Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f068-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Vultus mimax. toruus aspectus. pallor in facie. tremor in labiis. Verba rabida. et effrenata conuicia. manus ad uiolentiam prompta. et si gladio sit Interim uacua. odio tamen furiose mentis est armata. [[underlined]] fratres si preocupatus fuerit [[/underlined]] homo in aliquo delito. Vos qui spirituales estis instruite huius et cetera. apostolus. Inuitans prelatos ad misericordiam eos fratres appellat ut non solum se superiores. Si etiam cognoscant subditis se esse fraternitate comiunctos ut de domino non gaudeant set conformitati studeant. humilitatis exemplum doceant sicut docet petrus in i.a canonica in fine dicens. non sitis dominantes uidetis. set fortitudo facti gregis ex animo. id est uoluntarie hominem autem nominat peccatorem quasi infirmum. et ideo miseratione dignum. cui respondet quod habetur in genesi viii. nequa quam ultra terre irascar [[?]] homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum sunt praui. et ideo miseratione digni. et cum homo fuerit in aliquo delcito preocupatus id est per ignoranciam peccato preuentus. de qua ignorancia dicit ecclesiastes vii. ignorat homo quid conducat sibi in uita sua. dum enim nescit quisquid expediat nescit aquo sibi caueat. Item. viii. multa est hominis afflictio. quia ignorat preterita et futura. nullo potest scire [[nontio?]] non est in hominis prohibere spiritum nec habet potestatem. in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello. qui enim preterita dei ignorat beneficia. et non habet qui futura nunciet. supplicia nescit in quo deo contrarius existat. et quomodo supplicia euadat. et diabolo resistat. Non enim potest cohibere spiritum qui nescit in quo uerbo prelato sit peccatum. et uide mortis. id est in tempore que temptatur ad mortem non potest resistere. qui peccatum nescit esse in opere. et ideo bello temptationum ingruente in pace pectoris non sinitur requiescere uerme conscientie remordente. [[underlined]] preocupatur etiam quis [[/underlined]] qui infirmitate peccare compellitur ut eius prelatus misereatur. Unde iob. xiiii. mens cadens defluit et saxum transfertur de loco suo. Si ergo homo firmus ut mens fixus ut lapis ponderosus in temptatione defluat mirum non est si cadat infirmus. ideo uos qui spirituales estis instruite [[huius?]] peccatorem. in spiritu leuitatis. debet enim prelatus lenitatis spiritum habere. Unde moyses. in fide commendatur et leuitate. Nam in fide quam habuint ad deum causam dei ad populum gladio allegauit. cum uitulum adorassent. et in leuitate quam habuint ad populum pro eo deum precibus et lacrimis orauit. [[underlined]] considerans te ipsum ne et tu. tempteris [[/underlined]] ac si dicat. lapsum leniter instrue quia et tu potes similiter peccare. Alioquin redargueris. a iob dicente. ad prelatos misericordia ad subditos non habentes. xiii. Nunquid faciem dei accipitis et pro deo iudicare nitimini. ut dicit gregorius. faciem dei accipere in iudicio est auctoritatem in iudicio sumere et pro deo iudicare nititur qui cum alium reprehendit per nullam in se compassionem infirmatur. [[underlined]] Sequitur. alter alterius onera portate. [[/underlined]] id est uobis ad inuicem uiuite presentis et future necessarius subuenire orationibus ad futuram uitam elemosinis. ad presentem [[?]] tuo succurentes subsidio. quia uox domini preparantis ceruos. id est ceruo os similes esse instituit. cerui dum aquas transeunt inuicem sua portant onera nam sequentes capita precedentium tergis. imponunt. Cerui precedentes sunt prelati uiuiorum debent necessitatem subleuare. Communicet autem is qui catezizatur id est instruitur ei qui catezizati id est instruit [[underlined]] in bonis operibus [[/underlined]] quasi dicit non in malis que agit. Ex tunc apostolus preuidit quod in ecclesia iam inoleuit scilicet quod multi sunt verba domini ori eorum et longe ate. est. hii gladium tenent sine capitulo. et ideo gladio suo interficiunt semeripsos ad modum urei litteras in ortis. proprie deportantis. uel. [[underlined]] communicet [[/underlined]] et cetera. quasi dicat ministranti spiritualia communicet qui docetur temporalia. Unde ecclesiasticus xxix. gratiam fideuissoris. ne obliuiscaris dedit enim pro te animam suam. fideuissor est prelatus qui sub anime sue periculo se pro te spopondit. se redditurum domino ratione. Unde ad hebreos. in fine obedite prepositis uestris et subiacete eis ipsi enim peruigilant. quasi rationem. pro [[?]] uestris reddituri. obedite in quam ut cum gaudio hec faciant. non gementes. [[underlined]] Nolite ergo errare [[/underlined]] [[?]] uos excusando. Nam ab excusationibus deus non irridetur. id est non fallitur. ipse enim dicit per aggeum in principio dixistis. ecce labore ex sufflastis illud arguit dominus [[?]] minimam bonorum suorum suorum portionem in templo deum offerebant dicentes captiuati fuimus in itinere erumpna et pauperitate constructi fuimus. et ecce quod possimus de labore offerimus. et sic dando se excusauerunt. set quod falso se excusabant respondet eis dominus qui falli non potest dicens ex suflastis illud id est dignum ex sufflatione fecistis. quia de peiori obtulistis. [[underlined]] [[?]] qui seminat in carne de carne et metet corruptio. [[/underlined]] Alii in agro carnis seminant. et metunt corruptionem siue putredinem. unde ysaia xii. concidit cadauer tuum. subter te [[?]] tinea. et operimentum tuum uermes scilicet de puredine carnis nascentes. Alii seminant in agro mundi. Ventum glorie inanis et metunt turbinem indeficientis pene. Unde osee. Qui seminant [[insertion]] [[margin]] ventum [[/margin]] [[/insertion]] turbinem metent. Alii in agro cordis seminant ignem cupiditatis et metent flammam eterne combustionis. Unde ysaia l. Ecce nos accendentes ignem [[?]] flammis ambulate in lumine ignis uestri et in flammis quos accendistis [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] [[underlined]] Nemo potest duobus dominis seruire. [[/underlined]] A curiositate et sollicitudine huius uite reuocat nos dominus in hoc evvangelio dicens. Nemo potest et cetera. ut deo seruiat in uirtutibus et diabolo uel mundo in uiciis. Unde ieronimus. delicatus est miles qui uult gaudere cum mundo et regnare cum Christo. [[underlined]] aut enim unum [[/underlined]] id est diabolum [[underlined]] odio habebit [[/underlined]] ut ille qui deo seruit in uirtutibus et [[underlined]] alterium [[/underlined]] id est deum. diliget aut unum. id est diabolum [[underlined]] sustinebit [[/underlined]] ut ille qui studet uiciis. et [[underlined]] alterium [[/underlined]] id est deum contempnet. cuius mandata postponit. et nota quod non dicitur. diliget de diabolo. set unum sustinebit. quia sicut dicit Augustinus. nemo diabolum diligit set sua cupiditate implicatus sustinet eum. ut siquis aliene ancille coniunctus propter suam cupiditatem duram patitur seruitutem. dicit ergo [[underlined]] nemo [[/underlined]] et cetera. ad hoc concordat ysaia [[14?]]. Coangustatum est stratum ut alter decidat et [[?]] ii. cum non potest lectus conscientie simul recipere sponsum domini et diabolum. ad ulterium. set oportet ut alter decidat pallium exterior est conuersatio. que frequenter uolunti qui in mente est attestatur. pallium ergo breue utrumque operire non potest. quia exterior conuersatio. Non simul potest attestari diuino cultu et mundano luxui. Set qui plus intus in mente diligitur in illius operibus homo foris amplius exercetur perbens de interioribus argumentum. Unde ecclesiasticus 12. Ex uisu cognoscitur uir. et ab occursu faciei cognoscitur sensarus. quia si deum intus diligit extrinsecus aparebit quia nemo potest seruire duobus dominis. ad inuicem dissdentibus. Nam que deus precipit diabolus dissuadet et econstrario. In castris dei militant uirtutes. In castris diaboli uicia. Si ergo deo obedis deo seruis et econtrario. Unde ad romanos vi. serui estis tui obeditis. siue peccati ad mortem. siue obeditionis ad iusticiam. et ita sicut exibuistis membra nostra seruire immundicie et iniquitati ad iniquitatem. Ita nunc exibete seruire iusticie in sanctificatione. et ad corintios i. x. Non potestis bibere calicem domini. et calicem demoniorum. simul suple. de calice diaboli dicitur apocalipsi 14. Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam. hec mulier conuersatio secularis que sedet super diabolum qui dicitur bestia. propter crudelitatem. coccinea propter sanguinem peccati. Sequitur. Erat mulier habens poculum aureum. in manu plenum abhominationum et immundiciarum fornicationis eius. calix iste calix est luxurie uisu aureus in delectatione soporiferus. Intus fetidus. est enim immundiciarum et abhominationum plenus. Calix autem domini est de quo mateus ix. potestis bibere calicem quem ego bibiturus sumus autem baptismo et cetera. hoc est calix domini ut baptizemur aqua. qua ipse baptizatus est. et tinguamur tinctura qua ipse tinctus est. ut nichil in nobis appareat nisi stigmata Iesu id est dominice passionis initia. Sicut enim dicitur ad corintios vi. que participatio iusticie ad iniquitatem. aut que societas lucis ad tenebras. que autem coniunctio Christi ad beial. aut que pars fidelis cum infideli
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar