Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f058-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et spiritum non repugnet. Idem x. carnem docet spiritum subiugandam. ubi de captura loquitur. v. regum. quod hoc ordine breuiter pertransimus. primo fugiunt reges et latent in spelunca secundo saxa uoluntur ad os spelunce. iii.o producuntur ad iosue. iiii.o colla eorum a principibus conculcantur. v.o in patibulo suspenduntur. vi.o in eadem spelunca tertium recluduntur. v. reges. v. corporis sensus significant. hii fugiunt et latent cum a deo per uoluptatem recedunt. et se negociis terrenis immergunt. Saxa ad os spelunce uoluuntur cum carnaliter uiuentes. suppliciorum comminationibus deterrentur. iosue proponuntur cum per confessionem ad laudem dei quantum quis in sensibus [[?]] aperitur. A principes conculcantur cum carnales delectationes a sacerdotibus reprimuntur. quibus dicitur in euangelio. Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. et sunt uoluptates restringendas que blandiuntur in delectationem set instar scorpionis pungunt in pene exactione. in patibulo suspenduntur cum caro uicus et concupiscentiis curcifiguntur. Idem in speluncam retriduntur quando v. sensus feliciter morti seruiunt. et ad memoriam reducta consuetudinis antique deformitate ultra ad maliciam non procedunt. Mortificanda est caro quia sicut non est mors nisi per [[interpretationem?]] mortis ita non est uita nisi per [[interpretationem?]] mortis. set quia pauci mortem puniunt ut uitam habeant ideo conquerit deus per ysaia lxiii. Torcular calcaui solus. et de gentibus non est ubi mecum. torcular calcauit deus in cruce ut nobis exprimeret uinum uite. et de gentibus id est gentiliter uiuentibus non est quis secum. scilicet qui per disciplinam correctionis uite et compassionem mortis dominice. operari uelit in se pondere future glorie. deseruiens post torculari presentis nequicie ex eo bibiturus. postea periculum gehenne. dicitur autem mors Christi torcular quia sicut torcular separat uinum ab uuis. sicut mors animas a corporibus Calcemus igitur torcular tribulationis et angustie. ut hauriamus uinum penitentie. mortificantes canrem per macerationem que tanquam uindictam quandam exercens militat contra spiritum. In adam siquidem carnem occidit spiritus peruaricans per consensum et corruptionem subiecit. in cuius rei uindictam caro in adam et posteris eius maliciam exercens spiritum nititur subcere sue seruituti. Carnis autem mortificatio utilis est quia non de filio facit [[blank space]] clamantem alba pater. Caueat sibi quisque ne nomine patris in uacuum usurpato maiori pene subiaceat. Clamandum est autem corde ore et opere. ut simus heredes dei choheredes autem Christi. quod esse non possumus si condicionem que sequitur non obseruemus. Si uidelicet compatimur ut glorificemur. [[red ink]] Item eodem. [[/ red ink]] ATTENDITE. a falsis prophetis qui ueniunt ad uos et cetera. Instruit hoc loco ecclesiam simplicitatem gentium ad fidem conuersarum nouiter ne decipiatur prauis hereticorum insidiis qui se exterius simplicitatis uellere tegunt. et interius uenenum abscondunt. intrinsecus autem sunt lupi rapaces. prauis suggestionibus seu detractionibus lacerantes. rapaces quia si copia detur persecuntur exterius. per iniuriam manifestam. set corrumpunt interius per doctrinam. nec lupis in merito comparantur. quia sicut lupi in unius ouis cede non saciantur. donec totum ouile suffocauerint. ita heretici in solius anime interfectione non sistunt donec sui cogitatione ueneni in finitam multitudinem perdiderunt. et ideo a fructibus eorum cognoscetis eos nam in eo quod fideles opprimunt deum factis et si non uerbis blasphemant. cognosci possunt per maxime autem simplicioribus discernuntur quia caritatem non habent que pacientiam operatur. [[?]] in aduersis irascuntur. Nunquid colligunt de spinis uuas aut de tribulis ficus quasi dicat non quia iuxta naturam arboris erunt et fructus. Vinum enim de spinarum acerbitate non colligitur. sic nec bonum sibi meritum acquirit in opere qui malum machinatur in corde. nec exterius exhibiti operis boni fructus percipit qui bonum facere non intendit. Nam sicut uua de uite spinis subiacentibus collecta non est fructus spine set uitis. ita refectio pauperis ad ypocritam non reurtetur nec ipsius erit fructus set domini pocius qui eum permanet uiri in utilis utiliter prouocauit. per spinas igitur et tribulos heretici designantur qui aroppinquantes sibi tanquam spine lacerant et cruentant. Sunt quoque spine et tribuli cure seculares. uel uitiorum punctiones. ficus noue conuersationis est dulcedo quam deus semper in nobis esurit. ad quod designandum cum tempore ficuum non essent ad ficulneam misit. Uinum est feruor caritatis que cor hominis letificat. que in hereticis non habentur quia non potest arbor bona fructus malos facere et cetera. Mala autem uoluntas que in malicia permanens uinum meritorum non facit. Bona uero arbor uoluntas bona de qua malum directe non procedit licet indirecte quinque ut cum quis patrem a leone uolens eripere. dum leonem interficere querit patrem occidit. Vel est arbor bona homo et est duplex bonitas scilicet nature et gratie. homo permanens in bonitate gratie non potest malos fructus facere. Nec potest manens in bonitate nature homo malus permanente in se malicia. fructus bonos id est regni meritorios facere. Non autem dixit non potest fieri mala. uel econtrario. quia et saulus factus est paulus. Omnis arbor homo scilicet uel uoluntas. que non facit fructum bonum id est regni meritorium de terra uiuentium succidetur. et in ignem mitetur. homo quidem substantialiter. Voluntas autem casualiter propter suum scilicet effectum. succidetur et in ignem mittet et succidi faciet hominem et mitti in ignem. quia uero succisionem et ignem meretur. ergo ex frucitibus eorum cognoscetis eos. quia licet habere uideantur ueritatem doctrine non tamen accipient doctrien mercedem. Unde sequitur. Non omnis qui dicit mihi domine de intrabit regnum celorum. Prius uitari decuit habentes signa nequicie. nec etiam illos qui sunt turpis uite. necessariam namque est ut in augmentum sacre uite et opus sermone et sermo operibus comprobetur. dicit ergo non omnis qui dicit et cetera. quasi dicat qui corde in ore tamen dicit domine domine et non concordat opere. intrabit in regnum celorum. ter dicendum est domine. corde ore opere. ut corde cerdamus. ore confiteamus. et opere prosternemus. cui autem de est unum istorum trium negat dominum et cetera. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] ATTENDITE. A falsis prophetis et. Si uitare iubmemur ypocritas falsi Habitus. et doctrine pertendentes ymaginem. multo magis uitandi sunt qui apertam malicie exercent iniquitatem. et si uitare debemus structionem quanto magis draconem. Ad hunc siquidem statum nunc deueuit ecclesia. ut sit cubile draconum. et pascuo strucionum. per draconem aperta designatur malicia per strucione ypocrisis. deus ergo uitare monet ypocritas. qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium id est simplicitatis [[?]]. Vestimenta ouium sunt habitus mynistrorum ecclesie. caueant ergo ne intus sint lupi rapaces. de quibus ezekiel xxii. principes eius in medio ipsius quasi lupi rapientes redam ad effundum sanguinem. et predendas animas lupos uocat prelatos. prauum subditis perbentes exemplum. qui non ad saluandam eorum ainimam inhabitat. set pecuniam rapiendam. Unde sequitur et auare sectando lucra. et in eodem. Violenter impiebant egentem et pauperem affligebant. et aduenam opprimebant ypocritas significat et falsos prophetas de quibus iob. viii. Nunquid potest uirescere cirpus absque humore. aut carectum crescere sine aqua quasi dicat non cyrpus designat ypocritam. qui colore sanctitatis uirescit. set a boni operis fructu manus excutit. Carectum acutis ungulis crescit manum secat. siquis enim manu correctionis ypocritam uituperat ut se ipsum sanctum ostendat. non potest autem carectum crescere sne aqua. perit enim ypocrita fallacia. nisi [[insertion]] aliquid [[/insertion]] habeant sancti spirito dona ypocrita ad bona facienda sancti spiritu recipit dona. gratis data non gratum facientia operas bona de bonorum genere non illi meritoria. Percipit inqua ut miracula faciat. demonia eiciat. futura presciat. nisi enim habeat dona huius et signa bonitatis peribit ab ipso color felicitatis. eius fructus euanescit. quia laudes hominum querit. Unde sequitur. Cum ad huc in flore ante omnis herbas arescit. sic uie Omnium qui deum obliuiscuntur. et spes ypocrite peribit ypocrita cum ad huc est in flore humane laudis. in colore sanctitatis et in ymagine. false supplicitatis. nec tangitur manu aduersitatis correctionis uel tribulationis. ante omnes herbas id est preter morem aliorum sanctorum. qui herbe dicuntur quia de terra nascuntur. et sursum uirtutibus extinguntur. arescit quia operis non percipit fructum. In eodem humectus uidetur ante quam ueniat sol in ortu suo gemren eius egredietur. uidetur humectum. id est gratiam sanctitatis plenum. antequam ueniat sol id est Christo ad iudicium. nam ut eius ariditas apparebit [[insertion]] quando [[/insertion]] inter paleas. Inuentus cum paleis . comburetur contra aliarum herbarum id est sanctorum naturam. que per solis beneficium id est per gratie illuminatione. florem uirtutis producit. et fructum boni operis faciunt. Cyrpus cum germine de terra surgit. nam ypocrita qua cito bene agit. tam cito ex humane laudis fauore mercedem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar