Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f071-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
naas interpretatur serpens. [[amonident?]] comprimens uel coangustians quem enim blanditur in dilection sugestionis pungit in uerme conscientie comprimit et coangustat in exactione pene. Unde Dominus flens super ierosolim dixit. dixit. circumdabunt te inimici tui uallo. et coangustabunt te iudique iste serpens non facit nobiscum fedus nisi dextrum eruat oculum in quo designatur desiderium terrenorum ideo dicit apostolus. Videte oculo utroque ne sitis excecati sicut ursus excecatur ad patellam candentem ad ignem superbie uacat uel luxurie de quo in psalmo. Super cecidit ignis luxurie uel superbie. et non uiderunt solem gratie. Item uidete ne sitis excecati ad puluerem egypti uersum in ciniphes. Cinifes sunt musce minutissime que procaciter inuolantes in oculos hominum eos tenebrando obscurant. hee sunt mundane sollicitudines que in nostros oculos procaciter inuolantes ipsos tenebrando excecant. [[underlined]] Videte quomodo caute ambuletis [[/underlined]]. Ambulandum est caute propter multa scilicet propter repentinam cordis et anime dissolutionem de quo iob iiii. qui habitant domos luteas et terrenum habent fundamentum. consumitur uelud a tinea. domus lutee sunt corpora que in eis habitant uelud a tinea consumentur. Tinea sine strepitu uestes consumit. sic iniquus innocentiam perdit et uitam et non intelligitur babilonis calice inebrians. Sicut enim tinea sine strepitu uestem corrodit sic insensibiliter infirmitas uitam nostram consumit. Ad hoc concordat quod dicitur ecclesiastico 14. Memor esto quem mors non tardabit. et ideo diligens. cautela necessaria est testamentum inferiorum quod demonstratum est omnibus enim per predicationem demonstratum est quod diabolus ordinauit filiis suis. quasi pro testamento eternum suplicium. Sequitur testamentum huius mundi morte morietur. testamentum est quod promissione firmatur. et mundus quantumcumque firmiter promiserit quod mertietur. Mundus enim in omnibus est fallax. In hoc solo uerax est quod mendax et conflans in sola leuitate sua est et infra omne opus corruptibile in fine deficiet. et qui operat illud honerabitur in illo quia iustus et honorabilis a domino. bene operans ostendetur. Item caute ambulandum est contra uenatorem diabolum. de quo iob. xviii. abscondita est in terra pedica eius et decipula eius [[strikethrough]] semper [[/strikethrough]] super semitam pedica in terra constituitur ad capiendos lupos. decipula impendiuntur pisces et aues. necessaria est ergo cautela quia abscondita est in terra pedica. ut capiuntur lupi illi scilicet qui alios in rapina rerum suarum deuorant quibus absconditur pedica auaricie. set [[?]] sicut lupi se absoluerent. lupus uidens se captum truncat pedem et sic se liberat. unde sic auari facerent ut truncantes id est auaricie affectum se cum lupo saluarent. decipula tenditur. auibus de quo in ecclesiastico ix. Nescit homo finem suum. set sicut pisces capiuntur homo et sicut aues comprehenduntur laqueo. sic homines in tempore malo auis capta sic odiosum habet granum propter quod capta est quod de eo non gustat. sic homo laqueum cuiuscumque peccati. quo capitur sic debet odire ut ultra non curaret gustare. Venator piscem captum tamdiu in aquis permittat donec illi placet extrahere. sic diabolus hominem laqueis peccati captum diu permittit in aquis uoluptatum donec eum inde trahat ad supplicium. In hoc autem concordat abacuc id est expandit sagenam suam. et super interficere gentes non parcet et paulo ante totum in hamo subleuabit. traxit in satagena sua et congregauit illud in rete suum. In hamo designatur peccatum carnis scilicet luxurie. In hamo sub carne latet ferrum. quia sub uoluptate carnis latet uncus iniquitatis Sagena pisces paruos et magnos comprehendit. et significat auariciam quia sicut dicit jeremia. v.r. omnes a maiore usque ad minimum. student auaricie. rete significat superbiam que magnos pisces scilicet ecclesie prelatos comprehendit. Unde Job xl. huic scilicet diabolo montes id est preminentes in ecclesia. herbas ferunt et omnes bestie agri ludent ibi quia ibi diuerse spirituales nequicie dominantur ei. [[underlined]] Item caute ambulandum est [[/underlined]] propter repentinum iudicis aduentum. de quo lucas [[31?]] attendite ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. et huius uite crucis. et superueniat in uos dies illa repentina tanquam laqueus superueniens in omnes qui sedent super faciem uniuerse terre. Vigilate utique omni tempore orantes ut digni habeamini fugere omnia ista que futura sunt. et marcus ix. Ve pregnantibus et nutrientibus illud diebus. Orate ne fiat in ieme fuga nostra uel in sabbato attendite ergo negauentur corda uestra in crapula et ebrietate quod pertinet ad sabbatum. de quo in trenis. Viderunt eam hostes et deriferunt sabbata eius. derident demones sabbata siue requiem anime quod facit in scrapula et ebrietate. Sciunt quod requies hoc modica est pena maxima recompensanda. attendite ergo ne grauemini curis huius uite quod pertinet ad iemie mentis. iems mentis autem est [[quando?]] habundat et refrigescit multorum caritas. caute igitur ambulate ne forte superueniat in uos dies iudicii repentina. [[quando?]] non erit fuga. ut in sabbato uel [[?]]. quia nec inquiete diuciorum nec si mens oppressa seruit curis huius inte fugere poterit quis a facie gladii. Set erit. Ve pregnatibus id est ambitiosis de futuro et nutrientibus id est ea que adepti sunt auare fouentibus [[underlined]] redimentes tempus quem [[/underlined]] sicut petrus ii. in fine ait apud deum dies domini dies uirus sicut mille anni et mille anni sicut dies unus et bene dicit mille anni sicut dies unus. quia mille annorum iusticia sicut iusticia unius diei. pro sola uoluptate uenundatur. et dies unus sicut mille anni quia iusticia [[?]] diei sicut iusticia mille annorum. redimit immundicias sicut docet ecclesiasticus xx. est qui multa redimat modico precio et restituat septuplum. redimit quis multa modice precio. quia unus dies sicut mille anni id est quia unius hore penitencia. multa redimit peccata. et tamen restituat ea septuplum. quia penitentia debet esse septupla. unde habens commutancia.vii. autem hec sunt scilicet peccatorum preteritorum abhomminatio et presumptionis indignatio. omnis enim penitens peccatorum enormitatem debet abhomminari. et debet sibi indignari. eo quod presumpserit per inobedientiam contra dominum superbire. tercium est meror cordis ex amaritudine contricionis. Quartum erubescentia confessionis v. vindicta satisfactionis. vi. esuries sanitatis siue bone conuersationis. vii. perseuerandi sollicitudo. et sic multa modico precio redimuntur et tamen redemptum septuplum testituitur. [[underlined]] Nolite inebriari uino in quo est luxuria. [[/underlined]] hoc ad litteram de ebrietate et luxuria carnali potest intelligi. quia uenter uino estuans de facili impumat in libidinem. potest etiam spiritualiter accipi. Nam spiritualis mentis ebrietas facit animam cum diabolo spiritualiter fornicari. de qua ebrietate dicit jeremia li. Calix aureus est babilon. in manu domini inebrians omnem terram. de uino eius bibunt omnes gentes. et ideo commote sunt omnes. Vinum babilonis est superbia. auaricia. et luxuria. de hoc uino bibentes commouentur a ueri sponso Christo. osee 4. Vinum ebrietas auferunt cor ergo auferunt sapientiam. [[underlined]] Nolite fieri imprudentes [[/underlined]] Set intelligentes. quod conuenienter respondet uerbo promisso. set uidete quomodo caute ambuletis enim recte. curitur si non intelligitur. quo sit currendum via autem pro quam est currendum est intelligere. [[underlined]] que sit volunta die [[/underlined]] que est sanctificatio uestra. ad quam non curitur per crapulam et ebrietatem ideo apostolu premittens. Videte quomodo caute ambuletis. subdit quomodo sit currendum [[underlined]] impleamini spiritu sancto [[/underlined]] ac si sit in potestate vestra ut impleamur qualiter autem possitis impleri. spiritu sancto ostenditur regum iiii. Ubi legitur quod filii matri obtulerunt. uasa uacua et infundebat. Cumque plena essent dixit mulier affer mihi ad hoc ad huc aus. et ille respondit non habeo. stetit oeum. mulier ista est ecclesia. cui si filli offerant uasa id est corda ab omni peccatorum immundicia uacua uasa ipsa implebit oleo infusionem gratie a domino impetrabit. stat autem oleum quia non aus uacuam. quia cessat infusio gratie quem non mundantur corda. a sordibus [[strikethrough]] iusticie [[/strikethrough]] malicie. [[underlined]] loquentes uobismeripsis [[/underlined]] in psalmis. in ymnis in canticis. uult ut impleri spiritu sancto instruamur nosmeripsos. in psalmis id est in bonis operibus. Fortis enim est ad operandum. qui in plenitudine accipit spiritum. [[?]] habens in libro iudicum quod irruit spiritus domini in sansone. et dilacerauit leonem quasi edum diabolis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar