Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f074-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
gaudii mei testis est mihi deus. [[underlined]] Quomodo cupiam uos esse in uisceribus Christi [[/underlined]] id est intra uiscera Christi. quatinus diligat nos sicut uiscera eius. et ut possit fieri propter [[underlined]] hoc oro dominum ut castitas nostra magis ac magis habundat [[/underlined]] id est crescat [[underlined]] in [[/underlined]] omni [[underlined]] scientia [[/underlined]] et [[underlined]] in omni sensu ut probetis [[/underlined]] id est probare er cognoscere sciatis. non tamen inter bona et mala. set inter bona [[underlined]] pociora [[/underlined]] id est meliora inter mala et piora [[underlined]] ne sitis sinceres [[/underlined]] id est sine carne et putredine peccati quantum ad uos. et [[underlined]] sine offensa [[/underlined]] quantum ad proximum usque [[underlined]] in diem Christi [[/underlined]] ut supra et sitis [[underlined]] repleti fructu iusticie [[/underlined]] id est bonis operibus. que sunt fructu iusticie [[underlined]] per Christum [[/underlined]] dominum operantem in uobis. Vos dico [[intraturi?]] [[underlined]] in gloriam et laudem dei [[/underlined]] uel sitis repleti in gloriam et laudem dei bonis operibus id est ut laudetur et glorificetur deus in uobis et dicatur gloriosus deus in sanctis suis. Moraliter. hoc oro. ut probetis pociora ut caritas uestra magis ac magis habundat in omni scientia apostolus. diligens philipenses et nos in philipenses orat. ut sit in nobis caritatis et scientie consorcium quatinus caritas rogat scientiam et non inflet quia sine caritate que edificat scientia inflat et scientia caritati amministret que diligenda et ipsum diligendi meritum ut prudenti discretione et uigilanti scientia probemus meliora magis diligentes fontem uite quam cisternas dissipatas que continere non ualent aquas. Christus est fons aque uiue. fons uoluptatis et delectionis indeficiens. de quo ecclesiasticus xxiiii. Qui adimplet quasi eufratea sensum et multiplicat quasi Iordanis in tempore messis. Eufrates fluuius de paradiso procedens indeficiente uite fontem Christum signifciat qui sensus uestros scientes inebriabit ab ubrietate domus sue et de torrente uoluptatis sue potabit eos. Sicut eufrates inundans scienties terre implet iatus. omnis enim sensus nostri semper esurient et sicient quod delectat et nunquam implebuntur donec anima supernis deliciis sacietur. et multiplicat quasi iordanus. in tempore messis. aquis habundat maioribus et interpretatur apprehensio eorum. tempus messis est tempus iudicii. Nam in die iudicii Iordanis id est apprehensio sanctorum multiplicabitur maioribus aquis id est uniuersis delectationibus et in estimabilibus deliciis. illi autem foderunt sibi cisternas quas multi hodie fodiunt oculis ad terrena conuersis id est in rebus terrenis delectationem sibi querentes. cum tamen cisterne dissipate aquas continere non possint. cisterne sunt uasa uoluptatis ut pote uxores. filii. et bona temporalia in quibus homo temporaliter delectatur. set ista non continent aquas. cito enim transit et effluit quod delectat et affluit quod conturbat et [[strikethrough]] affluit [[/strikethrough]] unde Job. Radix iuniperorum cibus erat eorum. Radix iuniperi leuis est. et sine aperitate. set quod inde procedit plenum est acculeis sic multi libenter accipiunt uxores. plurimum in libris procreandis et in bonis temporalibus acquirendis. set processu temporis multos inde angustiarum aculeos sentiunt ut in procreatione uxor filiorum et similibus et in conseruatione uel amissione bonorum temporalium, preterea usus rerum. in presenti suauis est et delectabilis et eternum inde procedit supplicium. Unde qui hoc diligunt sicut dicit Job. eodem esse Sub sensibus. delicias reputant probemus ergo pociora. spretis temporalibus deo habentes quem amarum est domini derelinquere. Unde Jeremia ii. arguet te malicia tua. et aduersio tua increpabit. Scito et uide quia malum et amarum est dereliquisse deum tuum et non esse timorem eius apud te. malicia et auersio qua homo se auertit a domino ipsum arguit ut uideat et doleat eo quod dominum reliquerit. Nam postquam malicia et peruaricatio peruaricatorem saciauerunt usque ad nauseam. sicut conturnices filios israel compellunt et faciunt cognoscere quia amarum est dominum dereliquisse. quem malum sit dominum derelinquere ostendit ecclesiastes iiii. ubi dicitur melius est duos esse simiul. quam uinum. habent enim emolimentum sue societatis. si unus ceciderit ab altero fulcietur. ve autem soli quia cum ceciderit non habet subleuantem se. et si [[dorimeritum?]] fouebuntur mutuo. unus quomodo calefiet. si quispiam perualuerit contra unum duo resistunt. funiculis enim triplex difficile rumpitur. melius enim est duos esse simul scilicet Christum et hominem. quam unum scilicet hominem solum. Melius est enim habitantem in se Christum habere quam solum insidiis aduersari. parere. Erigit enim Christus sui participem si ceciderit si dormierit in morte id est Christum secum habuit calefactus et uiuificatus cicius reuiuiscit. et si aduersarius diabolus fortiter propugnans institerit stabit homo et Christus pro homine suo. Si autem pater et spiritus sanctus in aduitorium cum filio ueneruit de facili non uincetur quia funiculis triplex et cetera. probemus pociora magis eligentes mori operibus uoluptatis quam eis uiuere sicut ecclesiaste. docet iiii. laudaui magis mortuos quam uiuentes et feliciorem utroque iudicaui. qui nec dum natus est nec uidit mala que sub sole sunt laudat magis mortuos. uoluptati illum qui nunquam sensit aliquam uoluptatem. ad hoc concordat quod dicitur in parabola i. Usquequo paruuli diligit infantiam et stulti ea que sibi sunt noxia cupicat et imprudentes odibunt scientiam. paruuli sensu diligunt infantiam quia diligunt suggere lac de mammis lanuarum de quibus in trenis. lamie mudauerunt mammas. lactauerunt catulos suos. lamie dicitur quasi lanie. hec sunt uoluptas carnis. cupiditas temporalium. que mammas nudant dum delectationem exibent manifestam. quia lactant vero homines id est rationales set catulos et catulis similes per immundiciam que bene dicuntur lamie. nam qui in eis delectantur diuersis sollicitudinibus laniantur. stulti ea que sunt noxia cupiunt. quia fel draconum uinum eorum. uenenum aspidum insanabile draco inimicatur elephanti que est animal castissimum. hic est diabolus qui inimicatur castitati propinans luxurie uoluptatem. que fel draconum est anime. aspis obturat aures ut non audiat nocem incantantis. multi hoc ueneno potati aures obtarant ne uocem audiant predicantis. Set qui semper est surdus ad predicationem semper erit mutus ad confessionem. et ideo hic uenenum est insaciabile. quia sine confessione non est sanitas. imprudentes odiunt scientiam eo quod sicut dicit ecclesiastes i. ubi multa est sapientia multa est indignatio et qui addit scientiam addit et dolorem. Nam qui multum sapit sapit de supernis multum dedignatur de peccatis et qui addit ut sciat peccata sua cognoscere addit ut possit de eis dolere quam scientiam imprudentes ebibunt qui gaudere quam dolere malunt contra quos ecclesiastes vii. Melius est ire ad domum [[strikethrough]] conuiuii [[/strikethrough]] luctus quam ad domum conuiuii. In illa enim cunctorum ammonetur finis. et uiuens cogitat quid Futurum sit. probemus igitur pociora et amantes scientiam. odientes maliciam. ut doleamus de peccatis gaudentes in bonis. Unde ecclesiates iii. deprehendi nichil melius esse quam letari homine in opere suo et hanc esse partem illius. nichil enim melius quam letari in operibus quia hec est uera pars eius. dicit ergo apostolus ut probetis pociora et sitis sinceres id est sine putredine. et corruptione de qua ezekiel xxii. versa est mihi domus israel in scoriam. omnis isti es. et stagnum et ferrum et plumbum facti sunt es percusum resonat et significat illos qui ad duolicem coronam flagelli scilicet et uerbi murmurando resonant. stagnum se meritur argentum. Sic quidam prima facie pertenderunt ymaginem iusticie veritatem religionis mentientes. Item stignum argento simile est nec tamen ad similitudinem argenti in igne purgatur. Set consumitur. ita illi tribulationibus non proficiunt set deficiunt. plumbum suo pondere trahitur in profundum et significat illos quorum iniquitates sicut onus graue grauate sunt super eos qui pondere peccatorum pressi descendunt in abissum peccati et de abisso peccati in abissum supplicii quia abissus abissum inuocat. ferrum ali metalla contundit in quo illi significantur qui proximos diuersis iniuriis opprimunt omnes isti uersi sunt in scoriam per uite immundiciam. unde ysaia. argentum tuum [[Insertion]] inuersum est in scoriam. uinum tuum [[/Insertion]] mixtum aqua. argentum id est clari et lucidi uirtutibus ad uicia sunt reuersi. Vinum austi saporis est. aqua dulcis. Vinum ergo mixtum est aqua quia inte austeritas mixta cum dissolutione et lasciuia. Unde sequitur. principes tui infideles socii furum. omnes diligunt munera. Sequitur retributionem pupillo non iudicant. et causa uidue non ingreditur ad eos. et Jeremia vi. omnes isti principes declinantium
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar