Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f007-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Multos enim occidit trititia et non est utilitas in illa. Ac si dicat. Non sit cor tuum discipulum ad diuersa desideria set congrega dispersiones cordis tui. et recollige. et collectas contine simul. [[c.?]] et firmiter tene in sanctitate. et sollicitudine temporalium que cordis tristitiam operatur. expelle a te. Multos enim occidit spiritualiter. et non est utilitas in illa set perditio. [[red ink]] Item de eodem die [[/red ink]] Miserunt iudei ab ierosolimam sacerdotes at leuitas ad iohannem. et cetera. Putabant iudei iohannem esse Christum qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse heliam propter nimiam abstinentiam et castitatem. et solitariam uitam et asperimam delictorum reprehensionem. et durissimum future uindicte terrorem. Alii dicebant eum unum ex prophetis resuscitarum propter prophetie [[?]]. Iudie cum iohannis excellentia mouerunt ideo quia ausus est baptizare sacerdotes at levitas qui erant in lege miserunt ad eum. ut confessione scirent quis esset et interrogarent tu quis es. Confessus est et non negauit. confessus est quid. quia non sum ego Christo. Ecce humanitas iohannis qua nichil est maius. nam cum potuisset credi Christus noluit. et non negauit quis esset. id est precursor Christi. Unde dicit Ego uox clamantis in deserto. et cetera. Remota igitur hac priore opinione interrogauerunt eum quis ego. Helias es tu. cum omnes scirent nomen Christi. sciebant tamen quod helias precursurus esset eum. Respondit iohannes et dixit. Non sum. Negat iohannes se esse heliam. et dominus de [[ipso?]] dicit quem ipse est helias. Siquidem non erat helias in corpore. set in spiritu et uirtute. In uirtute spirituali. Nam helias preibit Christum in potestate iudicaturum. Iohannes qui figuraliter preiuit erat helias eumdem preiuit in humilitate iudicandum. ut sint duo precones sic duo aduentus. Unde dicit non sum helias. id est non indico potentiam iudicantis. Sequitur. propheta es tu. id est heliseus. respondit. non quasidiceret non sum propheta unus ex illis prophetis. de quibus putatis me esse. set sum plusquam propheta. Dixerunt ergo tu quis es ut demus eis responsum. qui nos miserunt. quasi dicerent Dic quis es. ut non sine responsione redeamus ad illos qui nos miserunt audiuimus te predicare de Christo . set de te ipso nichil manifestum asseris. Quid dicis de te ipso. Ait. Ego sum uox. et cetera Sic ordina litteram. sicut dicit ysaia. Qui de me prophetauit et ego sum vox uerbi incarnati. Clamator in deserto. id est in uidea deserta a gratia dei. Vel in deserto. Ad litteram hoc est quod sequitur. Dirigite uiam domini. Iohannes vox est. Christus est uerbum patris. Hac autem ratione dicitur Iohannes quia sicut uox uerbum reale introducit in mentes. sic iohannis predicatio precurrendo Christum die patris uerbum in mentes credentium ex officio introduxit. Sequitur et qui missi erant fuerant ex phariseis id est principibus iudeorum. qui non querebant set potius ex inuidia interrogabant eum et dixerunt ei. Quod ergo id est qua audatia baptizas si non es Christus qui habet auctoritatem [[baptizendi?]] neque helias neque propheta. Audierant iudei in prophetis Christum uenturum, baptizaturum. Scientes igitur iodanem baptismi figuram gessisse. eundem quod heliam et heliseum siccis pedibus transisse. figuram baptismi in helia et heliseo non dubitabant precesisse. Unde et nunc eos putant resurexisse et baptizasse. Unde non interrogauerunt es tu unus prophetarum. set [[?]] es tu propheta. ille uidelicet qui figurauit baptismum, Respondit eis iohannes dicens. Ego baptizo in aqua quasi diceret non imputetur quod ego ago audatia quia corpora abluo non anfero peccati ut sicut nascendo et predicando precursor sum. sic conbaptiszando. set ille medius est inter nos qui peccata tollit. Unde sequitur. Medius autem uestrum est quem uos nescitis. Stabat siquidem Christus tanquam immunis a peccato. stabat etiam corpore. Unde in ipso humana monstratur natura. Medius est qui distans scilicet ab ominbus. quod esset tamen ad circumferentia ea omnibus gratiam et misericordiam conferens quantum in ipso est. Vel medius est Mediator dei et hominum id est communis scilicet uilis et humilis. Unde ysaia Vidimus eum non habentem [[?]] neque decorem. Unde nec reputauimus eum. Ita et hic dicit quem uos nescitis idoe scilicet quia humilis est. Sequitur. Ipsem est qui post me uenturus est ad predicandum et baptizandum qui ante me factus est id est prior me et maior dignitate cuius non sum dignus ut soluam corrigiam calciamenti. in quo ad litteram humilitatis iohannis indicatur Mystice uero significatur quod non sit dignus incarnati verbi misterium penetrare. et ligaturam calciate diuinitatis aperire. Hec in bethania facta sunt. trans iordanem ubi erat iohannes baptizans. Due siquidem sunt bethanie. Una trans iordanem. altera [[?]] non longe a ierosolim ubi fuit lazarus suscitatur. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Ego uox clamantis in deserto. Interrogatus iohannes quis esset ueritatem respondit. humanitatem docuit. quia cum Christus credi posset noluit dicens ego uox clamantis in deserto quasi diceret Ego uox ad penitentiam. set ille clamat ad impetrandam a patre ueniam ut clamore suo clamorem iustitie nature superet. Clamat in cruce ut leo rugiens ad suscitandum filios. clamabit rugiens in iuditio ad deuorandum impios. Leo enim rugire dicitur duabus. de causis. Rugit enim ut uinceret filium. rugit et ad rapiendum predam. Osee xi. Quasi leo rugiet quia ipse rugiet quasi leo esuriens rugit ad predam. sic in uiditio rugiet esuriens ad uindictam at penam malorum. et hoc ideo quasi rugiet in cruce. Et ad eius rugitum de morte suscitari impii noluerunt. Rugit Christus ut leo in cruce quia clamans uoce magna emisit [[?]]. In angustia mortis pro suscitatione filiorum a morte. hic autem rugitus semper debet esse recens in auribus nostris eius uirtus consequenter in effectu monstratur cum dicitur. et formidabunt filii maris et aduolabit quasi auis de egipto. et quasi columba de terra affitiorum. formidabunt filii maris rugitu audtiorum. et merito quia sicut dicit ysaia [[?]] in mensura contra mensuram abiecta fuerit iudicabit eam. Iudicabit siquidem dominus et iudicabit in mensura indignationis et furoris contra mensuram dulcedinis et amoris quam in primo aduentu nobis exhibuit. Unde david . Zelus domus tue comedit me id est deuorauit me. et loquitur filius ad patrem. quasi amor dimus tue id est populi tui. seueritatem iuditii et uindicte in primo aduentu deuorauit. Et in eundem modum zelus id est indignatio domus tue que me in peccatis suis exacerbat in iuditio deuorabit dulcedinem misericordie mee. Nam zelus significat amorem et indignationem et sicut in primo aduentu quasi absortus est diuine iustitie rigor ut non appareret sic in iuditio per rigorem iustitie absorbebitur dei miseratio ut non appareat filios maris appellar qui in hoc seculo amore terrenorum ciuitatem et mansionem elegerunt quibus dicit sopho. ii. Ve qui habitatis funiculum maris gentes perditorum quasi dicat Gens perdita ue tibi quasi funiculum agelli in quo maneas. sic tibi mansionem elegisti in mari huius mundi ubi fluctibus et amaritudinibus mundi et uentis temptatio concussis incessanter nunquam quiescas. Sequitur. Aduolabunt quasi auis de egipto. et quasi columba de terra assiriorum quasi ducat Assument pennas uirtutum et bonorum operum et fugient principatum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar