Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f055-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quem tu lesisti habet aliquid aduersum te quia eum lesisti . Si enim ille te lesit non ipse habet aduersum te set tu habes aduersus eum. nec tunc oportet ueniam petere set dare. Si enim tu lesisti eum et ipse habet aliquid aduersum te ut gratum deo sacrificium tuum. uade prius reconciliari fratri tuo. petendo ueaniam. si lesisti condonando. Si te uade dico non pedibus corporis si forte reomotus fuerit set affectibus [[mentis?]] cum summo proposito reconciliandi. Vade si presens exteruit et tunc ueniens offeres cum hoc noueris munus tuum. dignum deo sacrificium. consideranda est in hoc loco qualitas dampni quia non essent neccesse ut cum labore uie et expensis maioribus illic defertet. si enim unus desideria uni in uiriam. uel modicum quid abstulerit. [[?]] quod multum fit tenetur restituere [[?]] quod non est necesse. nisi forte [[?]] iilli pecuniam abstulisset. sine qua filias suas nuptiis dare non posset et sic cogerentur fornicari. tunc si non restitueret et repertaret mortaliter peccaret set quem lesit in corpore debet sollicitus esse. quomodo sanetur. et sumptus pro eius curatione dare. Unde in exosdo xxi. si rixati fuerunt duo uiri. et percusserit alter proximum suum lapide uel pugno et ille mortus non fuerit. et cetera. sequitur. qui percusserit eum ille innocens erit. ita tamen quod opera eius et expensas. in medicos restituat. si uirginem corrumperit qua scit nolle omnino confiteri autem differe nisi inducente debet ipsam ad confessionem et ad emundationem peccati in ueritate et cetera. non confiteri nisi [[?]] debet illi offensam offendere ad sacerdotem non potest ducere quantum et cetera. Esto consenciens aduersario tuo. spiritum lenitatis. quasi dicat si leseris fratrem tuum reconciliare ei. et si aduersarius [[?]] esto beneuolens sicut in alia est translatione habet quasi [[greco?]] ut fiat amicus. et hoc quia [[?]] nouit quando de hac uita exeat esto consentiens dum es secum in uia huius seculi. quia locus reconciliationis alibi non est. ne forte tradat te aduersarius iudicii id est ne tradaris in manus tui. pater dedit omne iudicium f.[[?]] et uidex tradat te mynistro id est Christo angelo. qui colligit zizania et in carcerem unitatis id est in tenebras exteriores. Amen dico tibi non exies inde donec luas etiam minuta peccata. quia nunquam erit quia pro solo mortali peccato nunquam persoluetur digna pena. [[red ink]] Item de eodem [[/red ink]] AUDISTIS. quia dictum est antiquis et cetera. TRIA nobis in hoc evangelio disuadentur. Ita contumelia et homicidium. Quantum autem perniciosa fit ira. et quante fit uirtutis iram pacientiam superare. multe docent auctoritates. Unde in parabolis xv. Uir iracundus prouocat rixas. qui autem paciens est mitigat suscitatas. Idem xvi. Melior est paciens uiro forti. et qui dominatur animo suo expugnare [[uerbum?]]. Idem xxvi. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem sic uir iracundus suscitat rixas. idem xxvii. Graue est saxum id est mortale peccatum. et honorosa est harena id est uenialium peccatorum multitudo. ira stulti utroque grauior est. subdens causam quia ira non habet misericordiam. nec erumpens dolor uel furor. Unde iob. v. Uirum stultum interficit iracundia et paruulum occidit inuidia. de hoc autem dicitur dauid leonem et ursum interfecit et ideo goliam occidere potuit. qui leonem iracundie et ursum luxurie occiderit. de golia id est de sprirtu maligno triumphare poterit. Item disuadetur nobis hoc loco contumelia. Unde parabolis xiiii. qui calumpniatur egentem exprobat superiori eius. honoratur autem qui pauperis miseretur. Unde inde xvii. qui despicit pauperem exprobrat fecori suo. et qui in iniuria letatur alterius non erit impunitus. Item disuadetur nobis hoc loco homicidium. quod est multiplex. Que enim homicidium manus per gladium. de quo in evangelio Omnis qui acceperint gladium. gladio peribunt. et in exodo xxx. qui percussent hominem uolens occidere eum morte morietur. In eodem. qui er industriam occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo ouellatur. ut morte moriatur. et est homicidium odii. de quo iohannes in canonica. qui odit fratrem suum homicida est. Et est homicidium Auaricie. Unde [[ambro.?]] Uidisti hominem fame morientem. que sine paueris occidisti. Unde ysaia iii. de pasti estis uineam meam. per rapinam pauperis que in domo uestra est et faciem commolitis. hiis qui non dant [[insertion]] cum possident [[/insertion]] dicit deus. per prophetam. auertistis prophetam meum. scilicet pauperes. quia rapina pauperis in domo uestra. quia eius subtrahitur quia neccessitati eius non datur. Est homicidium lingue. Unde ecclesiasticus xxviii. flagelli plaga liuorem facit scilicet membrorum exterius. plaga autem ligne comminis ossa. id est occidit fortitudinem uirtutum. ITEM homicidium praui exempli. Unde osee v. Laques speculationis facti estis et cetera. sicut rete expansum. super [[insertion]] montem [[/insertion]] thabor. et uictimas declinastis in profundum. quasi dicat Uos qui deberetis esse populo speculum ad bene operandum facti estis laqueus ad dampnandum. expansum rete super thabor. quod interpretatur lumen ueniens. et est ecclesia. sicut rete per prauum exemplum. ideo animas occidistis. declinantes eos in profundum. Unde Job xii. Posuisti in neruo pedem meum. id est extoto stricte examinasti opus meum. et obseruasti semitas meas. id est cordis cogitationes et uestigia. pedum meorum considerasti exemplum quod aliis dare deberem. Est etiam homicidium negligentie. de quo ezekiel xxxiii. fili hominis speculatorem dedi te domui israel. audies ergo sermonem ex ore meo annunciabit eis. Si autem non fueris locutus. ut se custodiat impius a uia sua mala. ipse impius in impietate sua morietur. sanguinem autem eius de manu tua requiram. Est homicidium fraudis. Unde ecclesiasticus xxxiiii. Qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario fratres sunt. et in parabola xxvi. sicut norius est qui mittit sagitas. et lanceas in mortem. ita uir qui fraudulenter nocet amico suo. homicidum rapine. Unde ecclesiasticus xxiiii. qui aufert panem et cetera. quasi qui occidat proximum suum. et paulo ante. panis egentium uita pauperis. qui fraudat eum nisi sanguinem est. Est etiam homicidium in caute [[reprehensionis?]]. Unde in deuteronomio xix. qui percusserit proximum suum nesciens. et qui heri et nudus tercius nullum contra eum odium habuisse comprobatur. set abiisse simpliciter cum eo in siluam ad ligna secanda. in seccione lignorum securis fugerit ex manu ferrumque lapsum de manubrio eius amicum percusserit et occiderit. homicida ad unam supra [[?]] ciuitatem fugiat. ferrum de manubrio prosilit cum de correptione sermo [[durtior?]] procidit. uel excedit. amicum occidit. auditorem enim probata contumelia a dei dilectione eccidit. Est homicidium subuersionis. Unde ezekiel v. In uenti sunt de populo meo insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendas uiros. sicut decipula plena auibus sic domus eorum plene dolo et in eodem. ix. Sagita uulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo acem cum proximo loquitur. et in occulto ponit insidias ei. Dominus omne homicidium nitare uoluit quodlibet istorum prohibuit. Si offers munus tuum ante al[[?]]. Vade prius ne odium in corde teneas. dicit enim ysaia in principio. Cum multiplicaueritis orationes uestras non ex audiam. manus uestre sanguine pleno sunt. Esto consentiens aduersario tuo. sermoni dominico qui docet carni contraria et aduersa. et cetera. sicut sunt exposita in luca. usque ad nouissimum quadrantem. Mundus ex iiii. elementis constat. Igne. aere. aqua. terra. dicit ergo deus. quia noluisti esse ignis per caritatem. aer per spiritualem conuersationem. aqua per obseruationem baptismi. [[strikethrough]] terra per [[/strikethrough]] noluisti soluere quadrantem. solues nouissimum scilicet terra es et terra eris. terrena luendo paccata. et commedet te serpens. [[red ink]] Dominica vii.a [[/red ink]] HUMANUM. dico propter infirmitatem carnis uestre. ac si dicat perfectiora uobis non pendico. et propter carnis infirmitatem. humanum id est minus perfectum uobis dico et doceo scilicet exhibuisitis hoc est humanum quod terrorem illi in [[?]]. qui uerbum non recipit. Dicit ergo. sicut exhibuisitis et cetera id est uoluntate duce exhibuistis membra que uestra esset si uelletis. set quia fecistis ea iniquitatis membra. ius illorum perdidistis. et iusticia in uobis domum non habet. Exhibuistis in qua seruire immundicie id est gule et luxurie. de qua dicitur. quod qui fornicatur in corpus suum peccat. quia illud sensibiliter inquinat. et iniquitata id est peccato spirituali id est superbie. inuidie. ire. accidie. auaricie. ad in[[iquitatem]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar