuos peccato. id est ad opera peccati ut quociens praua uoluntas membrorum mysterium exoget ad peccandum. Respondeas te mortuum id est exhibeas te tanquam mortuum. et impotentem. uiuentes autem domino id est ad opera. ut tanquam uiuens et ualens mysterium membrorum [[?]]beas ad exercicium uirtutum. firmiter confidens in Christo Iesu deo nostro. Unde statim sequitur. Non regnet peccatum in uestro mortali corpore. ut obediatis concupiscentiis eius. set exhibeatis membra uestra seruire iusticie die. id est ad gloriam dei factam. et cetera. qui uiuit et regnat dominus per [[o. s.?]] seculorum. [[red ink]] Item eodem die. [[/red ink]] AUDISTIS. quia dictum est antiquis non occides. et cetera. qui ante occiderit reus erit iudicio id est accusatione et dampnatione. poniunt quidam hoc loco differentiam inter morale et criminale. asserrentes quod sit criminale peccatum quod facit hominem accusatione et dampnatione dignum ut homicidium. mortale uero quod dampnationem tamen ut morale peccatum. quod prpbari non potest. dicunt enim omne criminale esse morale. set non e conuerso. dicit ergo. audistis et cetera. quasi dicat lex imponi non occidi. ego impono nobis non irasci. quia qui irascitur fratri suo reus erit iudicio id est dignus accusatione et dampnatione. distinguenda est hoc loco ira. Ira est motus animi. ad nocendum. quem autem motus iste subitur est et consentit ei reo. et dicitur ei tunc pro passio id est proto passio. quasi prima passio et est ueniale. si autem occidat consensus est et ratione discernat ad faciendum ad quod ira incitat. et dicitur passio mentis et est mortale etiam si nunquam fiat. et de tali ira hic dicit qui irascitur fratri suo et cetera. id est qui mouetur ratione conscientie ad nocendum proximo reus erit et cetera. addunt quidam sine causa quod superflue additur. quia nulla est causa propter quam proximi irasci debeat. qui irascitur sine causa non fratri irascitur set uitio. nam omnis ire tollitur. cum et inimicos diligere precipitur. Et qui dixerit fratri suo racha. quod interpretatur cenos. id est uacuus quasi sine cerebro. manifesta prolata contumelia. et est apud hebreos interiectio indignationem exprimens. dicit ergo qui dixerit f. et cetera. id est qui motu prorumpit in uocem indignationis sonans contumeliam generalem. reus erit concilio id est certus erit dampnatione consensu sanctorum iudicium pena non diffinita. qui dicit fatue id est aperte prorupit conuicia proximi spirituale abiciens contumeliam. reus erit gehenne ignis id est pro contumelia spirituali pene adiudicabitur diffinite. Nota quod hoc loco iii. gradus distinguntur. primus ubi dicitur qui irascitur. secundus ubi dicitur qui dixerit [[?]] iii.us ubi dicitur qui dixerit fatue. Tres etiam distinguntur pene. gradus primum ubi dicitur. Reus erit iudicio. secundus ubi dicitur. reus erit [[concilio?]]. iii.us ubi dicitur. reus est gehenne ignis. Primus gradus culpe est ira que mentem contrubat non prorumpens in contumeliam. Secundus est prorumpens in ira in contumeliam generalem. crica psiritualem. Tercius est in ira prorumpens in contumeliam spiritualem uel determinatam. reddens proximum in aliquam infamiam notabilem. Primus pene gradus est in uidicio. ubi locus est defensionis dampnatione adhuc integra. dum enim causa excutitur defensio exigitur. Secundus gradus in concilio ubi ut est defensio set certa dampnatio. [[sententia?]] nondum probata. Tercius in gehenna ubi certa est pene determinatio. conuenienter autem gradus culpe et pene sibi respondent. in primo enim gradu culpe ira tenetur in corde. ita in iudicio occultatur sententia. In secundo gradu culpe proceditur ad contumeliam generalem. nam in [[strikethrough]] iudicio [[/strikethrough]] concilio licet dampnato sit certa pena tamen in genere est incerta. In iii.o gradu culpe specificatur contumelia ita in gehenna certa determinatur pena. qui enim fratrem suum appellat fatuum peccatum in spiritum sanctum. Ponere modicum furor est quem deus sale sapientie condiuit fatuum dicere. et salienti deo derogare. Si offeres munus tuum ad altare. Est altare fides et est altare Christus. Nam quicquid boni operis facimus coram deo in fide est faciendum est in Christo terminandum. dicitur ergo. Si offeres boni operis munus coram deo in fide et in recordatus fueris quod frater tuus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar