Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f077-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Viri cum mulieribus perbuerunt in aures et armillas. et anulos et dextralia. Omne uwas aureum in denarium dei est separatum est et cetera. Viri et mulieres in ornamentum. tabernaculi. hec omnia optulerunt quia tam actiui quam contemplatiui et ornamentum tabernaculi spiritualis debent offere domino armillas que stringunt [[laceros?]] et ideo significant opera fortia ualide laborantium in obedientie et anulos id est signaculum secretorum ut si deum diligas in secreto cordis ponas anulum in digito ut facias signa lectionis aperte operando nam anulum in digito signum est amoris in cordis oculto. igitur si desponsasti animam tuam domino. ostende etiam digito anulum id est in manu opus bonum interni amoris signum. et notum quod in rotunditate anuli notatur perfectio bene operandi offerant etiam dextralia. id est operationem rectam non pro frenis set eternis. et omne uas aureum separatum in denaria dei in quo signantur qui sunt subtilioris intelligentie in contemplationis officia quasi in dei donaria [[strikethrough]] contemplandi [[/strikethrough]] separandi ut offerant iacinctum aerii coloris id est contemplationem patrie celestis per puram recordationem dominice passionis. pilos caprarum punctionis cordis pro peccatis. pelles arietum rubricatas id est bona opera in fide passionis dominice perpetra quibus contra frigus accidie uelud pellibus muniamur. bene autem iusti arietibus comparantur qui bene operando diabolo uelud cornibus reluctantur et cum hiis omnbus metalla eris offerantur ut omnis murmuratio et omnis bonorum conditio relegetur. ut sitis in omni bono fructificantes Unde ecclesiasticus 39. obaudite me diuini fructus. et quasi rose plantate super riuos aquarum fructificate quasi libanus odorem suauitatis habete. et quasi lilium date odorem et florete. anime iustorum sunt diuini fructus qui furctificare debent sicut rosa. purpurata passione sicut clibanus per bone operationis fragrantiam. sicut lilium per carnis mundiciam. Unde osee in fine. ubi uestra translatio habet ut habietem [[?]] dedi eum ex me fructus eius ibi in alia translatione dicitur. ego ut iuniperum dedi illum. Iuniperus arbor iustum siginificat nam semper floret semper nouos fructus affert et nunquam uirorem deponit. Sequitur. crescentes in scientia dei et cetera. hoc loco apostolus ad scientiam et scientie incrementum nos inuitat. et ad pacientiam in aduersis et ad longanimitatem quatenus laborem mei et dilectionem patrie equo animo toleremus. cum gaudio ut similes sumus equo cuius fortitudo et prudentia. cuius longanimitas et guadium in iob 39. commendatur ubi dicitur nunquid implebis equo fortitudine et circum [[??]]. fortitudo est uirtus redundans contra Impetus aduersitatis. ipsa est tigris. significata per quartum fluuium paradisi. qui fertur ad assirios. quod interpretatur dirigentes. hec est animi fortitudo que fertur contra sagittas dirigentium inimicorum uisibilium et inuisibilium. huius uirtutis partes sunt. pacientia. longanimitas. pacientia aurem uirtus est contumeliarum et ominum aduersitatum impetus equaliter portans que commendatur in hec equo cum dicitur. nunquid suscitabis eum quasi locustas. Natura locustarum est quod in horis matutinis uix se a terra subleuant set cum sol incaluent altius et alacrius uolant. Sic uir secundus humane prosperitatis in terra per humilitatem incedit. Set in feruore aduersitatis alacer mentis uel alacer mentis exaltatur. necesse nec est ut pacientia per constanciam fulciatur. est autem constancia firma animi stabilitas in proposito perseuerans. de qua subditur terram qui terrenorum amorem a se finaliter non repellit quod in primitiua ecclesia apparuit quando multi propter amorem presentum et rerum temporalium a iusticia ceciderunt. debemus igitur terram ungula fodere id est terre finaliter relinquere. debet etiam fulciri. Securitate que est uirtus incomoditates immentes et affines non formidans Unde Sequitur. de equo contempnit scilicet futuri et comminati supplicii in eodem gladio presentis tribulationis super ipsum sonabit pharetra. in quo latent sagitte. id est occulte inimicorum insidie uibratur hasta id est pena manifesta secunda pars fortitudinis est longanimitas que est difficilium spontanea et rationabilis aggressio que insequentibus commendatur. non reputat tube sonare clangorem. tuba conflictum indicit. Vir autem iustus tube clangorem non reputat quia non terretur cum tribulationum conflictus indicitur. Set dicit nath in quo mentis exultatam designatur. Nam nath uox exultationis. hec debet fulciri fiducia que est certa spes. per ducendi ad finem. quod inchoatum est in quo gloriatur ipse longanimis unde sequitur. Gloria narium eius terror. In hoc enim gloriatur iustus mercedem expectans unde terretur iniustus penam iudicii perhorrescens. quia vero ad huius uirtutis conseruationem necessaria est scientia. ideo permisit apostolus. crescentes in scientia dei de qua etiam dicit Job. procul odoratur bellum dum ex carnis precedentibus cognoscit quanta immineat pugna uitiorum que nominibus ducum et exortacionum exercitus. qeodam enim uicia uirtutum pallio se contegunt. et ita quasi exortacionem ducum faciunt. quedam vero nulla virtutis spem palliantur. que non hominibus set bestiis ululantibus comparantur. Nam dum priora Sub quedam uirtute se ingerunt alia que secuntur. quasi ululata magno mentem confundunt ideo ipsis scientia discernendi est apponenda. ne mentem capiant. quia vero hilarem datorem diligit deus subdit apostolus cum gaudio hec est permissum est in ocursum pergit armatis et exultat audacter. [[blank space]] capitulo ix. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Loquente Iesu ad turbas. [[/underlined]] Agitur in hoc evvangelio. de Christo lapide angulari. qui duos in se recipit parietes. Iudeos scilicet et gentiles. Agitur enim hic de suscitacione filie archisinagogi. per quam designatur Synagoga in infidelitate mortua. Agitur et de muliere fluxum sanguinis paciente cuius mundatio gentium est sanatio uenientum ad fidem. Marchus autem et lucas dicunt humano principem nominari iarcum et filiam non mortuam set morti proximam. set mateus causa breuitatis deicit eam defunctam non attendens uerbi patris set quod cogitauit et uiluit. ita enim deperabat ut pocius uellet reminiscere quam non putabat uiuam inueniri posse. bene autem pater puelle yayrus dicitur. quia illuminans uel illuminatus dicitur. et significat moysen synagoge patrem qui illuminatus a domino illam illuminauit verbo et exemplo dicit ergo [[underlined]] loquente Iesu ad turbas ecce princeps unus. [[/underlined]] moyses [[underlined]] accessit [[/underlined]] [[strikethrough]] acce [[/strikethrough]] ad eum per fidem [[underlined]] et adorauit eum [[/underlined]] videns enim moyses dominum in carne uenturum. cadit ad pedes eius [[underlined]] dicens domine filia mea [[/underlined]] sinagoga [[underlined]] modo defuncta est. Set ueni[[?]] pone manum tuam super eam et uiuit [[/underlined]] et in fidelitate mortua unica que sola lege et prophetis erat instructa. que postquam filios generare deberet spirituales uel spiritu languens in peccatis moritur. et [[underlined]] surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius [[/underlined]] quia Iesus ad deuotionem patrum respiciens primum uideris verbum uite per se deinde per apostolos predicauit. et iterum dum sinagoga in infidelitate torpet. [[underlined]] Ecce mulier [[/underlined]] id est ecclesia de gentibus. [[underlined]] que sanguinis fluxum [[/underlined]] id est carnalium delectationem [[underlined]] paciebatur [[/underlined]] super habundans uiciis. [[underlined]] xii. annis [[/underlined]] Sicut enim puella illa erat in duodecima erate sic ista in infirmitate. Ex quo enim sinagoga cepit deo famulari cepit gentilitas idolatria et peccato pollui [[underlined]] accessit [[/underlined]] per fidem [[underlined]] retro [[/underlined]] post ascensionem [[underlined]] et tetigit [[/underlined]] manu fidei [[underlined]] fimbriam uestimenti eius [[/underlined]] fimbriam non uestem tetigit. quia non uidit in carne domini set suscepit per apostolos incarnationis uerbum. [[underlined]] dicebat enim intra se [[/underlined]] Corde credens ad usticiam. [[underlined]] Si tetigerit tamen uestimentum eius salua ero. [[/underlined]] quia ab omni iniquitate mundabor. et [[underlined]] Iesus conuersus [[/underlined]] de iuditio ad misericordiam mulierem uidit ab eterno presencia et predestinatione nunc [[underlined]] uidens eam [[/underlined]] uocantem. [[underlined]] dixit confide [[/underlined]] id est similis cum fide spem habe tu dico iam [[underlined]] filia [[/underlined]] quia [[underlined]] fides quia te saluam fecit [[/underlined]] in eos. quod credidisti [[underlined]] et salua facta est mulier ex illa hora. [[/underlined]] quod autem prius est sanata quam filia suscitata.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar