Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f021-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
constat et denario in se multiplicatis. Elemosina enim liberabit a tribulatione. unde ecclesia xxx. conclude elemosinam in sinu pauperis et hec orabit pro te. hec robiam liberauit a tribulatione sua. hec gratiam conseruat hac habita nullus repellitur a domino Unde elemosina uiri gratiam quasi pupullam oculi conseruabit. hec subuenit impugnatis. Unde super scutum et laceram pugnabit aduersus inimicum tuum. Qui igitur misericordie compleuerit [[strikethrough]] misericordiam [[/strikethrough]] liberatione obtinebit quem hodie pascit ecclesia et hodie [[ineruerit?]] illud responsum. Venite benedicti patris et cetera. quod uobis prestare dignetur clemens et pius dominus amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Exiit qui seminat seminare semen suum. [[lucas?]] viii. parabola ista cum interpretatione sua plane posita est a domino et quem cauendum est ubicumque dominus rogatus a discipulis sermones suos edisserit. ne uel aliud contrarium uel plus uel minus intelligere. quam a domino est expositum. solum modo ut ipsius expositionem intelligamus opera demus. igitur exiit filius a sinu patris quo creature non erat accessus. et uenit in mundum ut seminaret semen suum et testimonium prohiberet ueritati. Seminator itaque Christus est. semen est uerbum uite. Nam in uerbo dei salus hominum seminatur et uita. sicut habetur in sapientia xvi. et enim neque herba neque malagma sanauit eos. Set tuus domine sermo qui sanat omnia. Sequitur et dum seminat aliud cecidit secus uiam et conculcatum est et uolucres celi comederunt illud. Tribus in hoc euangelio generibus designantur quicumque uerbum auditum non faciunt. Seminatur autem secus uiam qui nec predicationis uerbo compunguntur nec bene agere incipiunt. quia nulla fide nullo intellectu. nulla deuotione. nulla sue utilitatis occasione menti uerbum dei dignantur imprimere. Super petram uero seminantur. qui audiunt quidem uerbum dei et utilitatem uerbi probant desiderium eterni boni gustant. Set ne uerbum impleant aduersa impendunt qui formidant. porro in spinis seminantur qui uerbum mente percipiunt et eiusdem fructum uerbi intelligunt. Set ne ad uendem fructum perueniant ipsos prospera blandiendo retardant. tres igitur nobis differentie demonstrantur. primo semen cecidit secus uiam et conculcatum est et uolucres celi comederunt illud. Via est corde sedulo et assiduo [[malarum?]] cogitationum transitu attritum et arefactum ne semen possit excipere et excepto semine. germinare. Nam sicut meretrix qui multorum patat luxurie. ipsa libidinum frequentia. ne patrum generet impeditur. Sic mens malarum cogitationum fornicationibus assueta. Verbi dei semen non recipit ut fructum uite faciat. Set frequenter a pessimis cogitationibus. uerbum uite conculcatur. Unde ysaia [[?]] et dixerunt anime tue maligni sprito incuruare et transeamus. dicunt anime tue suggerendo maligni spirito incuruare a naturali dignitate. ut transeamus faciendo nobis uite stratam nostram. per malarum cogitationum decursum. Sicut habetur in Job. xix. Simul uenerant latrones id est maligni spirito raptores et subtoli et fecerunt sibi uiam per me. unde econtrario. Sub nomine syon paulo post dicitur anime. quam dei gratia misericorditer uisitare dignatur non aditiet ultra ut pertranseat. per te incircumcisus et immundus. In uia autem semen dupliciter perit. quia transitu cogitationum conculcatur. et a uolucribus rapitus demones autem uolucres dicuntur. seu quia per area discurrunt seu quia spirituales celestis qui nec isti semen uite rapiunt. et uorant ne credentes salui fiant. Unde iudicium vi. Cum semisset israel ascendebant madian et amalech. et ceteri orientalum nationum et apud eos figentes tentoria. sicut erant in herbis cuncta uastabant per madian quod interpretatur iniquitas uel contradictio. uel per amalech lambens sanguinem et per ceteros orientalum nationum maligni spirito designatur. quorum iniquitas omni iusticie contradicit. et eam impugnat qui nostrorum peccatorum sanguinem delectantur qui se transfigurant in angelos lucis ut nos decipiant. isti ueniunt et omnia qui possunt seina deuastant cum seminauerit Iísrael id est cum prelatus uerbum dei predicauerit. Nam israel interpretatur princeps cum deo. Tunc autem prelatus digne principatur subditis. Si cum deo manserit et in deo. de hoc etiam osee. viii. culmus stans non est in eis. germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comederet eam in quo uerbo iactati seminis antequam ad perfectionem fructus. perueniat multiplex periculum intimatur. missum est enim semen in terram sic quandoque deperit quod nec herba nec culmum producit. productus etiam culmus non semen per ad granum peruenit. ipsum quoque granum aliquam deperit priusquam farinam fecerit farina semper non proprium cultorem pascit set comeditur ab alienis. Semen igitur est uerbum dei culmus est bona uoluntas ex hoc semine generata. granum est opus bonum. ex bona uoluntate producunt. Semen facit farinam cum opus bonum commolitur in prudenti discretione minutatim examinatur ne aliqua sit infectione corruptum. Cum autem boum opus es bona uoluntate productum pudenter fuerit examinatum adhuc restat periculum Nam frequenter alieni scilicet maligni spirito comedunt illud. Nam superueniente iniquitate obsorbetur et consumitur. Sequitur. et aliud cecidit supra petram et cetera. Petra significat proterne mentis duritiam. cor indoctum nullo uere fidei uomere penetratum. in quo non est amor uerus et perseuerantie uirtus. Semen super petram missum cito exoritur. set non radicatur. sic multi dulcedine tamen auditi uerbi et promissionis ad horam delectantur. set radicem perseuerantie non figunt. et orto sole per quem significatur estus temptationis arescunt et deficiunt. Multi enim audientes disputationem contra luxuriam uel auariciam dicunt contemptores seculi. et castos beatos esse. set ut speties concupiscibiles eorum conspectibus presentantur. Mox recedit ab eis quicquid recte cognouerant. Unde. et semen exortum super petram dicitur cuius arescere quod non habet altitudinem terre. Est autem altitudo terre probitas animi disciplinis eruditi et in temptationibus probati cuius modi probitatem. Siquis non habet ad promissiones eterne felicitatis exhilaritus. bonum cum ceperit uotum ad feruorem persecutionis per impacienciam estuat et perit. Sequitur Et aliud cecidit inter spinas et simul exorte spine suffocauerunt illud diuitie et si delectare uiduntur tamen possessoribus spine sunt quia aculeis curare mentes eorum confidiunt que mentem pungunt auiditate adquerendi sollicitudine conseruandi timore amittendi. qui fallaces sunt quia non faciunt quod promittunt que mentis inopiam non impleret. nec diu manent. diuiciis autem iungit duo. soliicitudinem et uolumptatem. quia diuitie per curam et sollicitudinem mentes opprimunt. et per affluentiam uoluptatibus mentes emolliunt. et resoluunt quia vero in spinis notantur proprietates quasi tria spinarum genera insinuat dominus sollicitudinum seculi istius fallaciam diuiciorum et uoluptates. que tria marchus uocat erumpnam seculi. diuiciaret deceptionem et concupiscentias circa reliqua. hec sunt concupiscentie male et errone. Nam cum illud bonum debeat concupisci quod habitum omne desiderium replet qui reliqua concupiscit fallitur et oberrat. Si quid spine pungunt et dilacerant et occultant acculeum sub flore igitur sollicitudines huius seculi pungunt ut spine quod significat est in exodo viii. ubi legitur puluis terre conuersus in in cinies. Nam sicut cinifes corpus cui insident acerrimo [[blank space]] stimulo. sic terrene sollicitudines. Si mentem occupauerunt diuersis concupiscentiis inquietant diuicie quoque mentem quasi spine dilacerant et cum afflictione plurima per occupatuines diuersas diuidunt et distendunt unde ecclesiastes ii. Vidi afflictionem quam dedit deus filiis hominum ut distendantur in ea. Voluptates etiam seculi spine sunt. Nam acculeum peccati mortiferum occultant sub flore deliciarum. de quo iob. xxx. iumperi cibus eorum quia illud comedunt et in illo delectantur. Unde in extremo uite suppliciorum aspera proferuntur. sicut radix iuniperi profert spinas pro floribus et soliis et in eodem in desertum habitant torrentium et in cauernis terre uel super glaream qui inter huius lerabantur. et esse sub sensibus delicias putabantur. Torrentes sunt sancti perdicatores qui predicationis impetu. subuertunt obices uitiorum deserta torrentium sunt delectiones carnis. que a uiris sanctis deseruntur et tanquam uenena fugiuntur. Cauerne terre sunt cogitationes terrene in quibus tanquam serpentes habitant qui terrena diligunt et eorum amore pasciuntur et sicut sicit micheas in fine lingent puluerem serpen. Glaree lapilli quos fluminis impetur secum trahit hee sunt delectiones transitorie qui indefinent ad finem suum defectum proprie mutabilitatis impelluntur. Super glaream igitur habitat qui intentionem suam ponit ubi gressum solidare nequid. Qui autem inter huius cemodi letantur delicias sub sensibus computant. sic ceti qui de spinis uuas uolunt colligere et de tribulis ficus. Spine
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar