Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f064-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
preceptum est a deo ne facias hoc malum. fecisti autem ergo peccasti. Postquam autem scriptura concludit peccatum concludit deus supplicium. de qua conclusione dicitur in ezekiel viii. fac conclusionem quem terra plena est uideo sanguinem et ciuitas mundi. scilicet plena est iniquitate. Deus siquidem arguendo procedens. proponit legem assumit peruariacionem et concludit dampnationem. hoc modo lex quam dedi tibi dicit non peccabis. Tuam huius precepti peruaricator exstitisti. ergo dampnaberis. Unde in psalmo. Effunde framea et con[[?]]. et cetera. Effunde framea id est manifestam uidicam et concludit penam. Ut deus ad ezekiel xxi. Stilla ad sanctuaria propheta contra humum israel dicens. Ego ad te eiciam gladium de uagina. et occidam uite iustum et impium. Dedit deus legem preceptum autem prophete ut transgressoribus munetur dicens. Stilla id est comminare. Bene autem per stillam significatur comminatio. quia omnis comminatio scripture est quasi stilla. [[?]] dampnationis future. Dicit ergo stilla ad sanctuaria. id est ad baptizatos. et propheta ad humum israel. id est ad eos qui sunt in ecclesia. numero non merito constituti. in ecclesia dico. in qua uidetur deus nunc per speculum in enigmate dicens. Ego eiciam ad te id est cum impetu super te eiciam gladium. id est uindictam de uagina sustinentie. Nam si iniquitatem tuam sustinui nunc occidam iterum et impium. illum in quam iustum de quo micheas vi. Qui optimus est in eius quasi paliurus. et qui rectus quasi spina. de sepe alios per iniquitatem pungens et pauperes spolians. sicut spina pungit appropinquantem retinet Deus ergo simul legem proponit et peruaricationem assumit cum dicit stilla. et cetera quasi dicat precepi ut legem seruarent set peruaricati comminationem digni sunt. In eo autem quod sequitur statim concludit supplicium deus. idcirco egredietur gladius meus. id est uindicta mea de uagina sustinentie ad omnem carnem id est ad omnem contra preceptum meum carnaliter uiuentem. Hanc argumentionem habemus plenius in ysaia v. Ubi proponit deus sua beneficia dicens. Vinea facta est dilucro meo in cornu filio olei. Vinea id est ecclesia facta est dilucro meo id est [[insertion]] Christo in [[/insertion]] cornu id est in regia potestate Christo dico filio olei id est misericordie. Bene autem coniunguntur oleum et cornu. licet enim Christus sic oleum per misericordiam est tamen cornu per uindictem seueritatem. Sequitur. Sepiuit eam angelorum custodia et lapidis id est mortalia peccata elegit ex illa mundans eam per baptismum. et plantauit uineam electam. et edificauit in medio eius turrim que idem est quod specula. specula significat prelatos ecclesia et expectauit ut faceret uuas bonorum operum. Ecce propositio. deinde assumit. [[blank space]] Set quia fecit labruscas uiciorum. concludit ergo duriam maceriam eius et erit in conculcationem. et ponam eam desertum. Maceria est angelorum presidium quam diruet deus. et erit anima in conculcatione demonum. et in desertum sine fructu bonorum operum. Scriptura igitur concludit omnia sub peccato ut ex fide Christi Iesu promissio hereditatis etenre daretur credentibus. Ex fide dicit quasi non ex meritis hominum. ut nullus meritis suis set totum ascribat gratie ex qua fides. fide dico Iesu Christi id est saluatores et redemptoris. Est enum saluator de periculis sanator de infirmitatibus. Saluat de periculis. Unde in psalmo. Dux mihi eris et enutries me. Qui uult salauari per lucem adhereat luci ipse enim ductor in columpna [[strikethrough]] nubis [[/strikethrough]] ignis per noctem. quia in aduersis accendit in homine lumen caritatis. contra perfidie tenebras. et frigus desperationis. et est ductor in columpna nubis per diem. quia in die prosperitatis contra splendorem in anis glorie dat humilitatis nebulam. ut diem prosperitatis sol in anis glorie non urat te. neque luna id est frigus desperationis per noctem aduersitatis. Idem qui est sanator et saluator sine medicus. Unde ecclesiasticus xxxviii. Qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum. incidit in manus medici id est saluatoris. Set qui incidit in manus medici ita est obediens medico quod permittit se secari uri. et dietari. Sic et peccator qui incidit in manus Christi. id est saluatoris. desideret uri igne contricionis. secari gladio confessionis. et dietari per [[moderamen?]] satisfactionis. sic enim sanato dabitur promissio hereditatis in fide saluatoris. qui uiuit et regnat. AMEN. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] BEATI. oculi qui uident qui uident que uos uos uideris. Ostenditur in evvangelio sicut in epistula ostensa et insufficientia legis. Dirigit ergo deus sermonem ad apostolos dicens. Beati et cetera. Beati sunt qui oculo interiori uident que uobis sunt spiritualiter reuelata. que abscondita sunt a sapientibus et prudentibus et reuelata est paruulis. Dico enim uobis quod multi reges et prophete futura predicentes et reges. se et alios regentes uoluerunt uidere quid uidet. et non uideret scilicet filium dei. in carne. et audire que auditis et non audierunt scilicet doctrinam ipsius Iesu Christi. quia prophete et alii sancti patres alonge et quasi per speculum in enigmate uiderit Christum. Apostoli autem Christum presencialiter uiderunt et que uolebant interrogabant. Et ecce quidam legis peritus surrexit temptans eum. Surrexit per superbiam se erexit uocans eum magister cum non cognoscebat in animo magistrium. set temptans eum stando autem tempatuit eum superbiendo temptat eum dicens. Quid faciendo uitam eternam possidebit. At Iesus dixit. In lege quid scriptum est. Quomodo legitur. Ille respondens dixit. Diliges deum dominum tuum ex toto corde tuo. id est ex toto intellcetu sine errore. ex tota anima tua id est ex tota uoluntate sine contradictiones. Ex omni mente tua id est ex tota memoria sine obliuione. et ex tota fortitudine tua. id est ex totis uiribus tuis. sine diuisione. Set uideatur quod hoc mandatum sic non possit impleri in uia. quia impossibile est quod hoc modo diligatur dominus in uita ista. Unde dicit quidam quod reuera non impletur in uia. set implebitur in patria. precipitur uiatoribus non ideo quia hoc impleri oporteat. set ut homo uideat da quam perfectionem tendere debeat. ut uisa perfectionis quantitate. magis nitatur ad illa pertingere. Alii dicunt quod potest impleri in uia et hec dicto totum quandoque redundat in aduerbium et positur pro totaliter sicut iste commedit totum panem quamuis aliquam mica remanserit. eodem modo iste diligit dominum ex toto corde suo et ex tota anima et ex totis uiribus. quamuis cor uel animam. uel mentem. uel uires quandoque conuertat ad aliquod temporale dum modo illud non sit contra dominum. Alii sic exponunt. Diliges deum dominum tuum ex toto et cetera. id est sapientur ex tota anima id est dulciter. ex tota mente tua id est [[memoriter?]]. ex totis uiribus id est fortiter. et proximum tuum sicut te ispum. id est ad id ad quod te ipsum. id est ad uitam eternam. Dixit quod illi. Recte respondisti. hoc fac et uiues. Laudat deus responsionem legis periti. ostendens per hoc quod obseruatio eorum que respondit est iter perfectum uite celestis. Similiter in fine parabole ubi dicit. Vade et tu fac similiter ostendit quod per solam [[discretionem?]] peruenitur ad uitam eternam. Ille autem uolens se iustificare se ipsum id est iustum deus ostentare putans se non coram deo. set coram puro homine stare dixit ad Iesum. Quis est meus proximus. non enim reputabat proximum suum quia iudeus nisi iudeum. Suscipiens autem Iesus id est sursum aspiciens conuenienter sursum aspexit qui de hominis descensu subiungere uolebat et dixit. homo quidam descendebat de ierosolim in jericho id est in defectum et miseriam huius uite. Jericho enim luna interpretatur. Siquis enim dominice legitur. peruaricator existit amisione pacis in defectum iusticie et miseriam mortis eterne descendit. Solus autem iustus est in ierosolim id est in uisione pacis in qua non sunt impii. Unde ysaia lvii. Cor impii quasi mare feruens quod quiescere non potest. redundatum fluctus eius inconculcationem et lutum et non est pax. Non enim habet pacem peccatoris qui habet consicentiam diuersis cogitationibus fluctuantem. Solus ergo iustus in ierosolim set descendit in Jericho. afferando mundi prosperitatem que lucet ut luna. lucet enim luna in nocte in die extinguitur. Sic quantamcumque claritatem habeat quis in mundo extinguetur in aduentu illius diei. qui noctem non habet. Item luna semper habet maculam. sic prosperitas secularis semper habet aliquid quod eam obfuscet. sic lucet lux impii. Unde job xviii. Nonne lux impii extinguetur. nec splendebit flamma ignis. eius lux obtenebrescit in tabernaculo illius. et lucerna qui super eum est extinguetur quasi dicat semper et superueniet mundatio scilicet flagellorum et dolores diuidet q.iii impius in hanc uita et in futura doloribus affligetur. Jericho etim interpretatur [[?]] anathema quod Mundum significat. Unde josue vi. sit que hec ciuitas anathema. et omnia que in ea sunt. Ubi dicit [[ysidor?]] mundus est anathema tibi et mores seculares spectacula et sacrilegium. et omnia que in mundo habentur. Achor autem furatus est [[regulam?]] auream et siclos argenti. et pallium coccinatum et lapidatus est. per achor significatur qui de mundo retineret aurum sapientie secularis olo[[?]] lucratiue et pallium conuersationis mundane. [[coecranum?]] id est peccatum cruentum. Set nunquid si palam achor tulisset predicta. dignus esset lapidatione immo multo dignior. sic et alii dignioris sunt Pena. quos nec pudor cordibus quin palam peccent contra illos qui de mundo aurum retinerit sapientie secularis et cetera. dicit ysidor. Videte etiam uos ne aurum habeatis seculare. set anathema sit uobis omnis conuersatio secularis. Nolite miscere mundana diuinis. hec est quod prohibetur in deuteronomio vii. Non inferas quippiam de ydola in domum tuam ne facias anathema. sicut et peccatum est anathema. bene enim significatur per ydolum peccatum quia quod quisque diligit et honorat hoc ei ydolum. ydolum ergo [[?]] peccatum tuum est. igitur descendere a ierosolim in jericho est descendere a sanctitate et mundicia conuersationis ecclesiastice ad sacrilegium et immundiciam conuersationis mundane. Sic homo iste descendit et incidit in latrones.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar