Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f015-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
manducabo. ne forte fratrem meum scandalizem propter quem Christus mortuus est. Si autem ab hius qui licent abstinendum est ne scandalizetur proximus. caueas ne malo facto ignem accendas malitie in proximo. et accende quod in exodo. xxii. Si egressus ignis muenerit spicas. et comprehendit et actiuos frugum. siue stantes segetes in agris. reddet dampnum qui ignem succenderit. facile est accendere spicas. vel segetes stantes vel succisas. Similiter ex pauso exemplo ignem malitie tue facile accendes in eo qui adhuc stat in bono. vel qui iam coruit. Set dampnum reddes. quia tot mortuum reus est quot ad proximos exempla proditionis transmittit de hoc ieremia ii. Quid [[nostris?]] bonam offendere uiam tuam ad querendam dilectionem quem insuper malitias tuas docuisti uias tuas. quasi dicat. quid tu quisque verborum [[arguitis?]] operum tuorum intendis commendare iustitiam tuam ad querendum dei dilectionem cum ad cumulum malitiarum tuarum addideris quod scolas malitie tenuisti. et exemplo tanquam [[?]] malas docuisti uias et occidisti quos exemplo corrupisti. unde mox subdidit ieremia et in alis uestris inuentus est sanguis animarum pauperum et inocentum. et in alis uestris id est in manibus uestris quorum suffragio velud alarum [[?]] volare debuisti in celum sanguis est animarum simplicitatum. quod pernitiosi exempli gladio effudisti. hoc autem peccatum tanquam grauissimum a domino iudificandum ostendit iob. xiii. posuisti pedem meum in numero. et obseruasti omnes semitas meas et cetera. posuisti ordinem in neruo id est districta sententia pedem meum id est actiones meas exteriores. et obseruasti omnes semitas meas id est occultas cogitationum mearum uias. et uestigia pedum meorum id est uias quas [[atterui?]] et terendas monstraui. in quibus perambulaui alios imitans exemplo ut sequentur me tu domine considerasti. et uindictam seruasti. Sequitur. cum omnibus hominibus pacem habentes. quia sicut dicit [[?]] fructus autem iusticie in pace. seminatur facientibus pacem. qui enim in hac uita studet paci et terram cordis sui operibus pacis quasi semente seminat iustum est ut eternam hanc pacem quasi fructus et messem huius semitus de hoc etiam ad hebreos [[pust?]]. pacem sequimini cum omnibus et sacrimoniam. scilicet mentis et corporis castitatem sine qua pace et sacrimonia nemo uidebit deum. num unde uideamus deum non habeamus si contendendo cum aliis in nobis ipsis oculum caritatis quo uidendus est deus extinguimus ad pacis autem conseruationem instruimus pro hoc quod ibidem subditur contemplante nequis desit gratie dei. nequia radix amaritudinis sursum germinans impediat quasi dicat diligenter et considerate ne quis [[nostrum?]] desit gratie dei quem humane prauitatis meritum frequenter expellit. potestis autem gratiam conseruare si caueatis ne qua radix amaritudinis. ite. scilicet uel odii sursum germinans ad consensum. scilicet uel operationem proueniens impediat gratiam. radix amaritudinis sunt cogitationes iraduncie et impacientie et sicut radix amara non facit dulces fructus set amaros sui similes. et foris sulfureus aquas habiles ad bibendum non habetur. sic uiperee cogitationes iracundi dulces fructus pacis non habentur set fructus amaros. contensionis defensionis et uindicte contra quod inuitamur ad patientiam. ad hoc quod sequitur non [[uosmetipsos?]] defendentes [[karissimi?]] set date locum ire qui mittis est in et mansuetus locum dat ire aduersari quia permittit aduersario facere quod uiuit. et plus dolet de peccato ipsius quam de facta sibi iniuria sicut docentur in ecclesiatico xxviii. Memorare testamenti altissimi et despice ignorantiam proximi tabitudo. enim et mors in mandatis eius testamenti altissimi est. si dimiseritis hominbus peccata eorum dimittet et uobis pater noster celestis peccata uestra. Si autem non dimittitis hominibus nec pater noster dimittet uobis peccata uestra. Memorare ergo hoc pactum et despice ignorantiam proximi id est quasi reputans ignoranter comissum. facilis esto ad dimittendum proximi delictum. In mandatis enim domini sunt tabitudo et mors. tabitudo est compassio et liquescere facit. ex dolore pro peccato proximi. et sicut in precepto est ut pro [[deo?]] moriamur ad uniuersa opera peccati. sic est in precepto. sine quo non est salus. ut tabescamus et liquescamus ex compassione et dolore peccantis proximi. hanc uirtutem commendat salus [[?]][[prov.?]] xxi. Melior est paciens uiro forti. et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. hec uirtus non solum terram eterne felicitatis possidebit dicente domino. Beati mittes quem ipsi possidebunt terram. Set etiam terram carnis possidebit. et dominatur eidem. Nam qui leonem iracundie posit interficere. poterit et ursum luxurie suffocare sicut dauid. manu fortis de quo legitur scilicet regum. xvii. Nam et leonem et ursum interfeci ego seruus tuus. Qui autem succubuerit. succumbet et temptatione luxurie. unde ysaia. viiii. Loquens de babilone dicit. Ponam eam in passionem hericii et paludes aquarum. mens posita in confusione peccati est babilon. qui si aculeis iracundie obsita sunt posita est in passionem hericii. et consequens est ut ponatur in plaudes aquarum id est in sordes libidinum. De moyse legitur.in [[deuteronomio?]] in fine. non caligauit oculus eius uisu nec dentes eius moti sunt. fuit enim nutrissimus hominum nec fumo iracundie turbatur in eo oculus mentis. nec contra proximum mouit dentem detractionis ultionis remordentis quod autem dicit apostolus. date locum ire. Non solum de ira aduersarii intelligitur. set de ira dei. quasi dicat date locum ire id est uindicte dei. Qui enim irascitur et ad uindictam aspirat ut uindictam acipiat dei uult euacuare uindictam. ut iam locum non habeat uindicta dei. Postquam ipse uindicauerit. cum deus sicut dicit ysaia x. arguet in equitate pro mansuetis terre. Nam hec equitas dei ut quem mittis et mansuetus pro se ipso nocentem sibi non arguit. Dominus pro ipso arguet in iuditio. et spiritum oris sui interficiet impium. de quo spiritum dicit ysaia xxv. preparata est ab heri id est ab eterno tophet id est gehenna preparata id est a deo preparata. et dilatata. Nutrimenta eius ignis et ligna multa. et flatus domini quasi correns sulfuris succendens eam. Nutrimenta gehenne sunt ignis acerbitas et animarum propertuitas quibus non deficientibus nunquam deficiet ignis sicut quamdiu durant ligna durat et ignis. Flatus autem domini scilicet immutabilis sentencia domini. uel zelus domini uindicantis succendit eam ardore et ferore pro[[?]]. Huic ego conseruetur uindicta qui etiam dicit mihi uindictam et ego retribuam et quam caritas non solum patiens est set etiam benigna est. Si efurierit inimicus tuus ciba illum quatinus beneficiis ipsum inuites ad penitentiam. et accedas ad amorem. Sequitur. noli uinci a malo. Set uince in bono malum. Si percutientem repercutis uictus es a malo. factus nequam. et ipsi Similis. Hoc est [[sancta?]] contentio et salubre certamen. ut sis bonus contra malum. et non sint duo mali. quem sicut dicit ysaia xxx. addent mites in domino leticiam. et pauperes homines in [[sancto?]] Israel exultabunt. Nam mittibus pro mansuetudine addetur leticia. et humiles non superbe se uindicantes exultabunt in domino. quem mansuetihereditabunt terram uiuentium et delectabuntur in multitudine pacis habentes pacem eternitatis pro pace pectoris prestante [[domino?]] Iesu Christo ad quem pacem nos ducat rex glorie amen. [[red ink ]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Cum descendisset Iesus de monte [[/underlined]] et cetera. In hac evangelii lectione pro quam in exempla inuitati sumus ad mansuetudinem. Agitur de mundationem lepre ordine competenti sicut predictum esse dicitur ergo [[underlined]] cum descendisset [[/underlined]] et cetera. Alii secuti super deum propter caritatem Alii propter doctrinam et curationem. Alii propter ammirationem. [[underlined]] Et ecce leprosus ueniens adorabat eum. [[/underlined]] In hoc cultum deitatis antequam peteret ostendens dicens. [[underlined]] Domine siuis potes me mundare. [[/underlined]] quasi dicat certus sum de postestate. set de uoluntate dubito. non quasi oietatis incredulus set mee [[collunzonis?]] conscius non presumo. [[underlined]] Extendens manum Iesus tetigit eum dicens uolo mundare. [[/underlined]]. Tetigit contra manicheum qui dixit Christum fantasticum corpus et non uerum assumpsisse. Volo dicit contra formum qui deum crudelem et sine affectu predicauit. Imperat autem cum dicit mundare. propter atrium qui credebat filium minorem parte. [[underlined]] Et confestiui mundata est lepra eius. [[/underlined]] Quia dixit et facta sunt et nichil est ei medium inter preceptum et opus. [[underlined]] Et ait illi Iesus vide nemini dixeris. [[/underlined]] Tacere iussit nec tamen tacere potuit. Set dat exemplum ut sui in magnis qui faciunt lacere uolunt. set pro ut prosint aliis prodantur [[inuiri?]]. [[underlined]] set uade ostende te sacerdotibus et offer minus quod precepit moyses in testimonium [[/underlined]] illis mittit ad sacerdotes propter humilitatem ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex [[iubis?]] mundatos iniuria offere. et ut uidentes credant ei. vel si non credant inexcusabiles sunt. et ne legem frangere uidentur. Ostende te sacerdotibus ut sacerdotes non legis ordine set gratia dei supra legem. curatum esse intelligant. tipice humanum genus leprosus significat. Plenum lepra quod extenta manu
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar