Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f072-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
uelud edum fragilem bene operando lacerat in quo spiritus deus sanctus habundat in himnis id est dei laudibus. qui est spiritum set plenus diligens est in laudibus. Siquis enim torpet in laude dei cerrum experimentum habet quod in se non habet spiritum sanctum. quia si habitat spiritus laudem dei excitat. unde in regum xi. Infiluit super saul spiritus domini. et prophetauit et laudauit in canticis designatur iocunditas mentis. ubi enim spiritus domini presentia. ibi iuget mentis leticia. unde ecclesiasticus 24. spiritus meus super mel dulcis. et hereditas et cetera. Spiritus enim sanctus afficit mentem dulcedine. et in actoribus in spe ergo multo magis fruentibus re. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Simile est regnum celorum [[/underlined]] et cetera. Mateus [[4?]] Mouemur tamen in hoc evvangelio ut non tamen induamus nouum hominem Christum in sacramento sicut quidam faciunt. Set etiam in re te ueritate. ut induti simus uestes que est caritas. hoc autem docemur per parabola inductam de homine rege qui fecit nuptias filio suo. qui hominem non indutum ueste nuptiali. ligans manibus et pedibus iussit in tenebras exteriores mitti. dicit ergo [[underlined]] Simile est regnum celorum. [[/underlined]] et cetera. id est presens ecclesiam. [[underlined]] homini regi [[/underlined]] id est deo patri [[underlined]] qui fecit filio nuptias [[/underlined]] id est Christo quarum nuptiarum talamus fuit uirginalis uterus. [[underlined]] et misit seruos suos. [[/underlined]] primo prophetas incarnationis prenuntios. [[underlined]] uocate inuitatos ad nuptias. [[/underlined]] scilicet iudeos quibus Christus fuit in patriarchis promissus [[underlined]] et nolebant uenire [[/underlined]] iudei quia Christo incarnato nolebant credere. Iterum misit alios seruos apostolos qui facta asserunt que prophete predixerunt. facienda. [[underlined]] dicens dicite ueritatis ecce prandium meum paraui. [[/underlined]] id est doctrinam iusticie mensam scripturarum ex omnibus prophetis ordinaui. [[underlined]] tauri mei et altilia mea occisa sunt [[/underlined]] tauri sunt patres ueteris testamenti quibus indulta fuit licentia ut inimicos suos corporali ultione percuterent ac si cornu [[?]]. altilia autem [[?]] ab aliendo sunt autem noui testamenti percones adipe caritatis pingues. penna contemplationis superna petentes. hii sunt occisi quia per mortem in requie sunt recepti. nunc nobis in pandie ministrantur ut eorum exempla sunt uiaticum uobis laborantibus. in uia ne deficiamus donec ueniamus ad cenam magnam que fiet impatria. [[underlined]] et omnia parata sunt [[/underlined]] quia Introitus regni in fide incarnationis est apertus qui ante fuerat clausus. [[underlined]] Venite ad nuptias [[/underlined]] concordando ceteris in fide. [[underlined]] Illi autem neglexerunt [[/underlined]] sue salutis preconium. [[underlined]] alius abierunt in uillam suam. [[/underlined]] In uillam ire est terrenno labori inmoderate incumbere. [[underlined]] [[?]] vero ad negociationem suam [[/underlined]] Negociari vero est terrenis lucris iniare. [[underlined]] Reliqui vero tenuerunt seruos eius et contumeliis afflictos occiderunt. [[/underlined]] quia non tamen contempserunt sue salutis preconem. [[underlined]] Rex autem cum audisset [[/underlined]] uocem sanguinis clamantis in terra. Vindica sanguinem seruorum tuorum qui effusus est quarum ad illos qui penam sentiunt iratus est ipse tamen omnia cum tranquillitate indicat [[underlined]] et missus exercitibus [[/underlined]] romam sub tito et uespasiano [[underlined]] perdidit homicidas illos [[/underlined]] iudeos intrenuit. [[underlined]] et ciuitates eorum succedit [[/underlined]] ierosolim. uel missis exercitibus id est angelis per quos exercebit [[?]] sanctorum persecutores perdet et ciuitatem. id est carnem in qua habitauerunt cum anima seruabit. [[underlined]] tunc ait seruis suis [[/underlined]] ministris scilicet predicationum. ad huc alios inuitare quia [[?]] dei et si alicubi laborat alicubi requiescit. [[underlined]] Nuptie quidem parate sunt [[/underlined]] in omne sacramentum incarnationis per actum est passionis. natiuitatis. et cetera. [[underlined]] Qui inuitati erant non fuerunt digni [[/underlined]] se fidei subtrahendo. [[underlined[[ Ite ergo ad exitus uiarum. [[/underlined]] ad errores gentilium. et [[underlined]] quoscumque [[/underlined]] id est cuiuscumque conditionis [[underlined]] inueneritis uocate ad nuptias. [[/underlined]] id est ad fidem incarnationis [[underlined]] et egressi serui eius congregauerunt omnes [[/underlined]] egressus seruorum ad exitus uiarum significat transitum apostolorum de iudea ad uocationem gentium qui congregauerunt omnes [[underlined]] quos inuenerunt [[/underlined]] bonos et malos. ecclesia simile est sagene misse in mari et de omni genere piscium congreganti. [[underlined]] et implete sunt nuptie discumbentium. Intrauit autem rex ad iudicium ut iuideret. [[/uderlined]] id est ubi uidere feceret [[underlined]] discumbentes [[/underlined]]. illuminabit enim conscientias hominum ut uideri faciat merita iudicandorum. [[underlined]] et uidit hominem [[/underlined]] per quem designatur uniuersitas malorum non [[underlined]] uestium ueste [[/underlined]] nuptiali. habentem fidem et non opera caritatis que est uestis nuptialis. quia per caritatem uenit Christus ad sociande sibi ecclesie nuptias [[underlined]] et ait illi [[/underlined]] per fidem [[underlined]] amice quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem. [[/underlined]] uestem noui hominis set ueteris [[/uderlined]] et ille obmutuit [[/underlined]] quia ibi non erit locus negandi. ubi deus iudex erit et testis. [[underlined]] tunc ait rex ministris ligatis manibus eius et pedibus [[/underlined]] ligatur pena qui ligati fuerant culpa a bonis operibus [[underlined]] mittite eum in tenebras exteriores [[/underlined]] quia hic interioris cordis habuerit tenebras. [[underlined]] ibi erit fletus et stridor [[/underlined]] oculorum hic in uanis uagantium [[underlined]] stridor dentium [[/underlined]]. hoc est de egestate gaudentium. [[underlined]] multi vero sunt uocat [[/underlined]] per fidem. [[/underlined]] pauci vero electi [[/underlined]] ad regnum repulso uno iniquo omne corpus malorum exprimitur. Generalis [[?]] subinfertur. multi uocati et cetera. et si de uno dixi de multis est intelligendum. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] simile est regnum celorum [[/underlined]] et cetera. Deus pater filio suo nuptias fecit. Nuptie sunt iste coniunctio Christi et ecclesie quarum sponsalia facta sunt in patriarchis et prophetis quibus istud matrimonium a domino fuit promissum. in cruce vero confirmatum ubi dotata est ecclesia in duobus sacramentis de latere Christi procedentibus. uno scilicet aqua quo mundatur. ut sit sine macula. altero scilicet sanguine quo ornatur ut sit purpurata sicut regina consumatum erit hoc matrimonium cum introducetur sponsa in talamum sponsi. et bonis eius perfruetur et tunc erit illa magna cena de qua loquitur lucas. [[underlined]] Item sit nobis [[/underlined]] illud prandium ut habeat uiaticum uir fidelis aduena et peregrinus. in hoc mundo non habens manentem ciuitatem. set futuram inquirens. non enim ad cenam fontis uite non ad torrentem uoluptatis. eterne poterit peruenire qui non biberit uiator aquas salientes in uitam eternam. ut uiaticum. hec aqua est sacre scripture doctrina. que facit homines salire in uitam eternam. hinc elias. cum fugeret iezabel antequam perueniret ad montem dei oreb. panem et et aqua sumpsit. iezabel interpretatur sterquilinium. helias uirum sanctum significat fugientem mundi sterquilinium. Sicut enim iezabel heliam uoluit interficere. sic mundi sterquilinium hominem persequitur. ut eum interficiat. sumpsit helyas panem et aquam. hec est sacra scriptura que sustentat ut panis et sicut aqua arborem praui desiderii extinguit. fides ergo mundi fugiens sterquilinium sumat panem et aquam id est evvangelicam doctrinam ut ea tanquam uiatico sustentatus possit peruenire ad montem oreb. quod interpretatur mensa helie enim confortatio per panem et aquam siginificat sacre scripture prandium. quod habet in uia oreb quod interpretatur mensa. designat cenam que fiet in patria. ad hoc prandium inuitantur multi. set uenire contempnunt. Vocatur enim quidam per bona temporalia sicut habetur in fine Josue. dedi uobis terram in qua non laborastis et urbes quas non edificastis ut habitetis in eis. Uineta et oliueta que non plantastis. Nunc ergo timete dominum et seruite ei perfecto corde. et auferte deos alienos id est uicia et iniquitates quibus seruierunt patres uestri nolunt tamen uenire. licet dicatur eis paratum est prandium ac si dicat dominus uenite ad prandium [[superscript]] quia occidi uitulum saginatum hoc est prandium [[/superscript]] quod uobis parauit dominus quasi uiaticum quod autem maius prandium quam proprium filium potuit preparare in quo prandio sicut dicit iohel. lignum attulit fructum salutis per uineam Christi. per ficum cuius fructum dulcissimus spiritus sanctus designatur. cuius dona sunt dulcissima. In hoc ergo prandio Christi uitis dedit uinum sanguinis sui. et spiritus sanctus pigmenta karismatum ad hoc prandium [[underlined]] tauri et altilia sunt occisa [[/underlined]] tauri qui duplici cornu uiros sanctos significant. pugnantes duplici cornu. scuto paciem contra illatas iniurias et gladio benignitatis quo interficiunt inimicos. dum caritatis operibus de inimicis amicos faciunt. congregentes carbones super capita id est opera caritatis super corda eorum quibus liquescant in amorem que prius fuerant per odium congelata. caritas enim paciens est benigna et altilia aues sunt alis autem duabus in altum se leuant. Sic uiri sancti duas habent alas. una est contemptus uanitatis. qua terrena deserunt. Altera desiderium ueritatis. qua celestia apprehenduntur. hec altilia occisa sunt quia martires se occisi permiserunt ut coronam attigerent et ut alios ad fidem uocarent. Nunquid ergo Christus martires suos. potuit sine effusione sanguinis coronare uel ad fidem. potuit utique set tamen eos occidi uoluit ut tanta nos caritate cibaret. quia se tormentis exposuerunt et ea nos quasi uno ferculo pasceremur. Inuitati sumus ad prandium qui ergo non uenerit iustum est ut reddat sumptus et expensas prandii. Caueat igitur unusquisque sibi quia dominus suum et sanctorum suorum sanguine in prandio isto expensum requiret de manibus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar