Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f023-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
offendicula ut omnem obicem transilias sicut ceruus ponit enim sicut habetur in psalmo iustorum pedes tanquam ceruorum transiliant hiantia et spinosa scilicet uoragines et abissum libidinis et cupiditatis sollicitudines pungitiuas ad hanc uiam inuitat cecos. ysaia xlii. dicens. Surdi audite ceci intuemini ad uidendum. Nam in auditu verbi domini cecus illuminatus ut uiam uideat te per illam incedat. Unde benedicitur. sedens cecus secus uiam. quia si in uia esset cecus non esset. [[underlined]] Sequitur. et cum audiret turbam pretereuntem interrogabat quid hoc esset. [[/underlined]] Erant siquidem ibi due turbe. Una precedens qui increpabat eum ut taceret. Alia cum Iesu qui monebat ut clamaret dicens anime quior esto id est equali deuotione clama. et clamando perseuera. hec turba sunt timor dei. pudor peccati. Amor eterni gaudii. horror supplicii interminabilis. hec est turba que sicut dicit. Marcus. vocat cecum dicens animequior esto. Surge uocat te Christus. qui proiecto uestimento exiliens uenit ad eum turba autem que preibat etiam increpabat clamantem ut taceret. significat tumultus carnalium. uiciorum que dissipant cogitationem hominis et perturbant uocem oronis sue ne Iesu uenire possit ad illuminandum eum hec est turba quam dominus suscitaturus filiam archisinagogi eiecit de domo turbam scilicet tumultuantem in curam secularium rerum. et tibicines qui cantabant carmen lugubre hee sunt carnis delectiones. et uoluptates huius seculi que quamuis dulce cantent cum cantus eorum cantus funebris est. hec itaque turba que prima de domo eicitur. ipsa est turba que clamantem increpat quia consuetudo uite preterite quasi quodam iniscatum glutine peccatorem uititur in peccatis retinere. Ille vero multo magis clamabat Iesu filii dauid miserere mei. debemus et nos ad similitudinem mendicantium. qui tunc exaltant clamorem eum tumultus turbe transit ut elemosinam accipiant sic et nos clamare debemus totis uiribus. transit enim Christus. transit et medicus. et ad hoc medicum. et pertransiit tempus medicine et tempus elelmosine largiende. nam nisi priusquam de hanc uita exierimus ipsius accipiamus elemosinam. et peccatorum indulgentiam. frustra clamauimus post hoc ad ostium audituri nescio uos. de hoc ceco dicit. marcus. quod cum turba que cum Iesu erat dixit illi. Surge uocat te Christus. ac si dicerent de torpore uiciorum surge ad studia uirtutum uocat te Christus. si uocat te Christus per misericordiam respondere ei per obedientiam. dic ego cum sponsa. in canticis. Anima mea liquefacta est ut dilectus et cetera. ac si diceret. dura erta uelud metallum. set ad uocem domini me uocantis emollita sum ut metallum in fornace. et parata sum eius preceptis informari. Sicut metallum calidum ducitur in quamlibet formam ab artifice. Exiliens autem cecus proiecto vestimento uenit ad Iesum sicut dicit marcus. Nam proiecto uestimento id est abiectis mundi curis expedito mentis ingressu. ad doctorem lucis properandum est. exiliendo more hynuli salientis super montes. sic deposita segnitie saliendum est nobis super montes id est super eminentiam uirtutum uel conuersationis sancte imitando sanctos patres qui immitatibus designantur. dixit autem ceco Iesu. Quid tibi uis faciam. Non ex ignorantia querit dominus. set ideo ut rogetur. et sic mentem ad orationem exciti uult etiam dominus audire confessionem qui tamen non ignoret mentis intentionem. Ideo enim interrogat dominus ut cognoscamus non nisi confitentem sanari ab infirmitatem spiritu. sicut hunc cecum sanare uoluit quamdiu clamauit in generali miserere mei. set postqum specialiter insinuauit miseriam cuius releuationem ibi inferior fieri postulabat. Sanauit eum petiit enum ut uideret et dixit ei dominus. respice. fides tua. te saluum fecit. et [[confestim?]] uidet cecus autem iste non aurum. uel aliquod temporale querit set lucem. Cecus autem diuicias habere potest. si non uidere quod habet. Exemplo huius ceci non falsas queramus diuicias uel delicias. set lucem insionis eterne ad quam uia est fides. Unde dictum est isti. Fides tua. et cetera. Sequitur. et confessum uidet lucem et sequebatur eum magnificans deum. et uidet et sequitur qui bonum quod intelligit operatur et Iesum pretereuntem quasi de hoc seculo transeuntem imitatur. Consideramus ergo qua uia graditur et ipsam precedentem per humilitatem sequamur et [[strikethrough]] honores [[/strikethrough]] labores. Qui autem Christum in laboribus imitatur non solum in deum proficit. set alios ad laudem die accendit unde sequitur. Et omnes plebs ut uidit dedit laudem deo. laudandus est dominus non solum quia pacienter et misericorditer illuminat. set etiam quia clamorem fidei firmitet clamantis exaudit et hic insitando in aduersis per misericordiam et in futuro conferendo gloriam sempiternam quod nobis prestet oius et misericors dominus amen. [[red ink]] Dominica in quadragesima. [[/red ink]] Hortamur uos ne in uacuum gratiam dei recipiatis et cetera. Dominica ista dicitur esse dominica in xl. Est autem xl. tempus xl. dierum incipiens ab hanc dominica. et [[pertingens?]] usque ad feriam quintam in cena domini. quia die dominus noui testamenti facit ficium inchoans. Angelorum pane uos refecit in quo nobis significatur quod qui quadragesimam spiritualiter peregerit diuine contemplationis sacietate replebitur. Est autem xl. tempus milicie christiane quo tempore acrius contra uicia dimicamus. hunc numerum dierum ad nostram assumentes miliciam non solum per exemplum moysi et helye et mutationem Iesu Christi quo tot diebus ieiunasse leguntur. set quia hoc numero arma milicie christiane nobis demonstrantur. nam pro eo quod ex denario constat. et quaternario legis decalogum significat et euangelium. quibus armis spiritualis aduersarius expugnatur fructus quo militie hoc numero insinuatur. nam quadragenarius collectis partibus ipsum diuidentibus producit quinquagenarium qui numerus remissionem debitorum et hereditatis amisse restitutionem restitutionem significat et contra uicia dimicando peccatorum remissionem consequitur et eterne felicitatis heredes efficimur. In hoc numero dierum uite nostre decimas et primicias domino consecramus. Nam pro decima trecentorum sexaginta dierum ieiunamus xxxvi. dies et pro decima dierum qui residui sunt de anno integro. unum diem ut in summa soluantur deo pro decima anni xxxvii. dies in ieiunio. et iii. dies de ieiunio iiii. temporum pro primiciis offerantur. quaternarius offerentes domino rimicias in fide trinitatis et decimas in completione decalogi per fidem et primos labores promigenitorum deignitatem. et eterne felicitatis denarium. assequamur quem hoc tempus est milicie christiane ideo hodie in evvangelio de milicia Christi legitur. et uictoria in tractu iii.or impugnationum et temptationum genera demonstrantur scilicet leuis et occulta que timor nocturnus appellatur leuis et manifesta scilicet sagitta uolans in die grauis et manifesta qui notatur perincursum demonii. meridiani. grauis et occulta que negotio perambulante in tenebris designatur. Ideo quoque et in epistula premisso huius temporis preconio in ministerio die erudimur ab apostolo et spirituali munimur armatura vii. Iaculis in [[?]] clausulis que numerus exterternis ter procreatur et ideo solidus nobis insinuat quem qui hac armatura sunt muniti. sic sunt in uirtutibus solidi quia ad temptationum malleos solidantur pocius quam frangantur. dicit itaque apostolus. hortamur nos ne in uacuum gratiam dei recipiatis id est ne gratia uobis in hostia Christi et sacramento baptismi ad remissionem peccatorum data uobis in uacuum cedat. In vacuum autem gratiam recipit qui se non exercet in bonis de eius [[gratie?]] collectione ait apostolus. dicens in ysaia xlix. In tempore placito exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tui. quasi dicat O homo ego exaudi in te orantem pro peccatis tempore accepto scilicet tempore gratie et in die salutis quando scilicet Christus salus nostra natus est in mundum. Audiui te de assecutione uirtutum et perseuerantiam bonorum operum et ecce nunc est tempus acceptabile. quia ecce nunc est dies salutis quo morbis mortalibus medicina salubris infunditur. et non solum caueatis ne in uacuum gratiam dei recipiatis. set etiam nemini sitis dantes ullam offensionem verbo uel exemplo. ut non uituperetur per opera uestra mala ministerium nostrum. set exibeamus nos sicut dei ministros in omnibus non querentes hominibus placere set deo. et hoc in multa pacientia dico habita in tribulationibus id est in afflictionibus in necessitatibus uictus et uestitus in angustiis id est in cura animi et timore in plagis verberum in carceribus in seditionibus id est commotionibus populi contra fideles in laboribus operum quia operabatur manibus suis ne grauis esset alicui. In uigiliis in nocte
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar