Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f070-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
effertur per portam oculorum qui aurem suam accomodat ad audiendum sanguinem id est detractionem. aut linguam ad lingua. Ille per portam aurium iste per portam oris efficitur. loculus in quo effertur est corpus humanum. nam mortuus humanus est spiritus portitores sunt mali hominis mores. qui corpus et animam trahunt ad mortem. cum per flagella corporis excitat spiritum ad cognitione sui. tunc stant funeris portuores quia tunc cessant mali hominis mores. tunc loquitur dominus. et salutis infundit merita. et audita doctrina salutari. erigitur qui fuerat in peccatis mortatuus. et redditur matri ecce [[?]]. [[red ink]] Item. [[/red ink]] Ibat Iesus et cetera. defunctus iste designat hominem peccatorem in peccatis mortuum. peccatum autem triplici similitudine mors dicitur. quia sicut mors hominem occidit in cadauer redigit in sensibilem reddit. sic peccatum spiritum occidit. unde ecclesiasticus 3.i. quasi a facie colubri fuge. peccatum. si accesseris ad illa suscipient te dentes leonis dentes eius interficientes animas hominem. quasi rumphea bis acuta. Omnis iniquitas plage illius non est sanitas. tria hec notanda sunt. comparatur enim peccatum colubro quid decipit leoni. quasi quia uiolenter detinet. Rumphee bis acute quia interficit in corpore et in anima. Item peccatum redigit spiritum in cadauer. unde jeremia vii. erit morticinum populi huius est cadauer mortuum. et cibus uolucribus celi id est spiritibus superbie et bestiis terre dicuntur bestie quasi uastie et ideo significat spiritus crudelitatis. Item bestie seruuiunt uentri. et ideo significat spiritus gule et luxurie. quorum [[?]] efficitur qui in peccatis moritur. Quia sicut uolucres et bestie ad cadauer fetidum et mortuum. congregantur sic omnes spiritus uiciorum. concurrunt ad spiritum in peccatis mortuum. Unde ysaia 34. ibi congregati sunt milui alter ad alterum requirite diligenter in libro domini unum existis. non defuit per miluos. rapaces maligni Spiritus. quorum unus non deest qui non ueniat ad spiritum mortuum in peccatis ut ipsem ad diuersa rapiant. Item peccatum insensibilem reddit spiritum. Unde osee vii. Comederunt alieni robur eius. et ipse nesciunt. set etiam cam effusi sunt super eum. et ipse irgnorauit alieni robur eius. [[strikethrough]] robur [[/strikethrough]] comedunt quia maligni spiritus totam hominis uirtutem consumunt ita occulte quod nesciat homo immo et cam id est inueteratio in uiciis superuenit et ignorat porta per quam effertur mortuus sensus corporis significat. unde naum ulter. ad comparationem pandentur porte tue. Ignis deuorauit nectes suos panduntur sensus ad uoluptatem. quia ignis peccati uectes qui sunt. duo. scilicet timor dei. pudor mundi deuorauit quibus debent porte sensuum claudi. ne egrediantur affectus ad nociua. porta igitur est aliquis de sensibus quo quis in peccatum cor corruit manifestum. [[underlined]] loculus [[/underlined]] in quo effertur est modo securitas codis desperat conscientia. Qui autem defunctum deferunt ad sepulchrum sunt immunda desideria uel adulationum blandimenta. quibus quasi quedam terre aggere obtuuntur peccatores tangit dominus loculum quem peccatores conscientiam. tunc metu futuri iudicii desperdit turbar carnalium uoluptatum. et sic mens ad se reuersa. domino surgenti dicenti surge id est [[neccanti?]] ad uitam occurit uel loculus est peccandi securitas. portitores autem sunt iiii. que faciunt hominem in peccatis manere securum scilicet fiducia uiuendi leuigatio peccati. aliene culpe consideratio uenie promissio contra primum dicit jacobus 4. Que est uita nostra uapor ad medicum parens. et deniceps exterminabitur. et Job vii. dies nostri uelocius transierunt quam atexente tela succiditur quia quinque moritur homo antequam ueniat ad uiuentutem quinque antequam perueniat ad senectatem. et ita de aliis etatis gradibus. tela uero ante consummationem non succiditur. Unde subdit. Memento mei quia uentus est uita mea. nec aspicies me uisus hominis et non reuertetur oculis meis ut uideat bona temporalia. contra secundum dicit Job. 31. Si ambulaui in uanitate. et festinauit in dolo pes meus. appendat me in statera iusta et sciat deus simplicitatem meam. In dolo ambulat qui peccatum suum plus iusto leuigat. per stateram significatur Christus mediator dei et hominem in quo quilibet debet terminare peccatum suum. quia si morsus pomi tamen fuit peccatum quod propter illud operuit mori filium dei sciri potest quod nullum peccatum leue est. In hanc statera patet. quam innocens et quam simplex sit unusquisque contra tercium habetur sapientie id est Nolite zelare mortem in errorem uite nostre. torquetur homo in peccatis ex consideratione culpe aliene. cui dicitur. Noli inuidere morti alterius ut si alius se occidat grauiter in te ipsum occidas. grauis uel eque grauiter in errore uite tue. maior enim errorem ad imitationem alterius se occidere. propterea ad quid alterius peccatum desideras. quia non ad comparationem aliene iniquitatis. set ad comparationem sanctitatis Christi oportet te examinari sicut habetur in iob. xxiii. Nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis sue mole me premat. nolo ut contendat mecum in fortitudine maiestatis sue quia nimis multa est et examinet me deus ad comparationem eterne mundicie sue in comparatione cuius nulla est mundicia mea siue iusticia. set proponat contra me equitatem id est humilitatem suam in qua fuit homo. sicut ego ut ad illam examinet ut perueniat ad uictoriam iudicium meum id est ut uideam si sic saltem possim uictoriam obtinere. contra iiii. dicit Jacobus ii. misericordia superexaltat iudicium quia dominus quanto nunc est promor[[?]] miserandum tanto in futuro erit pronior adiudicandum. unde autem dicit super exaltat qui in suplantatio gradu iudicabit id est sicut modo non solum promis immo pronior immo promissimus admiserandum. ita non solum tunc districte. immo districius et districtissime iudicabit. Nullus ergo sine mentis suis presumat de uenia. Set peniteat dum licet ne sit de illis de quibus dicitur in iob. xxxiiii. in fine. dedit eis dominus locum penitentie. et ipsi abutuntur eo in superbia. contra tales exaltabitur iudicium. Sequitur. [[underlined]] adolescens tibi dico surge. [[/underlined]] Surgitur autem a morte perpetua per penitentiam ad quam inuitat ysaia lii. Excutere de puluere consurge sede ierosolim. solue uincula colli tui filia syon. quasi dictus in anima speculationis filia. que occulis mentis ad deum consurgere debueras. Set peccatis es captiua. Excutere de puluere de quo dicit iob vii. Induta est caro mea putredine et sordibus pulueris. cutis mea aruit. unde dicit gregorius. Caro mea induta est putredine. quia carnalis uita et mala operatione polluitur quasi putredine uel [[?]] restricta ex memoria peccatorum sordibus ymaginationibus obsuscatur hec est hominis miseria quod primo corrumpitur per peccata. et cetera. quinque surrexit tamen de preteritis cum delectatione cogitat. quia sicut puluis oculum excecat ita frequens cogitatio grauat animam. Surge ergo et excutere de puluere. et non solum surge. set consurge id est ab omnibus simul uicus surge quia sicut dicit iob vi. Inuolute sunt semite gressuum eorum ambulabunt in uacuum et proibunt. Semite enim peccatorum sic sunt inuolute. quid si dominus excutere noliunt ambulantes non proficiunt quia sicut idem dicit gregorius. ope uicaria fugitiuum suum retinent uicia. et si aliquando uicta una nequicia pedem leuat reuocens altera ad eam quam uicerat implicat. et statim subdit. exemplum dicens. fugit aliquis auariciam. set hunc fugitiuum luxuria quam ut possit expelere querit pecuniam et retrudit sit in auariciam. e. ii. fugiens. aliquis luxuriam exponit se auaricie. iterum ex rerum affluentia luxuria implicatur. Surge ergo ab omnibus uiciis. et sede ierosolim cum Job in sterquilinio. Sicut habetur in iob ii. Sedens in sterquilinio et in recordatione et fetore preterite immundicie et testa samiem radebat id est fluxum immundiciarum dura et stricta penitentia restringere. Vount tamen multi non testa set [[linteo?]] tergere qui per paruam et leuem penitentiam credunt peccata deleri. tu ergo sede in sterquilinioet solue uincula colla tui quod ad confessionem pertinet pudor confitendi Sicut enim uinculum ligat collum ne proferat uocem. sic pudor suffocat confessionem quo sublato sit confessio ut hoc habetur et apud loqui. uel uinculum significat obligamenta peccatorum set frequenter contingit quod cum aliquis nondum peccatorum soluere laborat se magis innodat. unde Job xviii. Inmisit in [[strikethrough]] mare [[/strikethrough]] rete pedes suos et in maculis eius ambulauit ubi dicit gregorius. Qui pedem in rete mittit non eiciet cum uoluerit. et qui in maculis retis ambulat ambulando se implicat
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar