Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f013-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Inet cessare a terra de terra dies festos dei et conuertunt festiuitatem in risum diaboli. Unde dominus nos arguit per ezechielem xxvii. sanctuaria mea scilicet uosipsos spreuistis et sabbata mea polluistis. Notandum etiam quod ad celebrandas sollempnitates populi ascendebant in in ierosolim. Sollempnitates enim non celebrantur in descensu uitiorum. set in ascensu uirtutum fiebat autem in ierosolim sollempnitatis celebritas non sine grandi misterio Nam ierosolim interpretatur uisio pacis. Etiam iii. fiebant in ierosolim festiuitates precipue. quatinus per earum misticam obseruaciam. triplicem consequamur pacem qui triplicis hostis impugnamur in[[?]]. Tres festiuitates sunt. pasca. pentecostes. etiam cenopheia. Tres hostes. Mundus caro demonia. Prima ergo festiuitas est expurgatio sermentorum. Nam pasca deberet celebrari in [[animis?]]. sicut habetur in exodo xii. dicente domino. sermentum non inuenietur in dominibus nostris. Pascalis solempnitas expurgatio sermentorum est Nam sicut dicit apostolus id est ad cor. vi. Modicum sermentorum totam massam corumpit. etiam modicum uenenum corpus interficit. et uniuersa uirtutum et bonorum operum congeries. unico extinguitur et mortificatur mortali peccato. Unde aggeus. ii. si rulerit homo carnem festiuitatam in ora uestimenti sui. et tetigerit de suprimitate eius panem aut pulmentum uinum vel oleum aut omnem cibum nunquid sanctificabitur Responderunt sacerdotes dicentes non. Dixit aggeus si tetigerit pollutus quippiam ex omnibus hiis nunquid contaminabitur. Responderunt contaminabitur et respondit aggeus. Si populus iste sic agens ista sic [[?]] omne opus manuum eorum et omnia que optulerunt contaminata erunt. Non enim dulcis aqua amaram conuertit in dulcem. set amara dulcem conuertit in amaram. Filios israel semper oppressit pharao. donec fecerunt phase et in mari rubro submersus est sic diabolus qui per pharaonem significatur donec fecerimus phase. et ipse submersus fuerit non cessat nos opprimere. Inquietat enim seruum suum diabolus. semper exigens tributum peccati. Unde intreuis. Domina gentium princeps prouinciarum facta est sub tributo. Nam peccatrix anima priusquam domina carnem reprimes et domans uitia princeps. v. sensuum quibus quasi prouinciis imperabat. facta est tributaria per peccatum. nec unquam cessabit tributorum exactio donec per penitentiam ad libertatem redeat. Unde iii.to. Regum xxiii. Fecit ioachim malum coram domino. Et [[unxit?]] eum pharao necao in reblata que est in terra emath ne regnaret in ierusalem. et imposuit multo[[?]] id est tributum terre Pharao necao interpretatur denudans percussos. Hic est diabolus qui peccatorem in naturalibus bonis uulnerat et nudat uitutibus. Reblata interpretatur multum commissum. Emath sanguis. Et reblata dicitur esse in emath. quia multitudo commissorum uitam et sanguinem effundit animarum. Igitur in reblata que est in emath. pharao necao [[unxit?]] illum regem qui malum fecerat coram domino. quia peccatorem spoliat diabolus et uulneribus debilitat. ut eum postmodum [[inerinem?]] et infirmum inueniat. et uinculis peccatorem suorum litigatum incarcerat. quia sicut in parabolas dicitur v. Iniquitates sue capiunt impium. et funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Seruituti autem diaboli subiectus iam non regnat in ierosolim. qui nec etiam Habitat in ierosolim id est in uisione pacis. Quia sicut dicit Isaias l.vii. Impii quasi mare ferueris que bulliens quod non potest quiescere. et tunc diabolus ipsi tanquam seruo suo tributum imponit. ut de peccato corruat in peccatum et qui in sordibus est soerdescat adhuc. [[?]] in fine Huius autem tributi nunquam cessabit exactor. donec fecerimus Phase id est de domibus eius id est conscientiis nostris expurgauerimus peccatorum fermentum. donec etiam ipse sicut pharao submersus fuerit in mari rubro. Mare rubrum aquas amaras habet in arenis rubeis. et significat penitenti am. que de igne caritatis producit scatutientes aquas amare constitutionis in quibus spirituali phone submerso pacem heremus a diabolo. Non enim audet diabolus pulsare illum. quem uiderit peccatorum suorum afflictum constitutione. sicut dicit job. ii. nemo loquebatur ei Verbum. videbant enim dolorem uehementem et idem job. Sicut inundantis aque sic rugitus meus. Ad rugitum leonis sistunt omnes bestie gradum. Inundantes aque omne subuertunt obstaculum rugitus leonis et est gemitus penitentis. Quo audito maligni spirito ad reparationem Procedere non presumunt. Inundantes aque sunt lacrime contritorum qui totum dissoluunt et subuertunt, quicquid contra penitentis lacrimas maligni spirito machinantur. Igitur pacem habebit ab insultibus hostis antiqui qui sollempnitatem pascalem vere fecerit expugnando per penitentiam uitiorum fermentum. [[?]] sollempnitas est pentecostes. in qua panes primitiui de nouis furgibus offerebantur Domino. Panes autem primitiui significant bone conuersationis inicia. si per eadem processerunt incrementa sancitatis. quibus in panem procedunt frumenta. Si uidelicet prudentis discretionis examine. nostre religionis principia fuerunt purgata. Si aquis deuotionis pie fuerunt irrigata. et Tandem igne caritatis solida fuerit et excota. Hec eutem sollempnitas sic it in ierosolim. cum a nobis mistice celebratur. Et uere nobis Pax incoatur. cum mundo cum quo minus habet pacis, qui ad eius negocia magis requiritur. Minus autem requiritur. qui magis a mundo contempuitur. Unde jeremia. Maledictus qui annunciat patri meo natus est puer masculus siquidem filius. Si masculus et strenuus fuerit honoratur paternis sollicitudinibus et negociis Qui autem ad hoc segnis et inutilis uidetur. liber as hoc omne remanbit Pater noster mundus est. qui illum quem ad hoc strenuum viderit. ad sua negocia trahit Ideo autem apostolus plenam cum mundo pacem habuit. quia mundus eum uilem et sibi reputabat inutilem. sicut habetur [[?]] ad cor. iiii. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus Omnium per ipsima [[?]] adhoc. Peripsima est quicquid de qualibet re ut purgetur abietur. Talem ergo se dicit apostolus reputatum a mundo ut eius presencia mundus inquinaretur Unde ad gal. in fine. Mundus michi crucifixus est et ergo mundo. Erat siquidem ipsi mundus crucifixus et sicut cadauer et ipse quasi uile morticinum contempnebatur a a mundo. In hac autem sollempnitate uere cum mundo Pax inchoatur. cum mens uite sue primicias offerens Domino paulatim ablactatur a mundo. Tercia sollempnitas est cenophegia scilicet sollempnitas tabernaculorum. Est autem tabernaculum domus militaris. Sollempnitas ergo tabernaculorum est sollempnitas plene milicie. cum in uirtutum constituri tabernaculis. plene contra uicia militamus. In hac sollempnitate domino primicie de cunctis frugibus generaliter offeruntur. Si ergo hanc sollempnitatem facere uelimus. offeramus in singulis fructibus anni misticas oblationes. Offeramus instrumento bonam operationem. in uino caritatis feruorem. in oleo mentis ilaritatem. In ficu pietatis dulcedinem. In pomis bone opinionis flagranciam. In Hec autem sollempnitas fit in ierosolim. in pace scilicet carnis et spirito. cum caro sic obedit spiritum ut universa membra militent domino. et fructus bonorum operum afferant primitiuos et oprimos. Sequitur remansit puer Iesus in iersualem. et non cognouerunt eum parentes eius Ideo autem non cognouerunt quia remanserat. quia uiri seorsum redibant. et mulieres seorsum de ierosolim. sancto festo reuerebantur. Reuertimur cum domino reconciliari per mali operis declinationem et bonorum actuum frequentiam. cum ad nostram reuerimur conscienciam et si uiri non redeant. et mulieres seorsum. non redit cum eis Iesus. Vir siquidem est dolor contriti cordis. Mulier est satisfactio. que bonorum operum multitudinem paret. Iesus saluator interpretatur. Credebat uterque parens Iesum esse cum altero: Set cum neutro erat. sic qui credit ad sa
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar