Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f062-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
sunt spiritualis intelligentie. quia mynistri sunt gratie et iusticie. Illi autem mynistri erant littere qui etiam occasio naturaliter mynistri eratn dampnationis et mortis. Dicit ergo apostolus. fiduciam habemus talem. id est dicendi talia. qualia dicta sunt nos dico. noui testamenti. mynistri habemus fiduciam ad deum non per nos set per Christum tanquam mediatorem. A quo data est mynisterii potestas. Ne quis autem in tali mynisterio confitutus exinde superbiat. sequitur humiliatio. Non quod sufficientes simus aliquid a nobis cogitare. minus ergo possumus a nobis operi quod maius est quod cogitare. ex nobis in quam principaliter. set sufficientia nostra ex deo in tanquam auctorem. qui est ydoneos nos fecit perfectione scientie et uite mynistros noui testamenti. non existentes in littera que docet [[mateus?]] et non uiuat. set in spiritu id est spirituali intelligentia que docet et uiuat in nouo testamento. addiscitur scientia ex uirtute uerborum confertur gratia sicut in baptismo. In ueteri autem scientia testamentum. littera enim si fuerit sine spiritu occidit. tripliciter cognitione. que dat scientiam per quam quis cognoscit facienda. seruus autem sciens uoluntatem domini et non faciens plagis uapulabit multis. Super addictione quia ante mandatum qui tamen erat peccator. factus est postea et transgressor. prohibitione quia nitimur in uetitum semper querimus que negata. littera autem occidens sicut dicit augustinus decalogus est eo quod existens sine gratia mortem inferat. hec autem ad legem uituperium. non dicitur set eius in perfecto ostenditur. Sicut enim scientia si fuerit sine caritate inflat. et cum caritate edificat id est literalis sensus sine spiritu occidit spiritus autem uiuificat id est spiritualis euangelii intellectus ex cuius uirtute datur gratia que uiuificat. Quid si mynistratio mortis id est mynistracio literalis que inferebat mortem dupliciter peccantes. scilicet puniendo morte in corpore. et iterum transgressione permandatum inducta interficiendo in mente literalis deformata deprauatur intellecto. lex enim quedam precipit deformata et in honesta. quantum ad criminalia. uel augmentate [[blank space]] id est plene scripta. Siquis spiritualiter intelligeret scripta in quam lapidibus a tabulis lapideis. uel in cordibus uiciorum duris. Set hec mynistracio in lapidibus scripta mortem inferens literaliter intellecta fuit in tanta gloria quia magnam conferebat moysi gloriam. ita ut non possent filii israel intendere acie [[?]] in faciem moysi uenienti de monte. propter gloriam uultus eius id est fulgorem in uultu aparente. sicut enim dicit [[?]] ambrosio. Judei peccato maculati. digni non erant uidere tantam gloriam que mynistratio superna mente mynistracione noui testamenti euacuatur quod finitus. quanto magis mynistracio noui testamenti. per quod datur spiritus sanctus erit in gloria eterna. quasi dicat. Immo erit quod ad huc alia ratione confirmat. Nam si mynistracio mortis id est ueteris testamenti quod homines dampnabat corporaliter ad mortem. et occasionaliter propter peruaricacionem enim in gloria coram deo. multo magis habundabit in mynistriis iusticie in gloria id est mynistracio noui testamenti quod docet iusticiam et confert gloriam. habundantius celestem gloriam. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] FIDUCIAM. talem habemus. per Christum ad deum spiritualis mynisterii dispensatio. In hac epistula commendatur in tribus. Pastores enim noui testamenti mynistri sunt doctrine gratie et iusticie. per doctrinam uia paratur ad gratiam. per gratiam edificatur iusticia. Sunt igitur mynistri doctrine que carnem mortificant spiritum uiuificat. carnem debilitat et spiritum roborat. Unde iohannes in apocalipsi x. accepi librum de manu angeli et deuoraui illum. et cum deuorassem amaricatus est uenter meus. doctrina enim noui testamenti palato cordis dulciter [[?]]. set uentrem id est carnalitatem. amaricare facit. Unde in psalmo. Molliti sunt sermones eius super oleum et cetera. Qui enim diuino sermone dulcius [[insertion]] mollius [[/insertion]] cum dicit diliges dominum deum tuum ex toto corde tua et proximum [[t.?]] sicut te ipsum sunt tamen iacula quia penetrant et uulnerant. quid namque durius quam ut homo abneget semeripsum patrem et matrem relinquat. et quicquid diligit terrenum deserat. Unde in exodo xvi. legitur quod manna erat minuta quasi semen coriandri. manna diuinum diuinum significat eloquentia. sicut enim manna unicuique sapiabat pro ut uolebat. ita diuinum eloquentiam unicuique sapet pro ut ei expedit. Unde sapientie xvi. De celo panem persituisti illis sine labore. habentem omne delectantum in se et omnis saporis suauitatem. Ita uerbum dei si tribularis consolatus. Si letaris cumulat gaudium. Si pauperes de stercore erigit pauperem. et sic de similibus Mi nutum est. quia subtilitate sua perfectores pascat. et etiam quasi semen coriandri. ut aliquid habeat oculis. id est simplicioris doctrine qua simplices pascat. hec duo attenduntur in pruina in qua est candor et rigor. candor in dulcedine consolationis et promissionis. rigor in asperitate [[strikethrough]] consolationis [[/strikethrough]] increpationis. et comminationis. Mynistri ergo noui testamenti sunt doctrine. in doctrina preparantes uiam ad gratiam. Sanctus uero spiritus per vii. dona edificat iusticiam. quod constat ex vii. uirtutibus que sunt humilitas mansuetudo luctus. esuries iusticie. misericordia. cordis mundicia. et pax. has uirtutes introducunt. vii. dona spiritus sancti. Que autem uirtutes quibuslibet donis respondeant. patet si attendamus quare spiritus sanctus in igne sit apostolis datus. et lignis igneis significatus. Siquidem in igne. vii. sunt proprietates singule singulis uirtutibus respondentes. Prima est quod idem quod altum est humiliat et incinerat. sic spiritus timoris per humilitatem. uirtutem quam adducit cor elatum humiliat et deprimit. Unde ecclesiasticus i. timor dei expellit peccatum superbie scilicet nam qui sine timore est non potest iustificari. et sic se omnibus supponit. Unde ecclesiasticus xxv. Timor domini super omnia se supposuit. omnibus uirtutibus se supposuit eas humilians et inclinans. Unde et ipse comparatus cedar. Manus omnium contra eum et inanus eius contra omnes. Omnes enim uirtutes hoc faciunt ut ad tranquillam reddeant soncientiam. Solus autem timor nititur ut eam faciat timorosam. Secunda proprietas est quod consolidat. sicut spiritus pietatis per uirtutem mansuetudinis quam inducit. mitis enim est quem asperitas uel amaritudo non afficit. Set simplicitas fidei ad omnem iniuriam sustinendam pacientem efficit. Unde ecclesiasticus ii. Deprime cor tuum scilicet per timorem. et sustine per mansuetudinem. ut crescat in nouissimo uita tua. Omne quod applicitum tibi fuerit accipe. id est accepta. et in humilitate pacientiam habe. [[quo?]] in igne probatur aurum et argentum. homines uero [[receptiles?]] in camino tribulationis. Tercia proprietas est quod Illuminat. ita spiritus scientie per uirtutem quem est luctus. quem scientiam introducit. homo enim perfecte sciens suam miseriam. regni luget absentiam. Unde ecclesiasticus i. qui addit scientiam addit et dolorem. et parabola xx. Lucerna dei spiraculum hominis que inuestigat uniuersa secreta uentris. quia scientiam quam deus inspirat. secreta mentis lustrat. et sic animam illuminat. Quarta proprietas est quod semper ambit. semper esurit. cui respondet donum fortitudinis. quod qui habet. fortiter operari non desinit. set magis ad magis fortiter operari querit. per uirtutem quam inducit fortitudo que est esuries iustice. Vir enim semper tendit et esurit ad altiorem perfectionis gradum. Unde ecclesiasticus xxiiii. Transite ad me omnes qui concupistis me et cetera. quasi ascendendo de uirtute in uirtutem. spiritus enim mens super mel dulcis et cetera. V.a proprietas est quod omnibus se communicat cui respondet donum consilii quod se omnibus exponit per uirtutem. quam introducit scilicet misericordiam. que se nulli subtrahit. ideo salomo in proverbis xxi. facere misericordiam et iudicium magis placet domino quam uictima. et in eodem. Qui sequitur misericordiam inueniet uitam. Unde et idem viii. Equitas mecum est Consilium et cetera. id est equalitas dandi et accipiendi. De qua apostolus ad corintios. Vestra habundantia illorum in operia suppleat et cetera. ut fiat equalitas. Sexta proprietas est quod purgat et mendat. cui respondet spiritus intellectus. qui inducit cordis mundiciam. Unde sapientie i. Spiritus sancuts discipline effugiet fictum et aufert se a cogitationibus que sunt sine intellectu. que cordis domicilium polluunt. Intellectus autem eius mundiciam querit de qua parabola xxii. Qui diligit corids mundiciam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Septima proprietas quod naturaliter sursum tendit. cui respondet donum sapientie. quem de sursum uenit et de sursum rapit. Unde que sursum sunt sapite cui conuenit pax. quam introducit ipsa sapientia. ut ad ipsam obtinendam celestia quis meditetur. et in mente prauis cogitationibus non fatigetur. sapientia enim consisiti in contemplatione superiorum et mentis dulcedine de ipsa contemplatione proueniente que tanta est quod hominem hanc habentem dulcedinem nichil in fimum nec terrenum delectat. set in eo sunt motus ita dispositi. ut caro spiritum subiungetur. et perpetua inter utrumque pax ordinato moderamine conseruetur per omnia. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] EXIENS. Iesus de finibus tyri uenit per sydonem ad mare galilee inter medios fines decapoleos. hic de reparatione humani generis quod permutum et surdum designatur. qui reparantur a domino. adductus sacerdotem mynisteria cuius mynistri commendationem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar