Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f069-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
opes. et alia bona temporalia. que ita modica sunt ut non sunt digna numerari. inter bona domini tanquam dona set tanquam accessoria pro uobis. ad ephesios iiii. [[margin]] [[red ink]] Dominica xvi.a [[/red ink]] [[/margin]] [[underlined]] Obsecro uos ne deficiatis in tribulationibus [[/underlined]] et cetera. In hanc dominica ostenditur sancte matris ecclesia. materna affectio ergo filios. Nam sicut mater ardenter desiderat quod filii sui crescant et proficiant et ad hoc perficiendum [[iustanter?]] laborat. et sicut mater plorat [[?]] filiorum suorum. sic mater ecclesia in epistula ostendit quantum desideret et cum quanta instancia ad hoc laboret ut filii sui spiritualiter proficiant. in evvangelio ostenditur quantis lacrimis deploret spiritualem [[interitum?]]. filiorum ubi agitur de matre que filium suum effebat. Quantum igitur spiritualem profectionem filiorum desiderat mater ecclesia. manifestat apostolus. in epistula dicens peto. set in ecclesia legitur. Obsecro ne deficiatis a fide et a bona operatione [[underlined]] in tribulationibus meis [[/underlined]] id est propter tribulationes meas. que sunt [[underlined]] pro nobis [[/underlined]] probandis In primitiua siquidem ecclesia. contingebat frequenter quod aliqui recedebant a fide pro eo quod uidebant doctores exponi tribulationibus. [[underlined]] que est gloria uestra [[/underlined]]. Si uos statis et non deficietis in eis. [[underlined]] huius rei gratia [[/underlined]]. quasi uos peto ut non deficiatis. et ideo supplico deo patri ut gratia cooperetur uobis. et hoc enim quod ait huius rei gratia set ne deficiatis a fide [[underlined]] flecto genua mea. [[/underlined]] id est humilio sensum mentis mee uel exteriora corporis genua flectit. [[underlined]] ad patrem nostri Iesu Christi. ex quo [[/underlined]] deo patre id est ex cuius dispositione nominatur. omnis paternitas. id est nominatur nobis patres [[underlined]] in celo [[/underlined]]. angelis nobis prouidentes [[underlined]] et in terra [[/underlined]] homines sancti bene autem dicit [[underlined]] nominatur [[/underlined]] et non dicit est. quia nec homo nec angelis uere pater ut deus qui est pater nobis creatione et recreatione. set nomen patris importat nomen creatoris scilicet angelis et hominibus set aliter et [[alitum?]] quia deus dicitur pater uel natura uel erate. ratione etiam exempli sine doctrine. Angelis dicitur pater ratione beneficii. flecto inquam genua [[underlined]] ut det nobis secundum diuicias glorie sue id est [[/underlined]] secundum copiam maiestatis sue [[underlined]] id est uirtutem [[/underlined]] id est constanciam [[underlined]] corroborari [[/underlined]] id est ut corroboramini. [[underlined]] in interiori homine. [[/underlined]] scilicet anima. et [[underlined]] hoc per spiritum eius id est [[/underlined]] per spiritum suum. qualiter autem hec fiat ostendit dicitur det uobis. Christum habitare per fidem in cordibus nostris. quia si fides est in corde et [[?]] interior homo corroboratur per spiritum scilicet oro etiam ut [[underlined]] in caritate radicati [[/underlined]] id est frimiter plantati. sitis ad similitudinem arboris. quia quanto plus terre infigitur tanto plus humoris attrabit et tanto plus crescit. et habundancius fructum reddit. [[underlined]] et fundati [[/underlined]] ad similitudinem domus ut sitis habitaculum spiritus sancti. [[underlined]] ita ut possitis comprehendere est omnibus [[?]] [[/underlined]] id est perfecte intelligere [[underlined]] que sit [[/underlined]] id est quantum esse debent [[underlined]] latitudo [[/underlined]] caritatis et cetera latitudo caritatis est. quod debemus beneficia nostra et ad amicos et ad inimicos extendere. Item latitudo caritatis est quod debemus opera caritatis est hilaritate facere. tristicia enim angustat cor. hilaritas autem dilatat. et que sit longitudo caritatis. hec est longaminitas perseruandi usque in finem in operibus bonis. et que sit sublimitas id est altitudo caritatis. ut quicquid in longitudine uel in latitudine facimus totum propter uitam eternam adipiscendam faciamus quod nobis promittitur in excesso. et quid sit [[underlined]] profundum [[/underlined]] caritatis id est ut possimus intelligere quod caritas quam hunc [[?]] sola uoluntate dei. datur quod enim aliquis habeat aliquis non manifestum est. Set quare illi dedit. illi non profundum est et abissus multa. et omnem humanum effugit intellectum. Voluntas igitur dei profundum est. uoluntarie quippe genuit nos uerbo ueritatis. et hec uoluntas eius in abscondito est [[?]] secreti profunditatem quoddam modo apostolus expauescens clamat. O altitudo diuiciarum sapientie et scientie dei hec est profundum. altitudo enim [[?]] commune est excesso et profundo. Set cum in excesso dicitur sublimitas eminentia commendatur. cum in profundo difficulta et uestigationis. demonstratur augustinus. super hunc locum istas caritatis dimensiones retorquet ad formam crucis. dominus enim qui mortuus est quia noluit mortuus est quomodo uoluit. non frustra igitur tale genus mortis elegit. in ergo latitudinis eius et longitudinis et altitudinis magister existeret. qui dixerat tolle crucem tuam. et sequatur me. tollitur crux cum spiritum facta carnis mortificatio. quamdiu exterior homo corrumpitur ut interior remouetur de die in diem. tempus est crucis. In eius ergo potestate erat mori. Set non mori. uel sic mori et non sic mori. nisi frustra deus crucem elegit. ut te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo in cruce est lignum transuersum. in qua Christus extendit. utramque manum. significans nos deberet extendere caritatis opera. ad amicos et non inimicos. longitudo attenditur penes lignum quod a transuerso ad terram tendit in quo corpus Christi quia stetit in ipsa statio perseuerantiam significat. altitudo autem in ligno illo est quod a transuerso sursum eminet ad quod caput Christi inclinatum fuit per quod significatur superior expectatio. profundum uero est in corpore Christi ligni quod non apparet que infra terre occultatur quod significat profunditatem gratuite gratie que totum portat per quam caritas in nobis est lata. longa et alta sic pars ligni terre infixa totam crucem portat. intelligentes igitur misterium crucis mundo crucifigamur. Extendentes manus in latitudine bonorum operum et per longitudinem usque in finem perseuerantes atque habentes cor sursum ubi Christus est totum que hoc non nobis. set illius nunc tribuentes eius profunda iudicia. omnem [[scruptatorem?]] fatigant. Sequitur. Scire quia oro aut possitis [[underlined]] etiam super omnem scientie caritatem. Christi. [[/underlined]] id est quod caritas supereminet [[?]] nulla scientia poterit capere hanc caritatem Christi quia exmanuit se formam serui accipiens. et in cruce mortuus est uel ita ut positis scire caritatem scientie Christi id est que habetur cum scientia Christi esse super eminentem caritati. Est enim caritas scientie que erit in patria. Et est caritas fidei que habetur in uia. Caritas autem scientie que erit in patria supereminet caritati. fidei que est in uia. Unde cuius ignis in syon. in ecclesia presenti et caminus in iersosolim id est in patria celesti. Caritas enim uie ignis caritatis patrie. ideo oro uos scire ista. ut per has scientias [[underlined]] impleamini [[/underlined]] bono peruenientes [[underlined]] in omnem plenitudinem dei. [[/underlined]] ut hic uirtutes et postea beatitudinis habeatis plenitudinem que est dei plena [[?]]. [[underlined]] ei autem qui potens est [[/underlined]] quasi hoc oro pro uobis. ei autem [[underlined]] omnia facere [[/underlined]] id est complere in uobis [[underlined]] super habundantem quam petimus qut intelligimus id est [[/underlined]] plusquam sciamus qut presumamus secundum uirtutem que oparatur in nobis id est ita potest in nobis apostolus ei in quam [[underlined]] ipsi [[/underlined]] id est soli non homini qui [[?]] se nichil potest. sit [[underlined]] gloria [[/underlined]] que pro hiis que fecit in ecclesia id est in [[underlined]] Christo Iesu [[/underlined]] in ecclesia id est pro gloriosus appareat. non solum in presenti set etiam [[underlined]] in omnes generationes seculi seculorum. [[/underlined]] id est in omnia secula seculi continentis. qui uiuit et regnat deus amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Obsecro uos et cetera. Ceruarum perturio ostenditur. nobis in hoc loco de qua iob. 39. Nunquid ceruas pertuerientes obseruasti. per ceruam que serpentes comedit et uenenum consumit predicator sanctus intelligitur. cuius predicationes uirtus adiuuante gratia in corde audientis uenenum peccati consumit uel extinguit per corruptionem colubrum eicit per confessionem huius perturio est labor et desiderium feruens in pronouendis et instruendis. subditis sollicitudo.ostendit ergo apostolus se esse ceruam perturientem. dum aperit quanto mentis ardore spiritu alium filiarum desideret incrementa. pro quibus oret ad deum patrem dicens. det nobis Christum per fidem. habitare in cordibus uestris. Est autem fides de inuisibilibus confidit de uisibilibus quem inuisibilibus confidit de uisibilibus est ueritas. Inuisibilibus est uanitas. sicut dicit ecclesiasticus. 34. vana spes et mendacium in sensato uiro. et sompnia id est res temporalis que non sunt nisi sompnia. stultos faciunt superbire quod melius explanat uerbum sequens quasi qui apprehendit umbram et sequitur uentum. Sic qui attendit aduisa mundana nec umbra comprehendi potest nec uentus [[terni?]] Sicut ergo frustra conatur quis umbram comprehendere uel uentum terne sic frustra nititur quis temporalia ista terne.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar