Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f059-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ut fiat equalitas quia qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis erit. Arguuntur clerici qui nec minori nec in maiori fideles sunt quia nec temporale nec spirituale pecuniam indigentibus diuidunt. et qui in modico iniquus est in maiori iniquus erit. Qui enim non dat pecuniam quomodo proximi suo ponet animam suam. Si iniquo mammone fideles non fuistis quasi dicat Si nos alienum a nobis scilicet quicquid est huius seculi sicut res mundane. uel quicquid preter naturam non datis. quod nostrum est. scilicet Christum qui se nobis dedit. et uitam eternam nobis parauit. quis dabit uobis quasi dicat nemo. date et dabitur uobis et cetera. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] HOMO. quidam erat diues qui habebat uillicum et cetera. Diues iste est deus cuius uillicus est quilibet fidelis cui committitur uilla id est mens propria. Sicut autem in uilla sunt apotece et sterquilina sic in mente bona et praua cogitata que etiam archa dicitur. quia sicut archa noe cessa stercorum et aromatum animalia mitia et inimicia. homines et iumenta sic eadem in mente sunt spiritualiter in mente attendenda. Archa quam noe rexit in diluuio mentem significat quam regere debet ratio ne obruatur peccatorum diluuio. de quo dicit osee iiii. Non est ueritas non est scienta. non est misericordia dei in terra. maledictum mendacium et homicidium furtum ad ulterium inundauerunt et sanguis sanguinem retigit. Erat in archa quedam cella stercorea. sordes ab ainmalibus remote nos ea inuinant nisi ad illa reddeant. fetore tamen cruciant et terram fecundant. set quidam sunt tanquam porci qui amant sterquilinium et feotrem et fetorem non sencijnt quia nasum perdideriunt. Unde ezekiel xxiii. Nasum tuum et aures tuas precidam tibi. In naribus discretio. in auribus obedientia intelligitur. que suis precidit dyabolus ut suam turpitudinem non senciant. et uerbo predicationis non obediant. Erat etiam in archa apoteca. iam sit in mente cella in qua reponantur uirtutum aromata. Ut autem sciat homo quo [[?]] in tempore reponenda in mente uirtutum gratia. discat sapientiam a formica. de qua penultima parabola. fornice populus infirmus preparat sibi cibum in messe. per quod instruimur quod nunc est tempore congregandi. in futuro perfruendi. Set de his horreis et apotecis conqueritur iohel. ii. dicens. Demollita sunt horrea bonorum operum. dissipate sunt apotece. inmuit quia iam non redolent aromata set fetet peccatorum immundicia. Erant etiam in archa animalia mitia et in mitia ut in mente iusta sit cum mansuetudine seueritas. ut habeatur lenitas mansuetudinis. ad naturam seueritatis. asperitas contra culpam sicut docet apostolus. Sermo uir in gratia semper sit sale conditus. ad colosenses iiii. Cibus sine sale leuitatem significat in fusam. de quo dicit iob xi. Aut poterit commedi in sulsum. quod non est sale conditum. quasi dicat quia ualet leuitas. sine discretione seueritatis. et in psalmo. Cornu eius exaltabitur in gloria. Cornu medio temperatum est inter carnem et os. Carne durius uidelicet et mollius osee. ut non habeat homo ossis duriciam per mimiam seueritatem. nec carnis molliciem. per nimiam remissionem. et sic habebit cornu. quod exaltabitur in gloria. Erant etiam in archa homines et iumenta quia sunt in mente motus rationabiles. et [[?]]. et in hoc simile esse debet ut in uno concordent officio. scilicet ut in spiritum iumentum carrus seruiat ne ab ipsis ad inuicem discordantibus terra mentis perturbetur. nam inter illa duo que terram conturbant. sunt hec duo. seruus cum regnauerit et stultus cum saturatus fuerit a cibo. quia cum seruus id est iumentum corporis dominatur. et stultus id est animus illecebris inebriatur terra mentis conturbatur. Erantque in archa aues set incluse qui significant motus et elationes superbie. quibus frangende sunt ascelle ne homo ad superbiam euanescat occasione collatarum sibi uirtutum diuinitur. Unde apostolus. Quid habes quod non accepisti. si igitur accepisitis quid gloriaris quasi non acceperis quasi dicat aliunde accepte rei gloria non est tua. quid ergo prodest Falsa iactancia. et osee ix. Effraym quasi auis auolauit id est qui fructificare bonis operibus debuit per superbiam euanuit. que gloria stulta est et uana. Unde sequitur. Gloria eorum apertu et abuerto. quasi si homo diligenter consideret quam uili ex semine sit conceptus. quam fedo menstruorum sanguine nutritus. in quantis spurciciis ex matris utero sit editus. superbiendi naturam non inuenit. set amitit. viso quis sit uillicus. uidendum est quod sit bona que uillico comittuntur. sunt autem eloquentia. scientia. fortitudo que a domino dantur. set frequenter ab homine dyabolo dedicantur. Unde osee ii. Argentum eloquentie aurum sapientie. multiplicaui eis et fecerunt baal. Idem vii. in fine. Eradicaui eos sapientia et confortaui brachia eorum et cogitauerunt contra me maliciam et reuersi sunt ab eo quod ceperant ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus. qui dirigentes repercutit. ideo conqueritur dominus qui nos tanquam arcus ad occidenda uicia tendit. Nos autem dolo pleni contra ipsum retorquemus sagittam. Unde Jeremia ix. Sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum proximo suo loquitur et in oculto ponit insidias. et paulo supra Docuerunt linguam suam loqui mendatium ut inique agerent laborauerunt. habitato tua in medio doli. et iterum supra. Extenderunt linguam suam quasi archum mendacii et non ueritatis. Sunt etiam bona uillici potentia secularis habundantia diuiciarum pulcritudo corporum que a uillico dissipantur. tamen adusus debitos conuertuntur de potente dicit ezekiel xix. Leo factus est et didicit predam capere et homines deuorare. de diuiciis ecclesiastes v. auarus non implebitur pecunia et qui amat diuicias et cetera. et ecclesiasticus. xiiii. Insaciabilis est oculus cupidi non saciabitur in partem iniquitatis. de pulcritudine in parabolis xi. Circulus aureus in naribus suis mulier pulcra et fatua. Suscum anulo aureo rostrum in stercus mitit non atendit preciositatem metalli. sic mulier fatua pulcritudinem suam non reputans omni transeunti indifferenter et uiliter in luto luxurie se substernit. Est hoc diffamatus est apud illum. Dignus est accusatione qui creditam sibi pecuniam non timuit dissipare. De hoc diffamatione dicit ysaia v. Expectaui ut faceret iudicium. et ecce iniquitas. et iusticiam et ecce clamor quasi dicat Expectat deus ut faciat iudicium indigentibus et ecce apparet iniquitas eius. quia corrumpitur iudicium in quo dissipatio pecunie denotatur. et uenit ad deum clamor pauperum. id est accusatio. Iam enim non poteris uillicare. Benefac dum licet quia non poteris post mortem opera misericordie exercere. Unde ecclesiasticus x. Omnis potentatus breuis est uita. cum autem morietur hereditabunt eum serpentes id est demones et uiam rapientes. et uermes carnes deuorantes. et bestie quasi uastie id est filii que congregauerat deuastantes. Unde ecclesiasticus xiiii. Qui aceruat ex animo suo in iuste aliis congregat. et in bonis illius alius luxuriabitur. et bene dicit. aceruat ex animo. Auarus enim qui congregat pecuniam sic animam uirtutibus euacuat. sicut aranea que telam suam texens se totam euiscerat. Quis faciam quasi dicat ergo inferimus quid dicam uel quod faciam. dum nil boni preferam ante tamen iudicem. qui uidex est testis Fortis et prudens. Unde iob ix. si fortitudo queritur robustissus est et tanquam uidex potens. Si equitas uidicii nemo audet pro me testamentum reddere. Si iustificare me uoluero os meum condempnabit me et iterum. si querit ame mille id est uite perfectionem non poteris ei uinum pro mille uidere id est principium perfectionis. per eius consumationem. In eodem. Si locus fuero aquis niuium et fulserint uelud mundissime manus mee. sordibus tamen intriges me. et abhominabuntur me uestimenta mea. Aqua nauis de super infusa lacrimas significat celitus missas. quibus si locus fuero. et mundissima fecero opera immundus tamen in conspectu tuo inueniar. quia omnis iusticie mee in conspectu eius sunt quasi pannus menstruate. Ad cuius iudicium timendum nos accendit quod dicit zacharias ix. Exibit ut fulgur iaculum eius. et deus dominus in tuba canet et in turbine austri. potentia dei erit in fulgore cui nemo poterat resistere. Canet uoce turibili. Ite maledicti. in [[?]]. Vadet in turbine austri quia sicut auster dispergit aceruos pulueris. sic deus malorum multitudinem raptim proiciet in interitum. Ideo monet ecclesiastes ix. Quecumque potest manus tua instantus operare quia nec opus nec ratio nec scientia erit apud inferos quo tu properas. ideo dicit uillicus fodere non ualeo scilicet mentem illic aperire et peccata confessionis fossorio non potero denudare. ideo uiuenti consulit ecclesiasticus xvii. In partes uade seculi sancti. et cetera. ne demoreris in errore impiorum ante mortem confitere et cetera. quasi nichil perit confessio uiuens et sanus confitebis. et laudabis deum. dicit enim augustinus de his qui usque ad mortem differunt confiteri. Videmus multos timore
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar