Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f057-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
pecunia ista sunt bona opera gratuita scilicet uirtutes. et bona [[?]] in genium ratio. liberum arbitrum. debet et temporalia. diuicias et honores. talis nobis comitatur pecunia ut referatur cum usura. dedit nobis talentum scientie. quod aut cum usura reddemus aut nunquam persoluemus. si uastetur commissum non persoluitur. si autem reseruetur putrescit. si autem seminetur. restituetur cum usura. ita scientia abutendo uastatur. et seruando putrescit. oportet ergo ut seminetur et cum ususra reddatur. nam thesaurus inuisus et scientia abscondita que utilitas in utrisque. Sumus ergo debitores Christi qui in quantum creator nos nobis dedit. in quantum recreator nos nobis dedit. dedit etiam se nobis. Quid ergo tribuemus deo pro omnibus que retribuit nobis timorem utique et amorem et honorem. timorem ut domino. honorem ut creatori. Amorem tanquam recreatori. debemus etiam illi contritionem. confessionem satisfactionem. Magdalena bene soluit quod debuit. que lacrimas super pedes fudit. capillis extersit. unguento unxit. In lacrimis significatur cordis contricio que sordes lauant affectuum. in capillis confessio. nam sicut capilli cum sunt intrica non bene apparent. soluti uero quasi in neruabilies esse uidentur. sic peccata quasi in fasciculo considerata pauca. in confessione uero sigillatum explicata. in neruabilia iudicantur. Tulit ungunetum satisfactionis. Tria siquidem sunt in unguento. solanum languoris. quo pedes domini unxit. quia bonis sensis temporalibus pauperitatem egentium releuauit. quia deo ortationis deuotionem placuit. et est suauitas odoris qua caput Christi liniuit. quia deitatem orationis deuotione placauit. Est etiam medicina uulneratur. quociens nos peccati sanguine cruentamur. Unde Maria unguentum ad sepulcrum dei ferret. ut eius uulnera sanaret sudarium tamen et non corpus inuenit. Ac si ipsum ei deus in ungere uolenti responderet. o maria. per quam designatur fidelis anima. quantum uite est uera uulnera queris sanare. set corpus meum non inuenis in sepulcro. in quo tanquam in cruce iterum releuato. cotidie a peccatoribus recidiua uulnera innouantur. quotiens peccati uulnere sauciantur. ecce sudarium meum quod semper quasi recenti cruce inhesit. Unde spotolus ad hebreos vi. Rursum filium dei [[?]] ipsis crucifigentes. et ostentiu habentes. super quem locum dicit [[?]]. crisostomus in se crucifigunt filium dei et contumelie habent qui gratiam eius uilipendentes in peccatis iacent. Sumus igitur debitores deo non carni ut secundum carnem ut secundum carnem iii. licet carni uictus et uestitus. necessaria debeamus. non tamen expedit ut suo subiacemus imperio. Caro enim deliciis indulgens eneruat spiritum. sicut prospicuum est de dalida que sampsonem in sinu suo iacentem totondit. sampson interpretatur sol eorum et significat rationem. que debet esse sol et regnum membrorum. hec autem cum per uoluptatem uirtutibus spoliatur. nam dalida interpretatur situla uel paupercula. caro enim semper tanquam paupercula mendicat quod delectet et semper siciens nunquam saciatur. Unde in trenis. Omnis populis gemens et querens panem. id est uoluptatem dederunt preciosa quemque scilicet animam preciosam et regnum celorum. et ipsum deum preciosum. pro cibo temporali ad refocillandam animam quasi non saturandam. debemus ergo carni quod docet ecclesiasticus xxxiii. cibaria uirga et honus asino. panis ne deficiat. disciplina ne recalcitret. onus ne lasciuiat. seruo id est carni ut uoluptatibus subtractis spiritum seruiat. nam ex carnis rocedens uoluptate frequenter eneruat uirtutis animorum. Unde ezekiel xxiiii. Pone ollam et mitte in eam aquam et assume pecus pinguissimum et congere frustra eius in ea et omnem partem optimam femura et armum. efferbuit coctio et et discocta sunt olla illius. Olla est caro nostra lutea. Aqua in olla uoluptas est carnis. dicit ergo da carni uolutatem. et pone quod sit homo uirtutum pinguedine plenus. et quod hic frustram id est membrorum optime seruiens uirtuti. licet habeat femura id est sit predicator ualens filios generare. et habeat armem id est pacientie fortitudinem. efferbuit id est efferuebit in ipso coctio uoluptatis et omnia ossa uirtutum disperguntur. Si secudum carnem uixeritis moriemini. Carnalis affectio dupplicem importat mortem. unam que amissio iusticie. aliam quam est amissio glorie. de [[?]] dicit Jeremia in [[trenis?]]. Gaude et letare filia edom. que habitas in terra hiis. [[?]] quoque perueniet calix et inebriaberis atque nu daberis. filia edom quod interpretatur saguineus uel creuntus. est anima carnalibus uoluptatibus deidta. diuersis criminibus cruenta yronice enim dicitur gaude et letare quasi dicat nunc gaudes in calicibus potandis. letaris iniquitatibus perperandis et habitas in terra hiis. quod interpretatur consilium. id est inter prophetas tuos et consiliarios perdicionis. dantes consilium peruersum non [[repellent?]]. habet enim homo carni seruiens prophetas et consiliarios sibi stulta et uana sugerentes. de quibus in tre. prophete tui uiderunt tibi falsa et stulta non aperiebant iniquitatem tuam ut te ad primam prouocarent. Viderent autem sibi assumptiones falsas et eiectiones. concordat ezekiel xxiii. prophete eius liniebant eos absque temperamento suadentes mala et diuinantes mundatium. dicentes. hec dicit deus [[deus?]] cum dominus non sit locutus. prophete isti sunt cogitationes in anima quos nutrit carnis prudentia qui nobis falsa consulunt. dicunt enim homini diuiciis extolli esse felicitatem. eromittunt spatia uite longoria. et sic hominem a uirtutibus [[excutiunt?]] Aut diuiciis inherentem tandem de uenia desperare faciunt. dicit ergo jeremia. filia edom. id est anima falsis consiliis decepta uiciorum sanguine cruenta. Ad te ueniet calix. uidelicet babilonis. de quo apocalipsi xvii. Mulier erat habens poculum aureum in manu sua [[insertion]] [[margin]] plenum abhomminatione [[/margin]] [[/insertion]] et in mendiciarum fornicationis sue. hec mulier mundum significat qui habet poculum uoluptatis. et aureum dicitur. quia nitore suo carnales decipit. Quociens enim homo se uoluptatibus inebriat peccans mortaliter fornicatus a deo. Unde sequitur. Inebriaberis ueneno uitiorum et nudaberis ornamentis uirtutis. ideo dicit apostolus. si secundum carnem uixeritis moriemini. utraque morte scilicet amissione iusticie. et amissione eterne uite. Unde ysaia xxiiii. Auferetur ebrius sicut tabernaculum [[unius?]] noctis. et grauabit eum iniquitas sua per iusticie amissionem. et corruet per pene afflictionem. in infernum et non adiciet ut resurgat. tabernaculum unius noctis domus est militaris ex ramis leuibus facta uentis exposita. per modicum durans. et ad flatum uenti corruens. sicut hec domus. sic hic homo deditus uoluptati et inebriatus tandem turbine mortis raptus eterno incendio deputatur. jeremia xlviii. Erit cor fortium moab in die illa sicut cor mulieris perturientis nam cor fortium edom quod interpretatur sanguineus. id est cor fortium in uoluptatibus in die illa qua deus aduenerit tantas habebit angustias quantas mulier perturiens que [[penimia?]] contricione dolorum per momenta singula mortem sibi imminere formidat. et iob xxiiii. conteretur quasi lignum infructuosum pauit enim sterilem que non parit et indue non bene fecit. Mulier sterilis affectus est carnalis que parit filios regno indignos id est facit opera que regnum dei non merentur. Qui ergo carnem non pascit sterilem sicut lingnum infructuosum. quod in ignem proicitur conteretur. et uidue id est anime que mariti sui Christi absentiam corporalem deplorat. quia eum facie ad faciem non uidet. non bene fecit. Unde osee ix. quia panis et cetera non intrabunt in domum domini quia tantam curam adibet anime id est sensuati non intrabunt in domum domini quod est regnum celorum. huic similie habemus in lege deuteronomio xxi. Si Habuerit homo uxores duas unam dilectam alteram odiosam. et genuerit ex ea [[insertion]] liberos [[/insertion]] filios et filius odiose primogenitus fuerit non poterit filium dilecte primogenitum facere et preferre filio odiose. set filium odioso cognoscet primogenitum. duas habemus uxores. animam scilicet odiosam. cuius consilium molestum est. dilectam. scilicet carnem. cuius filius scilicet carnalis affectus spirituali affectum non debet preferri. quia si secundum carnem uixeritis moriemini. Si autem spiritum carnis facta mortificaueritis uiueris id est si spiritualiter uiuendo. Abieceritis carnis uoluptates. gratie similis et glorie uita uiueris. ut scilicet spiritus dominetur carni sicut dicit abdias loquens ad edom. sicut fecisti fiet tibi. edom sanguineus carnem significat cruentam uiciiss dicit ergo carni sicut dominata es spiritum. sic subiacebit eidem. Unde in libro iudicum. Jepte de uia hostium reuertenti occurrit filia. quod homini de uiciis triumphanti. primo caro occurret ut ipsum detrudat in uitam. et blandiendo seducat. cui respondendum est sicut filie iepte filia mea decipisti me et decepta es affligenda suppliciis. ideo offeram te deo macerando abstinentiis. ITEM iosue ix. equus subneruabit. gregorius. Equus subneruatus licet ad bellum utilis non sit ualet tamen ad alium usum. caro nostra uagans pro illicita equus est dyaboli que debet afflictionibus subneruari. ut ad seruiendum ualeat
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar