Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f017-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et in omnibus immundiciis et abhominationibus et edificauit rex antiochus abhominandum ydolum desolationis super altare dei. fecit Diabolus princeps mundi simile edictum regi antiocho id est Christo contempto ipsius obedunt edicto. Nam Mentes homini efficiuntur per peccata. Templa demonu in ipsis componuntur. strues malarum cogitationum uerborum et operum malorum que siginificantur pro aras. que erant strues quedam lignorum ad cremanda sacrificia. et secundam genera peccatorum respondet Numerus ydolorum. Immolare autem carnes suillas et pecora communta que secundam legem reputabantur immunda. hoc est ducere et offere diabolo uitem immundam et more iumentorum in luxuria et carnis concupiscientia conuersari. Relinquere filios incircumcisos est nulla custodia. nulla continentia. nulla quod discretione. Cogitationes. feruores. et opera temperare. ydolum quoque iouis qui interpretatur inimicus. hic edificatur super altare dei. cum in mente quam sibi spirito altare sancto consecrauerat. abhomminabile peccatum radicatum est prouocandum dominum deum ad uindictam. Unde ezekiel viii. abduxit spirito ierusalem iuxta hostium interius. ubi erat statutum ydolum zeli. ad prouocandum emulationem. et ecce sicut uidit ezekiel. in mente peccatoris que debuerat esse ierusalem pacis uisio iuxta hostium interius. id est in conclaui mentis consistit ydolum zeli. id est peccatum prouocans indignationem dei qui zelo uxorio dolet et irascitur in animam peccatricem tanquam in uxorem adulteram. Magnus est autem sicut dicit Ieronimus Furor uiri in adulteram. et in illo precio redimi potest de hoc. in regum i. vii. Auferte deos alienos de medio uestri. baal et astarot. et preparate corda uestra domino et seruite illi soli. et liberabit uos de manibus philistorum baal. interpretatur deuoratores uel in superioribus. astaroth interpretatur [[ouile?]]. In ouili sunt duo. presepium in quo gula. sterquilinium in quo designatur luxuria. Qui enim per auariciam aliorum deuorat bona. Qui etiam extollitur per superbiam in medio sui id est in mente. habet ydolum astaroth. habet in corde ydolum baali. Qui autem gula sordet uel feret luxuria ydolum astaroth habet in corde. ubi dilectus debuerat commorari. Sicut habetur in canticis. fasciculus mirre dilcetus meus mihi inter ubera mea commorabitur. Inter ubera sponse id est in dulci affectione mentis commorari. debet dilectus cum fasciculo passionum contumeliarum et amaritudinum. quas pro sponsa sustinuit. et non ydola uitiorum ex secundo precepto quod est non assumet nomen dei tui in uanum debemus domino timorem. In uanum enim nominas dominum. Si eius domino per timorem et obedientiam. non respondes. de quo. Jeremia ii. Scito et uide quia malum est et amarum reliquisse dominum deum tuum et non esse timorem eius apud te dicit dominus exercituum. A seculo confregisti iugum meum et rupisti uincula mea. et dixisti non seruiam. arguet te malicia tua. et auersio tua increpabit te. Malicia enim id est aduersitas et flagellum que ex auersione et culpa proueniunt. arguunt et increpant peccatorem de peccatis ut peniteat sicut dicit ysaia. [[blank space]] Vexatio dabit intellectum aufitui et jeremia. viii. Qui auersus est non conqueretur. Quare ergo est auersus populus iste in ierusalem. auersione contentiosa. Spreto enim timore domini. sic auertitur frequenter peccator a domino quasi contendat ipso facto. ipsa securitate peccandi ut plus possit uel ipse peccando uel deus impuniendo. Qui enim tamen secure peccat ipso facto uidetur dicere. quod deus non punire possit uel peccantem cohercere. Unde Jeremia iii. loquitur ad animam peccatricem quasi mulierem adulteram. et superbie contempnentem maritum pro uerbis penitentie uerbis superbie. blasfemasti implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra uirum fortitudinem tuam ut possis facere quod sermone tractasti. hec sunt uerba blasphemie mulieris adulteris contra uirum que cum deberet penitentie magis uult offendere quod contradicente uiro possit facere malum quod ipse uocat ex iii.o precepto quod est memento ut diem sabbati sanctifices. debemus domino sabbatum iocunditatem mentis. hanc autem iocunditatem [[mens?]] facit thesaurus sine detectione sanctitatis et exultatio uiri est longeuitas. Neque enim uiuit homo nec cordis habeat iocunditatem hanc non tesaurus inquietatis. set sancte conuersationis. et hec iocunditas est exultabilis uiro longeuitas. Nam ad eternos dies producit. hanc autem iocunditatem egyptus non habet que percutitur muscis. et significat mundum et amatores eius. israel autem scilicet populus deo deuotus habet tranquillitatem sabbati. Unde ysisdorus. musca insolens et inquietum animal est in quam insolentes cure carnalium desideriorum significatur. Egiptus igitur muscis percutitur quia corda eorum qui sanctum diligunt desideriorum inquietudinibus feruuntur. et [[?]] egiptus muscis percutitur. Nam nichil laboriosus est quam terrenis desideriis estuare nichil qui etius quam in seculo nichil appetere ideo israel custodiat sabbati accepit in munere. Egyptus percutitur muscarum multitudine. Qui autem dominum sequitur accepit sabbatum id est requiere mentis ut non fatigetur appetitu carnalis desiderii. Egyptus vero in mundus muscis percutitur id est desideriorum muscis insolentibus unde musce morientes perdunt suauitatem unguenti. quia cogitationes superflue que assidue in animo carnalia cogitante carnalia nascuntur. et deficiunt suauitate. qua quisque intus pro spiritum iunctus est. perdunt quia eius integritate frui non sinunt. dum enim semper in numerias quisque desidiorum cogitationes spergit ad cogitationem sui non colligit. Nullus enim sapientiam que deus est plene recipit. nisi qui ab Omnium carnalium fluctuatione. cogitationum se retrahit. Unde ecclesiasticus. [[?]] Sapientiam [[scibe?]] in tempore ocii. et qui minoratur actu precipiet eam et rursum. Vacate et uidete quoniam ego sum deus. Ex iii.o precepto quod est. honora patrem tuum et matrem. ut sis longeuus super terram quam dominus deus tuus dabit tibi. parentibus carnalibus honor [[reilentie?]]. et subsidu temporale. de hoc ecclesiasticus ii. Qui timet deum honorat parentes. et quasi seruus seruis hiis dominis qui se generauerunt in opere et sermone et omni pacientia. Gloria enim homonis ex honore patris sui. et dedecus filii pater sine honore. Se enim prius in honorat qui honorem non exhibit patri. et iterum honora patrem tuum ut superueniat tibi benedictio a deo et benedictio illius in nouissimo maneat benedictio patris firmat domos filiorum et maledictio matris eradicat fundamentum. quia egiptii [[?]] preceptum non impleuerant percussi sunt a domino tanquam canes. cinomia id est musca canina. canum enim est parentes non agnoscere. Unde et ceci nascuntur. nam ita mordent parentes suos ut canes alios. quibus similes sunt qui non honorant parentes. et ipsi in extremo iuditio tanquam canes abicientur. a domo celesti illud uerbum quod est in fine apocalipsis. foris canes uenefici id est impudici. et de hoc in deuteronomio. xxi. Si generauerit homo filium contumacem et [[proternum?]] [[blank space]] qui non audiat patris sui et matris imperium et cohercitus obedire contempserit. apprehendent eum et adducent eum ad seniores ciuitatis. alius et ad portam iudicii. et dicent ad eos filius iste. noster proternus et contumax est monita nostra audire contempnit. commessationibus uacat. luxurie. atque niciis lapidibus obruet eum omnis populus ciuitatis et morietur ut protimescat uniuersus israel. Ecce in quantis debet subiectus esse parentibus. et quam grauis est ipsius contumatia. quam digna est morte eterna. Ex quinto precepto quod est. non occides. homicidium prohibetur. et ire crudelitas autem iracundi describitur in secunda plaga egypti ubi ex fauillis fornacis facte sunt pustule et uesice. et ferbuce in animalibus fauille fornacis reliquie sunt ire quibus sunt pustule id est ulcera in mente samosa. et uesice id est mentis inflatio. et ferbuce mentis estuatio. ardent homicide et crudeles in proximos. ira insania impacientia et furore quorum pilus plangens animas. si uideres quam ulceratorum putrescentia corpora. Cogitationes enim iracundi. uiperee sunt generationes. mentemcomedunt matrem suam. Ecclesiasticus xxvii. Ira et furor execrabilia sunt ubi peccator continens illorum erit. In vi. precepto scilicet Non mechaberis prohibetur luxuria per quam homo fit ydolum quale nichil est in rerum natura. Si per uitium sodomicium abusor fuerit nature. nam per alia uitia rebus quas natura procreauit Aliquatenus est similis. ut per superbiam leoni per luxuriam asisno. Per dolum uulpi. et sic de ceteris. Set in huius abusione flagicii. est ydolum non habens sibi simile in rerum natura. Pro luxuriam quoque que non discrepat a natura fit homo pecus totus absortus a carne. fit etiam serpens pectore et uentre repens perstratus ut serpens in opere turpi. et ueneno peruerse persuasionis subuertens innocentem. et simplicem. Unde ezekiel viii. fidem parietem. hic est paries cordis clausi sub quo celantur occulta. dedecoris et eum perfodissem parietem ingressus uidi. et ecce omnis similitudo reptilium id est serpentium qui ueneno luxurie sue uenenant ceteros. Abhominatio animalium id est designatio hominum ab hominibus in umenta. et uniuersa ydola israel quantum ad uicium sodomiticum descripta erant in pariete. Ve illi misero in cuius corde exarata est hac pessima descriptio. nisi per lacrimas contritionis delebe curauerit hanc scriptura. In vii.o precepto quod est non furaberis. Omnis illicito occupatio uel detentio rei aliene
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar