Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f076-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
dei deo. deo autem reddenda sunt tria hec. uictime. decime. et anima uultus sui lumine insignita. victima refertur ad obedientiam. Unde i. regum xv. Melior est obedientia quam uictime. et in parabola 21. Vir obediens loquitur uictorias. tot enim offert quis domino uictimas. id est uoluntatis sue mactationes quot obedientias et quot obedientias. ut uictorias. et quot uictorias tot coronas decima refertur ad pondus. anima uultus dei lumine insignita ad ymaginem et superscriptionem. Materia ergo debet esse aurum. quod lucidum est et solutum. harundo lucida set non solida. ferrum solitudinem set non lucidum. ferrum ergo significat manifestos peccatores que mali pertinaces ad correctionem duros. harundo ypocritas quos dominus alibi in euangelio uocat sepulcra de albata plena ossibus mortuorum id est peccatis ad modum ossium induratis. qui correctionem non recipiunt. Unde job lii. loquens. de carecto dicit cum ad huc sit in flore non carpatur manu ante omnes herbas arescit carectum angulis acutis surgit. manus secat carpentis. Sic ipocrita si manu correctionis tangitur de lesa opinione exasparatur uitam corripientis secat ut se innocentem non suis actibus. set alienis criminibus ostendat. et ante omnes herbas citius arescit quia bona mox deserit postquam ea optinuit propter quod bonum simulauit Non ergo debet esse obediantia sicut harundo. setvsicut aurum. ut sit solida et lucida. Nam aurum sic lucet uiciis sicut extremis. requiritur etiam in denario pondus id est grauitas morum ut relegetur omnis leuitas. ut non sit sicut palea ante faciem uenti. de qua iob xxi. Erunt sicut palee ante faciem uenti et sicut fauilla quam turbo dispergit. multi a uento temptationum sicut palea rapiuntur. relegatur ergo leuitas. ne sint sicut glarea in fluuio. de qua in exodo. Job loquens de diabolo ait dulcis fuit glareis cochiti et plus se omnes trahit graree sunt leues lapilli et mobiles. quos aqua secum trahit cothitus interpretatur luctus mulierum suo infirmantium glaree cochiti sunt qui contra uoluptates firmiter stare nolunt Set diuersis uoluptatibus inuoluti tendiuit ad luctum inferni ut lugebunt qui sunt infirmi ad bona opera et effeminati scilicet molles et dissoluti. pondus autem quod in minimo isto requiritur est mentis status a domino sic libratus ut se per superbiam spiritus supra se non extollat nec per carnem infra se mulier deponat. de hac libratione. dicit iob 24. quis fecit uentis pondus et aquas appendit in mensura. dominus ad litteram uentis facit pondus ne in super [[blank space]] regionem ascenderent et aquas appendit in nubibus ne nubes ad nos descenderent nimis per uentum ergo designatur anima. quam dominus humilitati carnis coniunxit ne per superbiam euanesceret per aquas que suo pondere defluunt significatur caro quam anime sociauit ne suo pondere fluat in uicium set suspendatur in nubibus per desiderium eternorum pondus istud monstrat nobis ipsam numeri quantitas. Nam [[numerus?]] iste ualebat x. minimos usuales qui x. precepta significat. quorum qui habuerit obseruationem habebit pobdus debitum. Qui enim obseruat tria de dilectione dei. et quantum de parentibus honorandis. per superbiam non euanescit. Nam domino deo debemus cultum pietatis timorem sabbati sacrificationi. primum ergo preceptum est non habebis deos alienos. exodus xxi. que non societas. templo dei cum idolum faciet tibi sculptile id est idolum [[?]] similem non est in rerum natura. Set homo in monte configit illud. Non facies ergo sculptile id est peccatum non confringens in mente neque omnem similitudinem id est nullum peccatum cuius similitudo processit. Unde sequitur. Non adorabit ea opere neque coles mente. In hiis cultus pietatis consistit. Secundum preceptum est. non assimies nomen dei tui in uanum. quod facit qui domini uocat dominum et non exhibet ei honor est tanquam seruus et talis non reddit timorem debitum. tercium est. memento ut diem sabbati santifices. debemus sanctificare sabbatum id est sanctissimum reputare sabbatum felicitatis eterne. cui contrairus exisitit qui felicitatis eterne sabbato in lipenso peccatorum immundiciis sordidatur de quo ysaia in fine. Erit mensis ex mense. et sabbatum ex sabbato. mensis est perfecto dierum. et significat perfetionem operum lucidorum. Sabbatum requies. et significat cessationem a peccato. Erit ergo mensis ex mense. nam ex perfectione operationis. lucide erit perfecto glorie et sabbatum. ex sabbato. quia ex cessatione peccati erit requies eterne felicitatis. Item ad hoc quod homo per superbiam non euanescat oportet ut pareuntibus honorem debitum exhibeat. iuxta quartum preceptum. honora patrem tuum et matrem tuam Qui non conditionis sue oblitus. parentibus honorem non exhibet debitum pondus amittit. debet enim cognoscere quod nisi per illos fuisset ab illis progenitus et nutritus. et ecclesiasticus iii. gloria hominis ex honore patris sui. et dedecus filii pater sine honore. fili suscipe senectam patris tui et non contristes eum in uita illius. et si defecerit sensu. ueniam da. et ne despicias eum in tua uirtute. Elemosina enim. patris non erit in obliuione pro peccato matris id est elemosina matri facta restituet tibi bonum. id est uitam eternam. Ita quod pro peccato fit una [[ductio?]] in obseruatione aliorum preceptorum. seruatur homo ne mulier se deponat quod facit qui seruit diabolo spiritualiter se subicit qui hoc duo precepta non custodit. Non occides. Non falsum testimonium dices. diabolus enim ab inuicem homicida fuit et in ueritate non stetit In [[mente?]] carnis seruit in luxuria. quia non seruat hec duo precepta. Non mecaberis Non concupisces uxorem proximi tui. sterquilinio sue seruit qui hiis duobus preceptis contrarius exisiti. Non furtum facies. Non concupisces res temporales. sterquilinio comparantur sicut dicit ezechiel vii. argentum eorum foris prohicietur et aurum in sterquilinium erit. Quicumque ergo iiii. prima custodit non extollitur. Qui sex alia seruquerit se mulier non deponit. Sequitur. de ymagine et superscriptione. ymago in hoc attenditur ut sicut portauimus imaginem terreni id est ade in peccatis. Ita portemus ymaginem celestis Christi. scilicet in beneficiis sicut habetur in corintios in fine. ad quod etiam inuitat nos apostolus ad philippenses iii. Configuratus sum morti eius. si quomodo [[?]] ad resurrectionem que est mortuis. oportet enim figurari nos morti Christi in tribulationem passione si uolumus configurari claritati eius in resurrectione. hec autem forma sine figura adquiritur sicut habetur. regum iii. vii. In terra argillosa inter sorchon et sartan. ubi iram fudit uasa templi yram quod interpretatur excelse uidens significat prelatum qui uasa templi debet fornare in terra argillosa que humanitatem Christi significat que sicut terra argillosa in igne passionis solidata est. unde ipso de se ait in psalmo. Aruit tanquam testa uirtus mea. quia sicut solidatur testa in igne. sic solidata est humanitas in passione. In hac terra oportet nos liquefactos influere. ad similitudinem metalli ut accipiamus formam Christi que acquiritur inter sartan quod interpretatur tabernaculum et sartan quod interpretatur angustia. eorum Igne igitur diuini amoris liquescere debet metallum duri cordis. hunc ignem accendit consideratio tabernaculi id est si consideremus quod in tabernaculo et in expeditione sumus. quia milicia est uita hominis super terram. sicut dicit iob 4. et si consideretur carnis angustationem id est miseria carnis. que nos cotidie coangustat ad tabernaculum pertinet quod habetur in iob 30. In multitudine eorum consumitur uestimentum meum id est in multitudine demonum contra me militancium. consumitur uestimentum innocentie mee. quia sicut uestimento tunice est ingressus tunice. et significat introitum uite. dicit ergo caputio tunice succinxerunt me nam miser ingressus in uitam. sic debet unum quemque cingere et astringere uestimentum innocentie polluatur cena luxurie. Item ad hoc facit quod dicitur ysaia liiii. Ego creaui fabrum sufflantem prunas in igne et proferentem uas in opus suum. quasi dicat. ego. dominus creaui spiritum qui factus est diabolus quia sufflat carbones in igne luxurie ut proferat peccatorem qui fit uas in opus suum. Curemus ergo uas esse misericordie in ministerium
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar