Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f065-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
autem sunt opera [[strikethrough]] dei [[/strikethrough]] carnis. dico quod caro concupiscit. non quod caro concupiscat propter se uel per se. Set dicitur caro concupiscere. que spiritus aliud concupiscit quam cum cupiscit secundum [[strikethrough]] carnem [[/strikethrough]] rationem. Non autem dicit concupit. Set concupiscit uerbo non [[?]] usus quia caro semper recens est. et non quam lassata concupiscendo contra spiritum manifesta sunt autem opera carnis. que sunt fortitudo id est [[ipsum?]] opus luxurie. immundicia mentis per prauam cogitactionem tamen pollutio sine operis impletione. Impudicicia uerbi. Impudici probatio oculorum iactantia. Vestium dissolutio gestus in compositio. luxuria. quecumque superfluitas in numero qualitate. et quantitate et apparati ciborum ydolorum fuitus a litteram id est ydolatria morum auaricia. Inimicicie. Ire perseuerantes. veneficia. procurationes mortis proximi. Emulationes. que suo ad idem tendunt. ut pura [[epantum?]] uel honorem alium. optinendum. contentiones uerborum. ire subite. ait tempestates. rixe que ex ira adictus proceditur et dissentiones que partes in ecclesia fiunt. Secte hereses. Inuidia de bonis alienis homicida manus oris uel cordis. ebrietates assidue commessationes superflueet hiis similia que predico uobis modo sicut perdixi qundoque ut ab huius modi. abstinentis. quem qui talia agunt regnum dei non consecuntur. constat ergo quodlibet istorum mortale est. quod quo regnum dei amititur. fructus autem spiritus permisit de operibus carnis. inter que nominauit quedam peccata qui non sunt carnis opera. sicut sunt ire. inuidie. emulationes. et similia. set ideo dicuntur carnis opera. quia fiunt ab hominibus secundum se. et ita secundum carnem uiuentibus. hic autem non dicit opera set fructus spiritus quia sicut fructus propter se quorum ut eo quid utatur in uirtutes propter se sunt querende ad fruendum eis. non tamen ita quod in eis [[simialiter?]] sit sistendum. dicit ergo fructus spiritus sancti uel spiritus id est rationis illuminate per gratiam. Sicut enim pomum dicitur fructus terre ut nutrientis arboris ut portantis hominis ut possidentis. sic uirtutes dicuntur fructus spiritus sancti ut nutrientis rationis ut ferentis. hominis ut fruentis. fructus autem spiritus est caritatis que hominem de terra ad celum eleuat. Gaudium conscientie puritas uel mentis exultatio sine uerme remordente. pax concordancia plurimorum pacientia tolerancia aduersorum. longaminitas expectatio rerum desideratarum et dilatarum bonitas. dulcedo autem. benignitas rerum largitas. mansuetudo tractabilitas. fides inuisibilium. certitudo modestia. modus in uerbis et in factis. nequid minus. nequid minus continentia. qua abstinetur ab illicitis et [[prophetis?]]. castitas. qua quis bene utitur. licitis et permissis aduersus huiusmodi homines. uel uirtutes uel mores. non est lex quia iustis non est lex posita. nam spontanei deo seruiunt non coacti. Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt quasi dicat in iustis et malis. lex posita est. Iustis vero et bonis non est lex posita set crux ut mortificantes uel macerantes se ipsos cum Christo glorificentur. ideo dicit apostolus. qui Christi sunt carnem suam cruciferunt. cum Christo pugnantes. cum uiciis operum et concupiscenciis desideriorum. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Manifesta sunt opera carnis. que sunt. fornicatio. uinum et ebrietas. aufferunt cor. In corde sunt duo. spaientia et indignatio. Sic enim uinum inebriat cordis sapientiam absorbet. sic fornicatio facit ut luxurie quis intentus domini non regotiet. cor preterea membrum nobile enim et indignans non permittens fedus aliquod in os muti. hanc indignationem fornicatio absorbet cum anima misera fetidum morsellum luxurie deglutire non abhorret et apostolus i. ad corintiorum vi. Qui fornicatur in corpus suum peccat. Nam quia peccata committuntur sine exteriori. inquinatione corporis quod non potest luxuria. igitur in corpus id est contra corporis mundiciam peccat nam corpori suo stolam incorruptibilitatis et immortalitatis periudicat. Item qui fornicatur in corpus scilicet peccat. quia fornicando sic absorbetur homo in liberis incentuo quod totus efficitur caro. nam potest homo alia peccata facere et tamen de deo cogitare quod non potest luxuria. Inmundicia cum luxuriose mentis contagium. licet non implentur. in opere. ad cuius detestationem dicit iob. xxxi. pepigi fedus ante oculis meis. ut nec cogitarem quidem de uirgine etiam dissoluta. minus ergo de coniugata de deo sacrata aut consanguinea et ita deceptum est cor meum et ita super mulierem. non dicit renes. set cor quasi dicat. Si concupiero mulierem. hoc est enim nephas et iniquitas maxima. ignis est usque ad perditionem deuorans quicquid boni est in homine consumens et omnia eradicans [[gemmina?]] quod uirtutum gemmina. impudicicia que consistit in uerbi laciuia. et ingressu inoculto et uestitu. Unde ysaia iii. pro eleuate sunt filie syon et ambulauerunt exiento collo et mitibus ocolorum ibant. Ecce lasciua ocolorum et composito gradu incedant. Ecce lasciuia. et composito gradu incedant. Ecce lasciuia in incessu. ideo decalciauit dominus uerticem filiarum syon. et crinem earum nudauit. de lasciuia habetur parabola xxxiii. Oculi tui uidebunt extraneas. et cor tuum loquitur peruersa. et eis quasi dormiens in medio mari. et quasi sopitus gubernator amisso clauo nam si lasciue respicias mulierem extraneam id est que tua non est. statim corde concupisces et amisso rationis remige nauis tua periculo exponitur. luxuria quelibet superfluitas uel cibi uel potus. edificii uel ornatus. unde ii.a petri ii. deliciis affluentes in conuiuiis suis luxuriantes. Ecce de cibis oculos habentes plenos adulteri. et incessabilis delicti. Ecce oculorum lasciuia. yeremias xxii. Aliquis dicit. Edificabo mihi domum latam. et cenacula spaciosa. quasi spaciosa. quasi aperiens fenestram et facit laquaria cedrina et pingit cinopide. hoc dicitur clericis. qui dicunt edificabo mihi domum et pingunt sinopide. Ubi dicit Jeremia id est Christi sanguine non omnia sustentamenta clericorum phalere sunt sanguine Christi comparata. ydolorum seruitus per quam designatur auaricia. Unde osee iiii. Nolite ingredi in galgala quod interpretatur uolutabrum et significant peccatum luxurie. quod interpretatur domus ydoli. et significat auariciam. de qua ydolatria dicit ezechiel viii. filii hominis fode parietem humani cordis. per confessionem et inde abhomminationes pessimas. quas faciunt isti. et ingressus uidi. et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abhomminatio. et uniuersa ydola domus israel. depicta erant in circuitu. depinguntur in corde diuersa ydola. id est diuersa peccatorum genera. inimicicie. a quibus [[?]] nos mateus v. esto consentiens aduersario tuo. cito dum es in uia cum eo. ne forte aduersarius tradat te ministro. et in carcerem mittat deum dico tibi. non exies inde donec reddas nouissimum quadrantem. Glosa ibi. fratrem deforis lesisti reconciliare ei etiam si aduersarius extiterit id est si ipse te leserit esto beneuolus. et fiat amicus. quod peccasti emendando. uel ei peccatum quantum in te est dimittendo. ne se inimicicias seruaueris turberis in manus Christi cui pater omne iuidicium dedit et ipse retardat angulo percucienti. et mittaris in tenebras exteriores. Unde egredi non poteris donec reddas nouissimum quadrantem id est nunquam exibis quia quamdiu remanent maiora. nunquam poteris luere minuta peccata. per quadrantem designata. set maiora semper erunt punienda ergo non exibis uel sic per quadrantem designantur terrena peccata quia prima pars mundi ceum. Secunda aer. iii.a aqua. quarta et nouissima est terra. ergo non exibis a carcere donec reddas nouissimum quadrantem id est donec lues peccata que de terra contraxisti uel sic. primus quadrans est ignis in quo designatur caritas. Secundus aer. in quo uita spiritualis. Tercius aqua. in qua mundicia babasmalis nouissimus terra in qua uita carnalis. est ergo sensus. Noluisti habere ignem caritatis ad dominum uel proximum. noluisti spiritualiter uiudere nec mundiciam baptismalem seruare. set carnalem uitam ducere. et quia terra es carnaliter uiuens. et in terram ibis. id est exsolues quod esse uoluisti. contentione scilicet unde in ecclesiastico xxviii. [[ceramen?]] festinatum incendit ignem id est desiderium litigandi. et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans producit mortem. Si sufflaueris quasi ignis ardebit et si ex pueris super illam extinguetur. et utraque ex ore proficiscuntur sufflando id est contumeliose loquendo. lis ut ignis incenditur. spuendo id est uerbum leue proferendo extinguitur. non ergo pigeat ex tempo ore proferre medicamenta unde facta sunt uulnera. emulationes. Unde legitur ii. regum xx. quod ioab. et amasa sibi inuicem inuidebant Ambo aspirantes ad principatum milicie dauid. Ioab autem sub uelamento amicicie dixit ad amasan salue mi frater et tenuit manum amase in manu dextra et sinistram misit ad gladium. et percussit eum in latere. hoc hodie multi faciunt in curus principium constituti ubi dicit gregorius. manum dextra tenere est quasi ex
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar