Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f059-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quod designat luxuriam.quasi dicat. Tollite de corde uestro ydola superbie. gule et luxurie ydolum autem large sumptum est quodlibet mortale. stricte uero sodomiticum designat spiritualiter. sicut ezekiel viii. fili hominis fode parietem. et cetera fodissem apparuit hostium. et dixit . Unde abhominationes pessimas quas faciunt et uidi et smilitudo reptilium et animalium. abhomniationes et ydola uinuersa domus israel depicta erant in circuitu in pariete. hec uani cordis pariete increpationis fossorio penetrato. uidentur repitilia id est peccata que faciunt hominem similem reptili. sicut auaricia terra coniuncta similat hominem serpenti uidetur et animalium abhominationes que id est peccata que hominem priuant et faciunt animal sine ratione. ut superbia leonem. luxuria fuem. calliditas uulpere. ydolum uero nichil est in rerum natura. quare uicium illud enorme designat. non permittit animali uel reptili designari. Irrationabile ergo est eo quod in illa hostia inuenitur homo polluatur. peior enim et uilior re humana efficitur. cum penitur extra naturam ponitur. Neque fornicemur sicut quidam exil forti sunt. Unde in numeris xxvi. ait. Illi commederunt deos alienos iniciatus est israel beelfegor seruos. primo cepit concupiscentiam dei ingluuies. quas postea captiuat impietas eius merces soluitur luxuria et fornicatio. et iniciati sunt beelfegor. quia omnia peccata que studio committimus. illi demoni cuius cure quod committitur consecramur. [[Ieremia?]] autem fornicantem repita sacrilegium dicens. neget omne sacrilegium qui in libine sedet et membra Christi cum libidinimi uicitimis nepharia colliuione maculauit quasi denegare non postest. Unde i. ad corintios iii. Siquis templum dei uiolauerit. disperdet illum deus. ITEM. corpus non debetur fornicationi set deo. et deus debetur corpori. quia eadem gloria corpus nostrum est glorificandum qua suum glorificauit. fornicator impudenter quilibet se admiscet. Unde ecclesiasticus xxiii. homini fornicatio omnis panis dulcis. non fatigabitur transgrediens usque ad finem. parabola vi. non concupiscat putredinem eius cor tuum ne capiaris nutibus oculorum illius. per [[cui?]] enim scorti uix est unus panis. mulier autem uiri preciosam animam rapit. Nunquid potest homo abscondere ignem in sinu suo ut uestimenta eius non ardeant. aut ambulare super prunas ut non comburantur plante eius. sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui non erit mundus nam gradnis est culpe cum quis furatus fuerit. furatur enim ut esurientem impleat animam. deprehensus autem reddet septuplum. et omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se. qui autem adulter est propter cordis in opiam perdet animam. In eodem v. fauuus distillans labia mereticis. et nitidius oleo guttitur eius. nouissima autem illius amara quasi absinthium. et acuta quasi gladius biceps. pedes eius in mortem descendent. et ad inferos gressus illius penetrant. ITEM. xxiiii. fouea profunda est meretrix et puteus angustius aliena insidiatur in uia quasi [[latero?]]. et quos incautos uiderit interficit. Item ibidem. Oculi tui uidebunt extraneas et cor tuum loquitur peruersa. et eris sicut dormiens in medio mari. et sopitus quasi gubernator amisso clauo. et dices. uerberauerunt me et non dolui. traxerut me et non sensi. ecclesiastes vii. Inueni mulierem morte amariorem corpus occidit et animam. que lequeus est uenatorum scilicet spiritum malignorum animas et sagena cor eius. que sicut sagena pisces trahit parvos. sic meretricis uincula sunt manus eius. Qui placet deo fugiet illam. qui autem peccator et ab illa capietur. Neque temptemus deum scilicet illi temptauerunt. et a serpentibus parierunt. Unde in numeris xxi. De est panis non sunt aque. anima nostra nauseat super cibo isto leuissimo. quam obrem misit deus in populum ignitos serpentes. ad quorum plagas multi parierunt. qui eductus est de egypto secularis conuersationis. non temptet dominum dicens. Non est fornicationis. non est aqua delectationis. nam si immittat. deus serpentes ignitos. id est cogitationes ignitas in corde ipsius sustinens eas menti ipsius dominari. A quibus non saluabitur nisi uisu serpentis in palo id est Christi pendentis in ligno. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] HOMO. quidam erat diues qui habebat uillicum et cetera. In hoc evvangelio nobis misericordia dei ostenditur. cuius tanta est clementia. [[blank space]] et dispensatores quos in ecclesia constituit ad misericordiam proximis faciendam. Per hanc uillici parabola prouocat et inuitat qui diffamatus est apud deum suum pro dissipatione bonorum ipsius. commendatur tamen pro sua pridentia. quia misericordiam fecit de alieno. dicit ergo. homo quidam habebat uillicum. Villicm quasi uille custos dicitur. ponitur autem hic pro iconico id est dispensatore qui totam domus dispensat substantiam. Iste autem uillicus non in fraude set in prudentia nobis proponitus immitandus. et est parabola quasi per contrarium intelligenda. Ac si diceret. Si hi fraudem fecit qui prudenter [[?]] misericordiam faciens laudari meruit. multo magis qui sine fraude prudens et misericors inuentus fuerit a domino est merito commendandus. et hic est diffamatus apud illum id est accusatus. que accusatio tociens fit. quotiens unusquisque nostrum opus caritatis in proximum non exercet. quilbet autem nostrum uillicus est [[strikethrough]] quibus [[/strikethrough]] cui commisit dominus pecuniam indigentibus distribuendam. Alii committitur scientia. Alii eloquentia. Alii Consilium. alii potencia. que qui male dispensat. uel qui male congregat ut auarus. uel in utiliter profugat ut profugus. sic qui scientiam acceptam fratribus non impendit. qui eloquentiam in luctum exponit. qui necessitatis tempore consilium non pendit. qui potenter cum possit proximum ab inimicis non defendit. Et uocauit illum. Vocat dominus hominem quando per perdicionem immittat ei dampnationis eterne timorem. Et ait illi. Redde quod [[strikethrough]] debes [[/strikethrough]] rationem uillicationis tue. Cum ab isto uillicationis exgitur ratio. euidenter instruimur quia non sumus domini commisse pecunie set dispensatores pocius aliene. dicit ergo. Redde quasi dicat dum ad hoc uiuis precogita qui debeas respondere uidici. Unde ecclesiasticus xviii. Ante iudicium para iusticiam. et antequam loquaris disce. Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu inuenies propicationem. Ante languorem humilia te et in tempore infirmitatis ostende per confessionem sacerdotibus iam enim non potest uillicare. debet homo cogitare quod in hac tam breui uita suam habeat execere uillicationem. magis sollicitus sit de acquirendis amicis quam diuiciis congregandis. Ait uillicus intra se qui faciam quod deus [[m. a.?]] et cetera. Si istam angustiam attendimus diligenter cum prouida utique discretione peruenire diem iudicii satagemus. ut cum finerit uita presen cum ipsam finiat angustia ne terrorem nobis in gerat in hora examinis diuinitatis presentia cum messem colligere debuerimus seges nostra ad hoc inueniatur in herba. ideo cum soluere non possumus quod debemus cum uillico sic dicamus. quid faciam fodere non ualeo et cetera. Illic enim fossionis locus non est hic mens fodienda et fructu bonorum operum fecundanda. mendicare erubesco. Debemus fatuarum uirginum repulsionem erubescere. que carentes oleo quod pecierit minime sunt adepte. Mendicabit sibi in estate et non dabitur ei qui yeme predesidio corpore noluit laborare. quod aduertens uillicus dixit intra se. [[strikethrough]] ne [[/strikethrough]] scio quid faciam. quasi dicat [[blank space]] quod possum prouidebo in futuram. it nobis restat unicum remedium ut qui non uite nostre merito preparamus. aliorum suffragio eterna nobis habitacula preparemus. Vocatis itaque singulis debitoribus domini sui dixit primo quantum debes deo [[?]]. At ille dixit. c. cados olei. Cui ille ait. Accipe cautionem tuam id est cartam que summam debiti continet. et scirbitur ad confirmationem contradictus. et scribe. L. alii debenti. c. choros tritici dicitur accipe literas et scribe lxxx. primo ergo dimisit dimidiam partem. secundo quintam. in quo moraliter instruimur quod pauperi indigenti [[strikethrough]] ante [[/strikethrough]] aut dimidium bonorum uel saltem v. releuare debemus. ut iuscticia nostra plus habundare uideatur quam phariseorum. cum ipsi dent decimas nos debemus dimidias sicut fecit zacheus. uel saltem duplicemus decimam et debemus quintam. Laudauit deus uillicum iniquitatis quia prudenter fecisset laudatur iniquus non de fraude set de prudentia quia filii huius seculi [[insertion]] [[margin]] prudentiores sunt [[/margin]] [[/insertion]] filiis lucis in generatione sua. ubi dicit glosa. Si dispensator inique mamone uoce laudatur qui dicere inique sibi iusticiam preparauit. et deus ipsum rex hoc passus dispendium laudat eius prudentiam non quia fraudulenter contra ipsum set prudenter pro se egerit. quanto magis qui nullam sustinere potest et pronus est ad clementiam. laudabit discipulos si in sibi creditos misericordis fuerint. dico uobis facite uobis amicos de mammona iniqui. Multi quia hoc uerbo male intellecto uersi sunt in errorem. nam mammona lingua syra idem sonat quod diuicie. In larma uero mammona nomen est demonis diuiciis presidentis. Mammon pro diuiciis accipitur. demon autem diuiciis presidere dicitur. non quod possit dare diuicias set quia teptat pro eas. Sic [[intram?]] intellige. Facite amicos id est pauperes de mammona iniquitatis id est equalitatis possessa. que iniqua dicitur ex causa ueri effectus. Unde [[Ieronimus?]]. Omnis diues aut est iniquis aut heres iniqui. quia aut facit miserium auferendo sua autem deserit miserum non dando necessa. Unde apostolus ad corintios viii. Ad equalitatem inuitat extra equalitatem in presenti tempore nostra habundantia illorum in opiam suppleat ut et illorum nostre in opie sit supplentium.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar