Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f073-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
diaboli qui a rebus temporalibus est mundus et ab amore carnali est uacuus luctam securus ingreditur quia non habet [[?]] a diabolo teneatur. serpens corporalis significat fugit hominem nudum et insilit in uestimentum ita serpens spiritualis id est diabolus fugit pauperem et inuadit diuitem. qui autem uestitus uult luctari oportet ut diuicias omnino abiciat et largas inde ecclesias faciat. apostolus ergo contra diabolum uolens nos armare. permittit de cingulo. [[underlined]] state succicnti lumbos vestros. [[/underlined]] quasi dicat cingite renes. id est luxuriam. reprimite cingulo castitatis. Vidit enim Johannes. cinctum circa mamillas zona aurea. et daniel uidit hominem cinctum ad renes. quro obrizo in quo docetur christiana religio. ut nec sit in cogitatione nec in opere luxuria. Ideo incepit a cingulo docens prius reprimi carnis uicia quam contra diabolum suum bellum nam frustra hostem forinsecit. Superare nititur qui a domestico superatur. prius ergo uicinum doma. et deinde remotiorem cingulo castitatis. impugna diabolum. scilicet de quo iob. xl. fortitudo eius in limbis eius et uirtus eius in umbilico uentris eius hominibus [[strikethrough]] eius [[/strikethrough]] enim in limbis. mulieribus in umbilico uentris. state ergo succinti lumbis uestros frenantes et non tamen capistrantes carnem. Sicut dicit Job xvi. operuit faciem eius crassitudo et fecit capistram circa femora eius. Equis frenatus non comedit. set capistratus comedit. debet ergo caro frenari ut omnino nullam gustet luxuriam. Unde sequitur in ueritate. ficte enim subcincti sunt qui non sunt ab omnibus carnalibus desideriis refrenati cingulo castitatis. quod putrescit in eufrate quod interpretatur fructificatio quem in habundantia diuiciarum perit castitatis. Unde Jeremia 4. abii ad eufratem et tuli lumbare ita ut nullousui aptum esset lumbare quod est restrictorium renum significat cingulum castitatis et putrescit in habundancia duiciarum. [[underlined]] Induti lorica iusticie. [[/underlined]] lorica nostra est iustica reddit unicuique quod suum est. scilicet da domino timorem et honorem superiori reuerentiam. obsequium interiori correctione lorica ex multis anulis texitur. et si unus rumpatur anulus multorum leditur conexio anulorum. Caueat ergo unusquisque ne alicui non reddendo quod suum est multarum iusticiarum coniunctionem dissoluat. et totam iusticiam amittat. hec lorica contra multos hostium nobis insultus est necessaria. de quibus iob. [[?]] confregit me et posuit. quasi signum ad sagittam circumdedit me lanceis meis. conuulnerauit lumbos meos et effudit in terram uiscera mea per sagittas. minores temptationes per lanceas maiores designantur quorum ictus lorica iuscticie. ad interiora transire non patitur calciati pedes. qui nudum habet pedem non figit illum firmitum in terram semper timens offendiculum cum similis est qui uiam uite arduam. et angustiam fortiter non arripit semper timens boni processus impedimentum. Ut autem qui timidus est firmitum gradiatur inuoluat oedem in pelle aliena. id est affectum suum muniat exemplis sacntorum qui propter dominum grauia passi sunt tormenta. dicentes cum iob. neque non fortitudo lapidis fortitudo mea nec caro mea enea est. et Jeremia ii. prohibe pedem tuum a nuditate quasi dicat non sit affectus tuus nudus. set sit onuolutus et roboratus exemplis sanctorum ut ad imitacionem eorum. aduersas infirmitates pro domino pacienter paciaris. [[underlined]] Summentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimus ignis extingit temptatio [[/underlined]] diaboli dicitur telum igneum quia sicut telum unum membrum percutit et omnia alia interficit sic peccatum unam uirtutem percutit et omnis alias interficit. luxuria enim oppositam sibi uirtutem scilicet castitate fecit. set omnes alias uirtutes perimit. Telum autem igneum quia ignis sicut est ambitiosus. ut postquam unam accenderit domum ad huc esurit. ut omnes alias accendat. Ita peccatum si unum bonum consumpsit adhuc esurit ut omnes alias bonorum consuetudines. non reprimatur. Extinguat huic celo opponendum est scutum fidei. Nam si domino comminanti eternum supplicium firmiter creditur. temptatio diaboli fortiter repelletur. bene autem talis resistentia scuto comparatur quia sicut ab angusto incipiens. crescit in altum. ita cum prius peccato resistitur animus angustatur. Set cum resistentia ipsa in consuetudinem unerit amplius crescit et animus resistendi fiducia dilatatur. Necessaria est autem uobis hec resistencia quia multiplex est ardens diaboli impugnatio sicut dicitur Job. ultimo. de naribus eius procedit fumus iscut olle succense atque feruentis. Alitus eius [[prunas?]] ardere facit. et flamma de ore eius egreditur. In naribus diaboli eius sagacitas designatur. Nam quadam sagacitate. et callicitate. cognoscit cor hominis quod possit suis temptationibus penetrari. Gregorius de naribus diaboli fumus procedere cuius uariis inspirationibus praua in cordibus humanis. cogitatio nascitur. per quam hostium mentis uelut fumo obtunditur. Olla succedit dum mens humana maligni hostis. suggestionibus instigatur. olla fueret dum per consensum in desideriis praue suasionis mens accenditur. et rotundas quasi bulliendo proicit. per quot nequicias ad exteriora se extendit opera. Sequitur. Alicus eius prunas ardere facit. ad prunas nisi succensas carnalibus desideriis mentes appellat. tanto ergo diabolus alicui in prunas flat quanto conanime humanas mentes ad illicita inflammat galeam spei. [[underlined]] Galea [[/underlined]] nostra est spes quam si quis mentem texerit sicut galea caput regit temptationibus non ictibus non leditur. [[underlined]] Gladium spiritus [[/underlined]] quod est uerbum dei gladio verbi dei peccatum interficitur. et gladius diaboli retunditur. sicut dicit ysaia xli. dabit qui puluerem gladio eius sicut stipulam uento raptam. archui eius. loquitur de patre. et filio dedit pater gladio filio quasi puluerem. et arcui eius. quasi stipulam quando uerbo dei et arcui predicationis date sunt contrarie potestates sicut puluis et stipula. [[red ink]] Item. [[/red ink]] [[underlied]] Erat quidam regulus cuius filius infirmabatur capharnaum. [[/underlined]] Iste cuius filius infirmabatur non rex set regulus appellatur. Nam sicut dicitur in prouerbiis xx. rex qui sedet in solio iudicii. dissipat omnes malum intuitu suo. Qui ergo se ipsum bene disponit regem. solet in solio iudicii discutiens omnia opera sua. ut siquid mali se intermisceat illud discretionis intuitu dissipet quem qui regnum sibi commissum bene amministrat merito rex dicitur. Set regulus debet dici de quo ysaia i. terra nostra deserta ciuitates uestre succense igni. regionem nostram coram uobis deuorant alicui terra deserta est mens. que bonorum operum fructum non producit. quantum autem deserta sit ostendit osee viii. dicens. culmus stans non est in eis. et germen non faciet farinam quod si fecerit alieni comedent eam. Ecce qualiter procedit dicedens. quod de semine non crescit herba. et si crescat non producit culmum et si fiat culmus non faciet granum. Si autem ferat granum non fiet inde farina. quia germinabit granum et sic euacuabitur farina quod farinam fecerit alieni comedent eam. Siquidem semen predicationis quandoque mittitur set uolucres celi comedunt illud id est demones in acre habitantes et fructum non facit. quia sicut dicitur ecclesiatico 21. cor fatui quasi uas confractum et omnem sapientiam non tenebit. Si autem contingat quod uerbi predicationis crescat in herbam id est in bonam uoluntatem impedit diabolus ne faciat culmum id est bonum habeat processum et faciat operis granum. unde iudices vi. cum senuisset israel venerunt madian et amalech. et sicut erant in herbis. cuncta uastabant. contingit enim quod semen dei in corde conceptum producit uoluptatis culmum. Set ueniunt madian et amalech id est maligni Spiritus cum pecoribus suis id est cum motibus carnalibus ipsum deuastantes. peruenitur autem quandoque de herba usque ad granum quod germinans se totum euacuat. sic ex bona uoluntate peruenit aliquando opus bonum. set granum inanis glorie erumpente efficitur sterile. et uacuatur spe uite eterne. Si vero granum ad maturitatem perueniat ita ut de eo farina fiat. alieni comedunt eam granum mollitur ut farina pingetur a furfure. sic bonum opus discutitur ut mundetur a cogitatione inanis glorie. que frequenter bonis operibus se admiscet. Ideo dicit iob x. verebat omnia opera iii. etiam bona ne autem mixta esset inanis gloria. et sic alieni comedent ea. hoc est quod habetur in ecclesiaste. in fine florebit amigdalus et impingabitur locusta. quasi dicat. floreat amigdalus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar