Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f056-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
massam plumbeam in os eius. et Ecce due mulieres egredientes que habebant quasi alas milui et leuauerunt amphoram inter celum et terram. et dixi. quo deferent amphoram. et dixit angelus. ut edificetur ei domus in terra sennaat. Per hanc amphoram significatur auarus. cuius os amphore nunquam clauditur. hic est oculus auarorum in uniuersa terra. Auari enim subtiles habent oculos ad querenda res terrens. set ad seruienda deo pertusas. sedet mulier in medio amphore id est iniquitas sine impietas in medio auaricie. ad omnes partes se equaliter extendens. Aues celi affectuas. bona terrena querens nec iustis nec peccatoribus [[percens?]]. et ideo sicut dicit iob Reuelabunt celi iniquitate eius. et terra aduersus eum consurget. et manifestum erit peccatum id est in die furoris dei. Celi enim in [[?]] testimonium de sua iniquitate prohibebunt. et terra id est peccatores. pro hiis que de suis iniuste optinuit disceptabit. cum in accusatione raptoris consurgent in iudicio. sancti patroni ecclesiarum. quas spoliauerunt. et peccatores spoliati bonis operibus quibus peccata redimere debuerunt. Sequitur. Massam plumbeam in os auaricie proiecit. quia impietas auaricie peccati sui grauatur pondere. et os peccatoris obstruit. ne ad confessionem aperiatur. superbus siue luxuriosus. uel quibus alius peccatorum induci potest ut ieiunium uel [[elemosinam?]] et uigillis satisfaciat. Auarus autem talentum plumbi in difficultatem confitendi humano more uix uel nunquam ad hoc inducitur. ut que rapuit persoluat. uel quod [[mimitum?]] eius satisfactioni retardat. cum sine hoc satisfacere non ualeat. hanc amphoram deferunt due mulieres scilicet superbia et luxuria. uel usura et rapina. usura in populis minoribus ut pote rusticis et burgensibus. rapinam fouet impotentibus comitibus [[?]]. et militibus qui alas habent ut miluus. qui auis est rapax. et insiadians pullis. significans potentes qui uiolenter rapiunt. et burgenses et rustici qui uicinis suis insidiantur. ut de eorum accusatione et transgressionibus aliquid luctentur. de quibus dicitur. Catuli leonum scilicet minores mynistri maiorum. rugiunt ut rapiant. Mulieres iste deferunt amphoram istam. ut stabiliatur bases sua in terra sennaat. quod in tempore fetor scilicet in inferno. Audiamus ergo apostolum dicentem. Exhibete membra uestra seruire iusticie quasi dicat non seruiatis gule. uel luxurie. siue auaricie. set iusticie. que triplex est iustus autem non est qui hanc triplicem iusticiam non habet. Est siquidem iusticia [[starere?]] uindicte. et reddere unicuique quod suum est. Iusticia statere est peccata nostra non aliter quam proximorum pensare bonum quod facimus. Unde in deuteronomio xxv. non habebis in domo tua pondera diuersa. maius quo peccatum tuum minuas. et bonum proximi perifices. nec erunt in domo tua modius maior uel minor. ut non exigas a proximo tuo maiorem satisfactionem. Ate uero minorem. Pondus habebis uerum et rectum. ut peccatum tuum et proximi tui eque ponderes et equam mensuram in satisfactione habeas. dicit enim iohannes. facite dignos fructus penitentie. non enim expedit ut illi qui minus et illi qui maius peccant pax sit fructus penitentie. et hec est iusticia. Vindicte. quia non est iustus qui bene non punit uicia delinquentis. Unde ysaia. Ponam iudicia in pondere et iusticiam in mensura. et est iusticia qua unicuique redditur quod suum est. deo enim tanquam creatori debemus obedientiam proximo dilectionem. quem qui non diligit in unicus dei exisiti. Unde iohannes. non possumus deum diligere nisi natos eius diligamus. peccato debemus oidum. et quosque illud ei non persoluerimus non cessabit exigere tribulationis tributum. mundo contemptum. qua nisi persoluerimus non cessabit exigere tributum mundane sollicitudinis. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] MISEREOR. Super turbam. Multiplex hoc loco Christus utriusque sue nature exhibuit argentum. quia tanquam uerus homo turbis compatitur. et miseretur humane fragilitatis effectum. in quo confunditur manicheus hereticus. qui carnem Christi dicebat fantasticam. set si uerus nomo non esset ueritatem comassionis non haberet et tanquam uerus deus de paucis panibus et piscibus reficit multitudinem copiosam. ex hoc confundans arrium qui Christum uram dicebat creaturam. Christus igitur qui turbam pane uerbi pauit et exempli. tandem disposuit reficere alimonia corporali. prelatum quemlibet ueritatis docens ut subditis triplicem exhibeat pastum. Unde et petro dictum est. Pasce oues meos quasi dicat pasce uerbo. pasce exemplo. pasce alimoniam corporali. iam triduo sustinent me. de hoc triduo habemus in exodo viii. Ibimus uiam trium dierum. ergo si nos ab omni inquinamento anime id est sensualitatis spiritu id est rationabilitatis et corporis. obseruemus si triplicem sapientiam rationabilem de rebus inferioribus ad deum conuertimus si purificamus in nobis. de causa. uel cogitata et opera si cordis contricionem. ouis confessionem. et operis satisfactionem. deo offerimus ut fermentum misceamus in farine satis tribus id est si tres anime uires rationabilem. concupiscibilem ´. irascibilem caritas sic absorbuerit ut in ardorem transeat caritatis sicut fermentum in summ trahit saorem totam farine conspersionem. tunc triduum facimus et deum per triduum sustineus. ITEM triduum hoc insinuat apostolus id est ad thessalonicenses in fine. deus acis sacrificet uos er omnia. ut integeret spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentu dei nostri id est Christi seruetur. triduum ergo triplex est integritas spiritu trationis operis seruientis. ut membra nostra non exhibeantur arma iniquitatis. Item stultum est triduum. de ebrio ebrium facere. Unde parabola vl[[?]]. per tria mouetur terra. et quartum sustinere non potest. per seruum cum regnauerit. per stultum cum saciatus fuerit cibo. per mulierem odiosam cum assumpta fuerit in matrimonium. seruus est caro que debet seruire spiritum. usurpat principatum stultus animus carnificis eminens uoluptatibus inebriatus. Mulier odiosa assumpta in matrimonium est raua actio in consuetudinem uersa. nec habent quod manducent. Arguitur hic prelatus. qui subditis uite alimoniam cum possit non admynistrat. reprehenditur de defectum doctrine. defectus enim spiritualis alimonie pecunia est doctrine. Unde in trenis. adhesit lingua lactantis ad alatum eius in siti paruuli pecierunt panem et non erat qui frangeret eis. Si dimireo eos ieiunos. deficient. ita uia. quia nouiter conuersi peccatores in presentis uite uia deficunt si conscientie sue sine doctrine pabulo dimittantur in domum suam. domus est conscientia ubi fumus stillicidium mala uxor hominem requiescere non permittit. quod scriptum est in parabolis xxvii. Tecta per stillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparatur. fumus est tamptatio ascendens de olla carnalis concupiscientie. stillicidum est illa que a spiritualibus nequiciis aeris descendit. mulier litigiosa est ancilla heres domine sue quam terra sustinere non potest. hec est refricatio uolutatis preterite que remanet post repudiationem consuetudinis praue qua necesse est extirpare aut hominem corruere. Quidam autem delonge ueneret. qui nichil carnalis corruptionis expertus ad seruicium dei festinat. de [[long?]] quo non uenit. qui nulla impudicia nullo adulterio concubitu pollutus est set solis expertus coniugum nec ipse de longe uenit. Qui autem relictis enormitabet et flagiciis consuetis ad deum ueneret. Unde ipsos poterit quis saturare in solitudine. tangit prelatum imparitum. qui quasi solitudo sine pauperibus qui potest dicere sicut habetur ysaia. Non sum medicus in domo non parus doctrine. uel spiritualis alimonie non est mihi uestimentum conuersationis honeste. Quot panes habetis et dixerunt. vii. Unus est panis sacre scripture et tamen ille vii panes propter vii. affectus quia mortificat ille uinum et unificat mortuum. Educat rediuiuum instruit incautum. promissis accendit frigidum. perceptis stabilit fugitiuum. [[minis?]] frangit durum. de primo ecclesiastes. Verba sapientium quasi stimuli et quasi claui in alterum defixi. de secundo johannis xi. Voce magna clamauit. Lazare ueni foras et [[??]] qui erat qua mortus. quia in ueritate sacre scripture predicationis suscitatur mortuus in peccatis. de sepulcro peccator prodiens per confessionem ueritatis. de iii.o apocolipsi x. deuoraui librum et erat in ore meo quasi mel dulce et amaricatus est uenter meus. nam penitenti sacre scripture panis mel est propter dulcedinem uenie. set amaricat uentrem. id est carnis tenertitudinem per satisfactionis penam. de iiii. ezekiel. Sume tibi laterem et pones eum coram te. et describes in eo ciuitatem ierosolim et ordinabit aduersus eas obsidionem et comportabit aggerem et dabit contra eam castra et pones arietes in gyro. de tribus sequentibus in ezekiel id est statura rotis et altitudo et aspectus horribilis in rotis sermo diuinus accipitur. Est autem figura in rectitudine perceptorum cessitudo in altitudine promissorum. aspectus horribilis imminis et terroribus suppliciorum. Et percepit turbe discumbere. Legitur duas fecisse refectiones Iesus. In prima de v. panibus v. milia hominum. In secunda de vii. panibus iiii.or milia hominum. In monte autem utraque facta sunt In prima discumbuerunt turbe super fenum. ergo quia cibus spiritualis refectionis est doctrina sacre scripture ideo perfectionem que sit de v. panibus ordeaceis significatur ueteris testamenti. nam sicut ordea medulla tenacissimam regitur palea. sic sub intellectu literali spiritualis latet intelligentia est que ueritas figuris uariis obumbrata. Refectio que fit de vii. panibus nouum testamentum. significat doctrinam. in qua reuelata sunt enigmata prophetarum. Ablatisque figuris ueterum hostiarum ueteram hostiam habemus scilicet Christum utraque autem fit in monte quia utraque predicit excellentiam Christi eiusque sublimitatem perceptorum gaudiorum et premiorum uel in monte id est in Christo.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar