Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f067-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et inueniet quod non fuerit motus processiue. set integrado. [[?]] ergo essemus in principio progressus nostri id est inicio mundicio baptismalis. aque progredi cepimus. Est etiam rota uoluptatum que similis est rote que in aquis uoluitur. rota ista panditur ut aquas hauriat hauste superfluunt. que iterum haurit et euomit. surgit uacua manet tum humida. Inclinatur homo ad ad terrena. sensus aperot ad delicias hauriendas. Set hauste dilabuntur et statim ad alios euertitur. nec tamen in eius saciatur. Surgit a deliciis uariis et tamen remanet iniquinatus Cito enim transit uoluptas et remanet iniquitas. que sic putrescere facit animam. sicut humiditas rotam. de volutatione dicit ysaia ix. miscuit dominus in medio egypti spiritum uertiginis. et errare fecit egyptum sicut erat ebrius et uomens. Spiritus uertiginis est desiderium uoluptatis quod sicut rota aquatica uoluitur in medio conuersationis mundane de delectatione in fastidium. fastiditas uoluptates euomit. quas statim esuriens iterum haurit et sic erat ebrius et uomens. quia haurit et euomit. et iterum haurit. Est etiam rota mundane prosperitatis de qua in psalmo. deus meus pone illos ut rotam. rota ista undique a pastoribus eleuatur. tamen in anteriora [[demigitur?]]. posteriora sunt temporalia. Anteriora sunt celestia. quia unde quis in terrenis rebus eleuatur in futura supplicia missis celestibus [[demigetur?]]. Est etiam alia rota. que omnes alios permissas deridet et ludificat. id est deridendas demonstrat. de qua rota in iacobo iii. lingua inflammata a iehenna. inflammat rotam natiuitatis nostre. rota ista ad punctum regreditur a quo progreditur. hec est caro nostra que ad modum rote circularitum fuerit. Nam ad terram regreditur. a qua progreditur. de hac rota dicit ecclesiastes. In fine. contentur idria super fontem et confringetur rota super cisternam et reuertetur puluis in terram suam. et spiritus redeat a dominum qui dedit illum. ydria super fontem multum laborat ut aquam de profundo extrahat. et cum situla ad os putei peruenerit rota frangitur. et situla in aquam uelabitur. et sic labor frustratur. fontium cisterna que continet aquas est huius seculi profunditas que est puteus deliciarum. de qua quis cupiditate permissa uelud idria. magno labore duricias conatur extrahere. et cum usque ad os putei id est usque ad orecidendum peruenerit. rota frangitur. et caro moritur. et sic omnis labor frustratur. et nunc spiritus redit ad dominum qui dedit illum. Isti sunt galilei per quos transit dominus. per quos transit quilibet uir iustus. ne cum ipsis in rota sollicitudinis uoluatur. set procedit libere ierosolim transiturus isti duxerunt Iesum super montem ut ipsum precipitarent. montis eminentia fons humana in qua locatum est crucis Signum. o tu miserime homo. nunquid ideo signum crucis in fronte tua locasti. ut illud precipitares quod tociens precipitatur. quociens homo [[?]] resemptionis precio peccatis mortalibus inquinatur. et cum egrederetur quoddam castellum occurrerent ei x. uiri leprosi. per lepram mortale peccatum designatur. unum mortale. Qui ergo unius precepti transgressorem. Unam habet lepram. qui plurimum plures habet lepras. Qui x. preceptorum est transgressos x. habet lepras. ergo est x. leprosi. lepra facit hominem fetidum et intolerabilem sanis. qui tamen tolerabilis est aliis leprosis. sic peccatum facit hominem in uiris iustis fetidum et intolerabilem. Unde osee ix. ubi de peccatoribus loquitur dicens. Intrauerunt ad beelfegor id est ad peccatum luxurie et alienigena sunt in confusionem peccatorum et facti abhominabiles sunt. uel leprosus semper estuat in desideriis. Nam desiderat que ipsi sunt noxia. sic et peccator. unde ecclesiasticus. que anima calida quasi ignis ardens non extingitur donec id est quamdiu aliquid gluciat. et iterum homo nequam more carnis est sue non desinet donec id est quamdiu incendit ignem. os carnis est desiderans morsellum delectationes. homo ergo nequam in ore carnis id est in desiderio carnis desiderare non desinet quamdiu ignis concupiscentie uoluptatibus accendatur. Sicut nec ignis materialis extinguitur. si fomentum sufficiens apponatur. peccator ergo quasi leprosi cibum penitentialem frigidum. et aridum non querit. set deliciosum et no xium. unde in psalmo. omnem escam salubrem. scilicet abhominata est anima eorum et sumendo illicita. apropinquat [[n.?]] ad portas mortis uel lepra quanta studiosus reprimitur tanto tandem ebullit turpius. sic peccatum quanto diuitius oculatur. et per confessionem non detegitur tanto tandem turpius aperitur. quia qui coram solo sacerdote non confunditur. iudicii coram deo et angelis. et archangelis et omni creatura celesti et omnibus hominibus de sua malicia confundetur. unde jeremia xx. confundantur uehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum. quod nunquam delebitur. uel sicut lepra non est infirmitas ad mortem quia non statim hominem sepelit. set totum prius deformat omniumque membrorum officio et uemistate priuat ut sit quasi truncus inutilis et nichil in eo remaneat hominis. sic peccatum non statim sepelit. set prius totum hominem cotidie multiplicant deformat. unde in trenis. denigrate sunt facies eorum super carbones. et non tamen deformat. set gratuitos priuat. unde zacharias. [[ultra?]] tabescit caro unius cuius que stantis super pedes suos ita ut a planta pedis usque ad uerticem non sit sanitas. et oculis eius tabescit in foraminibus suis ut nichil uideant nisi malum. et lingua eorum tabescit in ore suo. ut rauca sit confessionis sano. laudis scilicet et peccati. Qui steterunt a longe et leuauerunt uocem suam dicentes. Iesu preceptor miserere nostri. quia per transgressionem precepti in lepram inciderunt ideo per cognitionem preceptoris ad ipsum redeuntes. lepra sanitatem acceperunt quilibet a domino dicitur. ite ostendite uos sacerdotibus. et quo precipitur confessio. per quam lepra interior ostenditur sacerdoti. ad hanc confessionem inuitat nos ecclesiasticus i. dicens ne moreris in errore impiorum ante mortem confitere amortuo. quasi nichil parat confessio confiteberis uiuens et sanus. priusquam dominus per uiolenciam infirmitatis extorqueat et laudabis dominum et paulo autem partes uade seculi sancti cum uiuis et dantibus confessionem deo. Et factum est dum irent mundati sunt. dixit eis dominus. Ite ne contricione ad confessionem et in confessione ostendite uos sacerdotibus. et cum irent mundati sunt. sicut dixit propheta dixi confitebor. et tu [[re.?]] etiam canticis. pessulum hostii mei dilecro meo. et ecce declamauerat atque transierat hostium firmatur pessulo quamdiu mentem non aperit. confessio pessulum tollitur. dum mens per confessionem aperitur. plus autem est aperire hostium quam tollere pessulum. nam hostium aperire est confessionem facere. ablatio. pessulum est propositum confitendi peccata. Christus declinat id est [[?]] inclinat et in mente homini requiescit. nam in ipso confitendi proposito. iam Christus sublato pessulo. cor submittat ut in mente quiescat. Unus autem ex illis et cetera. x. mundantur. Unus refert gratias. multi in confessione mundantur. set non omnis laudant dominum. quia tanquam canes reuertuntur ad uomitum. hii sunt ix. qui dominum laudant post adeptem sanitatem et quia pauci remanent in sanitate reparata. ideo unus reuertitur dans gloriam deo. deo gloriam dare est precepta peccati sui curatione. in bonis operibus perseuerare. Bene autem dicit unus. quia non est multiplicatus a fructu frumenti. uini et olei. potens dicere cum propheta. Unam pecci a domino hanc requiram. et iterum. Singularis in spe consti. me. eo hi enim alienigena dicens cum apostolo in fine. ad hec non habemus hec manentem ciuitatem set futura inquirimus. quod nobis. [[red ink]] Dominica xv. [[/red ink]] Si spiritum uiumus. spiritum ambulemus ad galateos in fine. hec dominica xv. tribus precedentibus respondet. Nam in xii.a precedenti Sub persona surdi et muti de sanatione gentis humani actum est. In xiii.a de legis insufficiencia. In xiiii.a de reprobatione heretice fidei. In hanc dominica ille infirmus in bonis onformatur moribus. Sicut apparet in epistula a curiositate et sollicitudine seculari abstrahitur in evvangelio. dicit ergo apostolus. si id est quia iuimus spiritum. quia spiritu sancto duce ad hanc uitam gratie uenimus ideo et ambulemus de bono in melius procedendo. spiritu sancto duce. et auctore libertatis nostre. quomodo autem spiritum ambulemus docens subdit. non efficiamus cupidi inanis glorie. id est secularis glorie. Inanis enim gloria. uelle uincere ubi premium non est. uincere laborat mittitur ut proximum ualeat in qualibus alia dignitate uel prosperitate seculi precedere. Inanis est gloria. quia finali non est premio.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar