Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f063-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[innuit?]] epistula quod percessit. dicit ergo. Exiens et cetera. Tyrus interpretatur angustia. in quo significatur iudea. cui a deo dictum est quod habetur in ysaia xxviii. Coangustiatum est stratum ut alter decidat. et pallium breue utrumque operare non potest. Lectus sponsi et sponse id est anime domus est conscientia. qui angustus est ita ut cum sponso adulterum non admitat. quod si facere atemptauerit expedit ut alter decidat. et pallium amoris breue est quia deus et dyabolus simul amari non possunt. Lectus autem dei quod iudee erat fides Christi quam ipsam relinquit. pallium uero mandatorum obseruantia. quam neglexit cui dicitur angustum est stratum fidei decidisti quia in fidelitatem in mente suscepisiti. et pallium breue est nec te cooperit. que legis mandata carnalis intelligere maluisti. Exigit ergo de tyro et uenit in galileam. quando relicta iudea incredula ad gentis uenit. Galilea enim interpretatur rota. et significat fluctuosam gentium uolubilitatem. Venit in quam per sydonem. quod interpretatur uenatio id est per predictores. quos deus uenatores animarum uocat dicens. per ieremia xv. Mittam eis uenatores et uenabuntur eos. de omni gente et de omni colle. Venit ergo Christus de presidia iudee ad fluxam gentium uolubilitatem. Venit inquam per medios fines decapoleos. id est contra medios fines decapoleos. Decapolis est regio x. continens ciuitates et significat scripturam x. mandatorum. cui contrarius erat gentilis populus. Et adduxeruht ad eum surdum et [[mutum?]]. Jeronimus super hunc locum ostendet qualiter genus humanum quod significatur per surdum et mutum. uariis pestibus infirmetur per peccatum primorum parentium. propter quod est significatus per diuersa genera infirmorum tum per surdum tum per mutum. sicut it hoc loco. tum per demoniacum et sic de aliis imfirmitatibus hominis corporis. quas sequitur glosa dicens. genus humanum tanquam unus homo uaria peste comsumptus. in prothophasto cecatus dum pomum uidet Surdus fit dum uocem mulieres audit. dum odorat emergitur. obmitescit dum loquitur eua ad uirum suadens peccatum. uel dum loquitur adam ad deum suum excusans peccatum. [[strikethrough]] demoniacus [[/strikethrough]] [[insertion]] [[manchus?]] [[/insertion]] fit dum manum ad pomum erigit. Ad amorem temporalium in curuatur. dum superbia deum erigitur. ydeopicus fit dum concupiscit. claudus efficitur dum ad arborem progreditur. Lepra infunditur dum ueste innocentie nudatus. demoniacus fit de diuinitatem scilicet esse sicut deus apperit. Morte moritur de se audacter excusat. et culpam suam in deum refundet. Per surdum autem et mutum adductum ad deum. significatur genus humanum. quod adduxerunt ad deum patriarche et prophete incarnationem eis desiderantes et apprehendum eum de turba seorsum. Nota. hec est prima salutis uia educi de turba id est de communi secularium. De turba infirmum deus educit dum mentem peccatis languidam uisitando per gratiam illustrat. et a consuete conuersationis moribus euocat. et ad sequenda precepta sua prouocat. Et misit digitos in auriculas eius. Per digitos dona scilicet spiritus significantur. Unde in exodo. digitus dei est hic. Mittit ergo deus digitos in aures. dum per dona scilicet spiritus aperit aures cordis. Ad suscipienda uerba salutis. quia non est satum uirtutem agnoscere nisi cogitationem ueritatis sequatur confessio ideo sequitur. Et expuens tetigit lingam eius. Per sputum quod procedit arbore significatur sapientie sapor id est sapientia sapida id est filius dei. qui est sapientia patris. Unde ecclesiasticus xxiiii. Ego sapientia ex ore altissimi [[pro?]] primogenita. ante [[??]]. Lutum est saluia terre commixta sputum est quod descendit a capite et significat Christum precedentem a patre. Terra uero sputo commixta humanam significat naturam. diuine nature unitam. Luto igitur composito. oculos ceci nati aperuit. quia ergo humanum per confessionem utrisque nature a tenebris errorum eruitur. expuens lingam muti tangit ut loqui ualeat. dum ora diu muta. ad uerba sapientie proferenda tactu sue pietatis infirmat. Et suspiciens in celum. suspiciendo in celum ut homo docet cor nostrum ad deum esse dirigendum. Ingemiut docens. quod nos pro nostris et aliorum peccatis. gemere debeamus. et ait. effeta quod est ad aperire. hoc ad aures proprie. aures enim ed audiendum aperiende. et lingua ut loqui possit erat soluenda. Unde sequitur. Et statim aperte sunt aures eius. et solutum est uinculum lingue eius. et loquebatur recte. et precepit eis ne dicerent. dnas nobis exemplum ne infectis magnificis. queramus gloriam. quia non est gloriandum in uirtute set in cruce. et humilitate. Quanto magis precipiebat tanto magis predicabant. Sciebat ille qui omnia nouit antequam fiant. quod licet ipse non preciperet ipsi tamen amplius predicarent. set hoc precipiendo pigros uolunt redarguere quibus in iunctum est predicationis officium. per deuocionem istorum. se enim qui prohibentur tacere non possunt quanto frequentius. tanto studiosius predicare debent. qui iubentur ut predicarent. Et admirabantur dicentes. Bene omnia fecit surdos fecit audire et mutum loqui. [[B.?]]. Ille solus reste loquitur. ille solus rechte deum confitetur. cum auditum diuina gratia. reserat ut possit celestibus auscultare. et diuinis obsecundare mandatis. cum linguam deus tactu sapientie que ipse est ad loquendum instruit. hic talis dicere potest. Domine labia mea aperies. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Adduxerunt ei surdum et mutum. et deprecabantur ut imponat ei manum. Surdum iste et mutus. qui adducitur ad deum significat hominem surdum per inobedientiam et mutum ad confessionis uocem. De hoc surdo habetur in psalmo. furor illis secundo similitudinem serpentis. sicut aspidis surde et obturantis aures suas. que non exaudiet uocem in cantantium. Multi sunt quorum furor similis est furori serpentis. de quo subditur. et sicut aspidis surde. aspis dum incantatur aures obturat. unam cauda. alteram terra. ne per incantacionem oporteat eum exire de cauerna. Serpens iste peccaotrem significat. qui obturat unam aurem terra. id est peccati delectatione. presenti et alteram cuada id est peccati delectatione preterita. ne audiat uocem predicatoris. et ab illo educatur per portam confessionis. de latibulo interioris turpitudinis. Tales arguit deus per Jeremia vi. Constitui super uos speculatores dicens. Audite uocem tube. et dixerunt non audiemus. constitui super uos speculatores id est predicatores id est custodia uestra tanquam in spelunca residentes. Audite ergo uocem tube id est predicatoris. Ad modum tube de aduentu iudicis terribiliter personantis. Ipsi autem dixerunt non audiemus. De hoc surdo et muto dicit ysaia xiii. Surdi audite et ceci intuemini ad uidendum. Deinde quis surdus sit et mutus determinat dicens. Quis cecus nisi seruus mens. et quis mutus nisi ad quem misi nuncios meos. Quis cecus est nisi qui uenundatus est et quis cecus nisi seruus dicitur. Valde enim cecus est qui a die seruicio se subtraxit. er pro breui delectatione se in perpetuum dyabolo uendidit. Idem dicit xliii. ad predicatorem. Educ foras populum cecum et oculos habentem. et surdum et aures ei sunt. Educ foras tanquam aspidem a cauerna populum cecum. Nos sumus populus iste. Dedit enim deus nobis oculos rationis. et intellectus et tamen ceci sumus quia peccatorum tenebris obscuramus. habentes et aures surdi sumus. quia non audimus clamorem illum de quo in evangelio. et clamans uoce magna emisit spiritum. et uere surdus est qui non audit clamorem istum. Unde iob. vi de clamore isto in persona domini dicit. Terra non operias sanguinem meum. et non inueniat in te locum latendi clamor mens Sanguis Iesu Christi. terra operitur dum per terrena desideria. de memoria hominis expellitur. quod prohibet deus dicens. O terra id est terrenorum affectus. non suffoces in corde hominum mee memoria passionis non inueniat in te locum latendi clamor mens que emisi in tempore passionis. hunc clamorem audiuit sol et obscuratus est. Unde in cantici. Nigra sum et formosa. et ita [[?]]. Nolite me considerare quod fusca sim decolorauit me sol. quasi dciat sponsa. Si sol audito clamore Christi pulchritudine amisit. multo magis ego. audito clamore eodem speciositatem corporis exteriorem abiciam. Nolite autem considerare id est mirari. quod fusca sim quia decolorauit me sol id est consideratio solus. qui in passione dei obscuratus est. uel de me sol. id est Christo audito clamore que emisit in cruce. Quia uero ista decoloratio non deformitas est set pocius decor. dicit. Nigra sum set foris aparentia. set forsa interius ornatu uirtutum. dicit ergo fidelis quisque sum fidelis anima. Nigra sum pulcritudine exteriori abiecta set forsa memoria passionis dei colorata. hunc clamorem audierunt corpus sanctorum et surrexerunt. Non est leonis filius. qui non surgit ad uocem. Christus autem leonis filius fuit. qui surrexit ad uocem patris. et nos in peccatis mortui ad clamorem Christi Si nec filii eius sumus cum lazaro resurgemus. qui ad uocem dei dicentis. Veni foras. prodiit de sepulcro. quamuis quadriduanus. Tu autem plusquam quadrianus es. se ad uocem dei non prodis per confessione de sepulcro peccatorum. Quadriduanus est qui quadruplici morte peremptus est scilicet delectationis. Consensus operis et consuetudinis. Ille uero v. morte periit qui presumptionem uel desperationem incidit. qui significatur per illum ad quem suscitandum deus [[blank space]] non uenit set dixit. Sinite mortuos sepelire mortuos scilicet quia deus sepius desperantes uel de presumentes. in sua pernicie et errore. relinquit. Mutus est cuius lingua ne ad confessionem laxatur. tot ligatur uinculis quot peccatis. Unde parabola v. Iniquitates sue capient impium. et funiculis peccatorum unusquisque constringunt. et quanto plus peccat tanto plus se ipsum ligat. Nemo enim peccatum accusat de diligit set tunc accusare incipit cum fastidit. Impedimentum confessionis ostenditur i. regum vii. ubi dicitur quod samuel uolens
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar