Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f066-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
benignitate blandiri. set sinistram ad gladium misit dum quasi ex malicia incantum decepit. de quibus ecclesiasticus xxviii. Susurro et bilinguis est maledictus. multos enim turbauit pacem habentes. Ira est subitus animi motus uel furor ad nocendum unde in ecclesiastico xxviii. Ira et furor utraque sunt execrabilia. uir peccator illorum continens erit et ita homo iracundus. intendit litem et uir peccator conturbauit amicos et in medio pacem habentium immittit inimicicias secundum enim lingua silue sic ignis exardescit. et secundus uirtutem hominis id est secularem potestatem sic illius iracundia et secundum substantiam suam exaltabit iram suam rixa ad inuicem extra percutere quod per comparationem ostenditur dampnabile. unde in mateo v. Qui dixerit fratri suo farue. reus erit gehenne ignis. Si sic ergo dampnatur quis pro contumelias prolatione uerbi. multo magis pro persecutione pugni dissentiones de quibus in osee in fine dicit dominus abscondita [[strikethrough]] cordis [[/strikethrough]] est consolatio ab oculis meis. et inferuis inter fratres dimittit ubi dicit ieronimus concordia fratrum de morte sua consolatur dominum. qua conqueritur sibi auferri per illum qui inter fratres discordiam seminat. milites crucifigentes dominum cetera uestimenta diuiserunt set tunicam inconsutilem per quam designatur concordia diuidere noluerunt erudeliores igitur sunt militibus crucifigentibus dominum qui caritatem sine fraternam concordiam dissipant et discindunt. Secte que [[?]] hereses de quibus incantica. Capite vobis uulpes paruulas que demoliuntur uineas [[?]] nam uinea uestra floruit per uulpes tortuose incedentes designantur sacram scripturam a ueritatis rectitudine distorquietes qui florentem demolluntur ecclesiam inuidia de qua in parabola xiiii. uita [[carnium?]] sanitas cordis putredo ossium inuidia. per carnem opera carnis fragilia. per ossa fortiora designantur uirtutum opera si innocentia custoditur. Si qua infirma foris sunt quandoque roborantur. ossa vero per inuidiam putrefieri est. bona opera et robusta per inuidiam perire. Nam innocentia cordis quod infirmum est reuelat. Inuidia vero quod robustum est facit ut putrescat. Ebrietates assidue de quibus in parabola xxiii. cui ne cuius patri. cui rixe. cui fo[[?]]. cui sine causa uulnera cui suffessio oculorum. nonne hiis qui commorantur in uino et student calicibus epetandis et iterum ne intuearis unum. quando flauescit in [[mitro?]] et splendueritt. color eius. Ingreditur enim blande et in nouissimo mordebit ut coluber et sicut regulus uenena diffundet commessationes superflue. Unde in eodem capitulo. noli esse in communis peccatorum. nec in commessationibus eorum qui carnes aduescendum conferunt conuiuia peccatorum. frequentantes in commessationibus suis. carnes id est carnalia opera. immo pocius sterquilinia aduescendum conferunt domino operibus aliorum detrahunt et eorum immundicias rodunt. Set ecce quid sequenter. quia uacantes potibus et dantes simbola consummuntur. fructus autem spiritus est caritas quod commendat apostolus i. ad corintios xii. emulauium autem carismata meliora. ad huc excellentiorem uiam uobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum. caritatem autem non habeam. factus sum uelud es sonians aut [[?]]. si habuero. Si habuero propheciam et [[nominum?]] misteria omnia et omnem scientiam et si habuero omnem fidem. ita ut montes tranferram caritatem autem non habeam nichil sum. si distribuero in pauperum cibos. omnis facultates meas et si tradidero corpus meum ita ut ardeam. caritatem autem habeam. nichil mihi prodest. Caritas ergo est uia excellencior ducens ad patriam sine qua nichil prodest ad [[?]]. quam iterum commendat apostolus. ad timotheum i.a dicens. finis autem precepti est caritas. de corde puro conscientia bona et fide non ficta id est caritas omnium preceptorum est finis id est consummatio que sit de corde puro id est intellectu. ut simul diligatur deus et proximus. et conscienta bona per spem certam. Ille enim solus bene promissam beatitudinem expectat cuius conscientie nullus in est peccati scrupulus et de fide non ficta. id est non fragili. set contra aduersa forti. et ecclesiastes xiii. melius est simul duos esse quam unum. habent enim emolimentum socie tatis sue. Si unus ceciderit ab alio fulcietur. Ve soli quia si ceciderit non habet subleuantem se. et non dormierunt duo mutuo fouebuntur. unus autem quomodo se calefaciet. et quisquam preualuerit contra unum duo resistunt. melius est habitantem in se Christum habere quam solis diaboli insidiis parare. Christus enim suum participem si lapsus fuerit erigit et si dormierit in morte. et Christum secum habuit calefiet ab ipso et uiuificatus cicius reuiuiscit. Sequitur de gaudio gaudium [[?]] est. puritas conscientie mentis exultatio. super hiis que exultacione digna sunt de qua exultatione dicitur. in ecclesiastico xxx. tristiciam ne des anime tue. et ne affligas te ipsum in consilio tuo. Iocunditas cordis hec est uita hominis tesaurus sine defectione sanitatis. et exultatio uiri longeuitas et tristiciam longe repelle ate. multos enim occidit tristicia. et non est utilitas in ea et ecclesiastes ii. cognoui quod nichil esset melius nisi letari. set ea leticia que est leticia que est ex operibus bonis. Unde sequitur. facere bene in uita sua. Sequitur de pace de qua dicit ysaia. Non est pax impiis dicit dominus et idem. 49. impii quasi mare feruens quod quiescere non potest. et eriunt fluctus eius in conculcatione et lutum pax. enim non est impiis dicit dominus. et idem. 37. et erat opus iusticie pac et iacobus iii. Fructus autem iusticie seminetur in pace facientibus pacem pax enim est quod factum ex quo procedunt fluctus iusticie hiis qui faciunt pacem. et ad hebreos. penultimo. pacem sequimini. cum omnibus sine qua nemo uidebit deum. pacientia est tolerancia aduersorum. ad quam inuitat iacobus in fine dicens pacientes estote fratres usque ad aduentum domini. Ecce agricola expectat preciosum fructum terre pacienter ferens donec accipiat temporaneum et [[?]]. hec enim meretur pacientia. ut detur in uia gratiam inchoans et aduiuans et in patria consummans. longanimitas consistit in longa expectatione promissionum. unde in exodo. exemplum accipite fratres exitus mali. Longanimitas laboris et pacientie prophetarum qui locuti sunt in nomine domini. Ecce benedicamus eos qui sustinuerunt et apostolus ad hebreos xi. iuxta fidem sunt omnes isti non accepietis repromissionibus. set Longe eas aspicientes et salutantes. Loquitur de sanctis patribus qui usque ad tempus gratie non iuxerunt et repromissiones dei acceperunt. Set ex uirtute longanimitatis a longe uenturas aspiciebant et [[?]] de eorum aduentus fidenter salutabant. cum proprius attingere non ualebant. de pacientiam dicit idem xii. recogitare id est frequenter cogitare eum scilicet Christum qui tam duram tam uilem a peccatoribus aduersus semeripsum sustinuerit. contradictionem. quod iustum erat bonitas est dulcedo animi. habendi ad deum et proximum. Unde in cantica. mel et lac sub lingua tua. In melle animi dulcedo ad deum pertinens in lacte ad proximum. bene autem coniunguntur quia neutra sine altera sufficit. de quibus ecclesiasticus. Spiritus meus super mel dulcis et hereditas mea super mel. et fanium. Unde in cantica. Christus uocat animam sanctam felle carentem dicens. Veni columba que felle cares et duplicem habes dulcedinem. sic enim sunt mel et lac coniugenda ut qui dulcem habes ad deum affectionem ad fratrem non seruens amaritudinem. et econtrario. ait qui proximum amas secundum carnem deum diligas secundum spiritum. benignitas in largitate consistit quod docet nos job ii. quod negaui quod uolebant pauperibus. Si oculos uidue expectare feci si comedi buccellam meam solus. et non comedit pupillus ex ea. humerus meus a iunctura sua cadit et brachium meum cum ossibus suis confringatur. mansuetudo est uirtus mentis ita bene disposite quid nec irritatur. hec uirtus mansuetudinis ostenditur laudabilis. Jeremia xv. dicit. Si steterint moyse et samuel coram me non anima mea ad populum istum. ubi dicit gregorius. Omissis ceteris patribus. Solus moyses et samuel in medium producuntur quorum mira [[operuenda?]] uirtus ostenditur. cum et ipsi non posse intercedere dicantur. quid est quid ceteris ueteris testamenti patribus preferuntur. nisi quod ipsi duo tamen orasse etiam pro inimicis leguntur. parabola iii. Illusiones ipse et mansueris dabit gratiam. fides est de inuisibilibus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar