Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f075-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ponit cum merita discutit. de hac disceptatione habetur. Jeremia ii. contendam in iudicio nobiscum ait dominus et cum filiis uestris disceptabo quia facta comparatione gentium ad uos quasi deteriores inuenti estis. Unde sequitur. transite ad insulas cerhim et incedar mittite et considerate si mutauit gentes deos suos. quia certe non sint dii. populuus vero meus mutauit gloriam meam in ydolum. [[cerim?]]interpretatur insaniens cedar tenebre quasi mittite ad gentiles qui sunt quasi frenetici. et insani et peccatorum tenebris obuoluti et cetera. non relinquerunt deos suos qui non sunt certe dii. Vos autem mutatis gloriam uestram id est dei seruicium cui seruire gloriosum est in idolum ut adoretis statuam quam erexit nabugodonosor in campo duram. quod interpretatur pulcritudo uel loquela. hec est pulcritudo secularis que non est in re. set tamen in sermone. ibi erecta est statua quo non habet rei ueritatem set ymaginem et significat seculi uoluptatem umbracilem quam adorant qui dei gloriam in ydolum mutant de qua ezekiel viii. eleuauit me spiritus inter celum et terram. et adduxit me in ierosolim. ubi statutum erat idolum zeli ad prouocandum emulationem. in ierosolim. tot sunt statuta quot in corde mortalia sunt peccata. de hac disceptione dicit ysaia xliiii. Reduc me in memoriam et iudicemur simul. narra si quis habes ut iustificeris. quod qutem nichil habeamus quod nos iustificet allegat dominus pro parte sue. per Jeremia ii. dicens. onager assuetus in solitudine in desiderio anime sue attraxit uentum amoris sui. Nullus auertet eum. animam uoluptatibus deditam comparat onagro qui leuis est explicans uias suas. hec est peccatrix anima ad peccandum prona explicans in opere quod malo concepit in mente onager animal luxuriosum ita quod aduentum animalis gliscit. Ventum dico uenientem aparte illa ubi animal est quod desideret et sic luxuriatur cum animali ipso et significat illum qui alonge adorat luxuriam. siue quamlibet aliam uoluptatem. Unde deterior efficitur quo odore precepto non est qui eum auertat. quia sicut habetur in Jeremia viii. omnes conuersi sunt ad cursum suum Equus in impetus uadens in prelium allegat etiam dominus pro parte sua quod habetur ysaia xliiii. dominus faciens te et formans [[?]] corpus ex quo ab utero processisti auxiliatus sum tibi. et tu in quo auxilietis mihi. Ecce in quo sicut habetur in eodem xliiii. adipe uictimarum tuarum. non inebriasti me. Verumtamen seruire me fecisti in peccatis tuis prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis me non placasti set per peccata tua ad hoc me induxisti ut qui deus eram seruus efficeret formam serui accipiens et ut deduceret ad laborem passionis et ideo exigit a seruo ut reddat rationem de debitis qui decebat. x. talenta. talentum genus ponderis x. est numerus. habemus igitur in x. talentis pondus et numerum caue a diuisione. Vidit baltasar manum scribentem in pariete mane rechel phares numerat rechel appendit et phares diuisit numerus dominus et appendit dominus merita singulorum. Caueat ergo quisque ne sequatur [[?]] diuidens. qua dicetur. Ite maledicti in ignem eternum. quilibet uestrum debet talenta id est milies x. nam x talenta sunt x. precepta que sic debent multiplicari in bona uoluntate ut sint c. in bono opere. ut sint misse in boni operis perseuerancia. ut sint x. milia. debet igitur unusquisque x. Set quomodo reddet qui non potest reddere unum solum sicut dicit iob ix. Si uoluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum de mille. debemus domino M. id est comsummationem perfectionis. set non possumus reddere unum quia non possumus uere dicere quod uel unum solum seruauerimus preceptum. cum autem non haberet unde redderet. precepit eum dominus uenundari. et filios. et omnia habebat per omnia comprehenditur ancilla et alie circumstancie peccatorum id est desperationem que fit heres domine sue. Unde parabola. [[?]] per tria monetur terra et quartum sustinere non potest. per seruum cum regnauerit. per stultum cum saciatus fuerit cibo. per mulierem odiosam. cum in matrimonio fuerit assumpta. per seruum id est per carnem cum regnauerit. per stultum id est per animum deliciis inebriatum. per mulierem. per prauam actionem in consuetudine non potest cum ancilla id est desperatio que laxat frena malicie. per campos li centie precepit ergo uenundari uxorem et filios id est praua opera que uisitat dominus in iii.am et quartam generationem. Quatuor enim sunt peccati generationes quarum prima est uoluntas mala. Secunda opus malum ex uoluntate procedens. tercia consuetudo praui operis. Quarta praui exempli pernicies siue mos. sicut de usura qui iam non punitur a principe seculari. quia conuersa est in more ista igitur precipiuntur uenundari. quia uenundatur pensatur et appreciatur. Sic praua opera nostra sunt pensanda ut pro singulis debita infligatur pena. alioquin mitteris in carcerem. de quo non exibis. donec reddas nouissimum quadrantem qui non potest reddi. nisi in hanc uita. ideo iste rogat et nos docet rogare quatinus dominus quod soluere non ualemus ognoscat. Et nota quod non sufficit reddere [[?]] confessionis. contricionis et operis sine quadrante perseuerantie. In hiis tribus addi debet et sic ista iiii.or id est respondeant iiii.or generationibus supradictis ita ut contricio occidat patrem peccati. scilicet malam uoluntatem confessio filium scilicet malam operationem. bona operatio consuetudinem peruersam et bone operationis perseuerantia exempli praui perniciem. Egressus autem seruus ille inuenit unum de conuersis suis qui debebat ei centum denarios peccator sicut dictum est debet dominp x. talenta. Qui autem offendit proximum suum debet centum. omnes enim unius corporis sumus membra. et ita qui unum membrum ledit omnia alia offendit. Christus enim uerus ex quo ouem centesimam in humeris reportauit centum oues habuit id est ix. choros angelorum et x. per hominem restaurandum. Qui vero unum ex hiis ledit centum oues offendit. et ideo domino centum debet emendas. Ille autem qui proximo non dimittit. set pocius uindictam esurit arguitur a domino ut dicitur. serue nequam omne debitum dimisit tibi quem rogasti me. in me oportuit te misereri conseruitui arguitur etiam ecclesiasti 24. Qui uindicari uult a domino inueniet uindictam et peccata illius seruans seruabit. relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini seruat iram et a domino querit medelam. in hominem similem sibi misericordiam vero habet et de pacctis suis deprecabitur ipso cum caro sit reseruat iram et propinationem petit a domino. Omnes ergo orabit pro delictis illius. In detrimento nouissimorum et desine inimicari quare sit efficacie iniurias est anima ad populum istum ut dicit gregorius. In postulatione ceteris ueteris testamenti. patribus moyses. et samuel preferuntur quia isti in diuine testamenti per inimicis orasse leguntur. Samuel. de principatu eicitur et tamen dicit absit ame ut cessem orare pro uobis. Item illum qui uindictam requirit arguit apostolus xii. ad romanos. Nam uosmeripsos defendentes karimi. Set date locum ire. Scriptum est enim mihi uindictam et ego retribuam. quartum autem sit detrimentum non dimittere in hoc evvangelio datur intelligi ubi ille qui con [[strikethorugh]] uerso [[/striketrhrough]] seruo non dimisit iubetur in carcerem mitti. attende etiam quod cum oras in oratione dominica dicis dimitte nobis debita. et cetera. Non ergo facit tibi dominus iniuria et cetera. Si tu condicionem non serues. et ipse quod iam dimissum est repent. facit enim tibi sicut postulasti. [[]red ink]] Dominica xxiii.a [[/red ink]] [[underlined]] Imitatores mei estote fratres karimi. [[/underlined]] In hac dominica quasi per totum officium misse diuine miserationis resonat beneficium. Unde in officio misse cantatur dicit dominus ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis. et in gradu. liberasti nos domine de affligentibus nos. quia uero nec seculi conformitas nec iniquitatis caracter diuine miserationis beneficium promerentur. et ideo inuitat nos apostolus: in epistula ut perfectorum imitatione informemur in forma sacre conuersationis. ut in euuangelio docemur domino presentare animam uultus sui lumine insignitam ubi dicitur. reddite que sunt cesaris et cetera. o [[underlined]] fratres [[/underlined]] fide confessione et opere [[underlined]] imitatores mei [[/underlined]] estote ut sicut ego credo et operor et uos faciatis. et [[underlined]] obesruate id est [[/underlined]] dili[[genter]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar