Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f028-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ducit in stulticiam ut blandicie mulierum uel quod caret ei fructu prudentie de primo habetur in ecclesiastico ix. Speciem mulieris aliene Multi admirati reprobi facti sunt. Colloquium enim illius quasi ignis exardescit cum aliena muliere ne sedeas omnino. nec accubas cum ea super cubitum. et non alteretis cum ea unio ne forte declinet cor tuum in illa et in sanguine tuo labaris in perditionem. de secundo habetur in parabolis xviii. os stulti contritio eius. labia ipsius ruina anime eius. et ecclesiasticus xxiii. In disciplino se loquele non adquiescat os tuum. Est enim in illa uerbum peccati. Scurilitas consistit in uerbis risum moueribus commodi uerba occorsa sunt. Unde ecclesiasticus. Narratio peccantum scilicet curarum odiosa est. et risus illorum qui scilicet excitatus est in delictis peccati. christiano quidem lacrime conueniunt et non risus. unde ecclesiastes vii. Melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii. In illa enim admonetur finis cuntorum hominum et uiuens cogitat quid futurum fit. Melior est ira risu. quia per tristiciam uultus animis corrigitur delinquentis. Cor sapientum ubi est tisticia. Cor sapientum ubi est [[strikethrough]] tristicia [[/strikethrough]] letitcia. Cor stultorum ubi est leticia. Sequitur nemo uos seducat inanibus uerbis. Inania verba sunt que seueritatem iudicis euacuant ad ulando peccatoribus plerique enim hominum. libenter audiunt permissionem impunitatis uel leuioris pene et sue diminutionem culpe. qui sicut dicit amos v. hodio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abhominati sunt. et sicut dicit ysaia xxx. filii sunt nolentes audire legem dei qui dicunt uidentibus nolite uidere et aspicientibus nolite aspicere. que uobis recta sunt loquimini uobis placentia. Videte nobis errores set sicut dicit dominus per ysaia iii. popule meus que beatum se dicunt ipsi te decipiunt et uiam gressuum tuorum dissipant. Nam uiam recte uiuendi impediunt qui populum blandiendo seducunt. ideo dicit apostolus. Nemo uos seducat inanibus. Set in ueritate sciatis quod omnis fornicator aut immundus. aut auarus non habet hereditatem in regno Christi et dei. Sequitur. Eratis aliquando tenebre nunc autem lux in domino. in oculis conuersus ad tenebras obscuratur. Illuminatur conuersus ad lucem ambulare igitur ut filii lucis in operibus bonis quaternus qui nos respiciunt nostre bonitatis illuminentur exemplo tanquam ad lucem conuersi et non uestre paruitatis exemplo tenebrentur. Ambulate siquidem ut filii lucis lucentes radios bonorum operum emittentes id est fructus lucis qui sunt boni de bono theasuro cordis proferentes bona de radice. uoluntatis bone producentes fructum boni operis sicut habetur in mateo xx. bonus homo de bono thesauro proferent bona. et sitis iusti in operibus iusticie comparandis et in peccatis uestris debita puniendis ambulantes in ueritate id est in fidei sinceritate et eiusdem fidei confessione. perseuerantes quatinus tanquam filii lucis a luce boni operis da lucem que est deus transeatis qui uiut et regnat amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Erat Iesus eiciens demonium et illud erat mutum. Post predicationis verba que humilibus proposuit etiam miracula operatur ut qui predicanti non credunt. [[insertion]] miraculis [[/insertion]] matheus hunc demoniacum etiam cecum fuisse dicit. in qui tria miracula a domino fiunt uidelicet mutus loquitur cecus illuminatur. possessus a demonio liberatur. quod autem tunc in uno carnaliter factum est cotidie fit in conuersione gentium. ut primum expulso demone. et omni spuricia ydolatrie fidei lumen uideant deinde tacentia prius ora ad laudem die laxentur. igitur erat Iesus eiciens demonium et illud erat mutum id est et inutos faciens. et cum eiecisset demonium loquutus est mutus et admirare sunt [[?]]. Quidam autem ex eis scilicet scribe et pharisei dixerunt . In belzebub hoc principe demoniorum eicit demonia. Nimis rex [[insertion]] conditor [[/Insertion]] niniue belo patri statuam consecrauit. ea [[insertion]] ei [[/insertion]] que diuinos honores constituit cuius simulacri similitudinem caldei suscipientes [[insertion]] bel vocabant inde palestini suscipientes [[/insertion]] baal dicebant moabite beelphegor. Iudei autem unius dei cultores propter derisionem gentilium beelzebub appellabant. baal enim uir dicitur zebub. musca inde beelzebub quasi uir muscarum siue habens muscas propter sordes cruoris qui in templo eius immolabatur. asserebant et iudei in hoc simulacro principem demoniorum habitare per cuius potestatem dicebant Iesum demonia expellere et alii temptantes signum de celo querebant ab eo proprium est enim iudeorum signa querere. I[[?]] autem ut iudit cogitationes eorum dicit eis omne regnum in se diuisum desolabitur et domus auersus domum diuisa cadet. Si autem satan in se ipsum diuisus est secundum uos quia uos dicitis me in belzebub eicere demonia. Non ad uerba set ad cogitationes respondit. In quo dat certum potentie sue signum qua secreta cordis rimatur iuxta ut patet quod amone regnum solidum et firmum si per partes diuiditur in solitudinem redigitur. uacuatum ab habitatoribus domus supra domum cadet cum habitatores unius domus ab alterius domus familia uel opprimuntur uel perimuntur quo autem hec spiritualiter tendant exponit cum adiungit. Si autem et satanas in se ipsum diuisus est. Si [[insertion]] ego [[/insertion]] ergo sicut uos dicitis in principe demoniorum eicio demonia ergo regnum diaboli diuisum est contra se et ita potestas malicie eius stare non potest. Si autem demon demonum non potest expellere falso dicitis me in principe demoniorum eicere demonia. Si uero potest sicut dicitis prospicere uobis [[strikethrough]] uobis [[/strikethrough]] ut se regno eius quod diuisum est exeatis. ne [[insertion]] in ruina [[/insertion]] inimici eius pariter inuoluamini. Si autem in belzebub eicio demonia filii uestri in quo eiciunt. quasi dicat. cur non in eadem potestate creditis Me eicere demones in qua filii uestri eiciunt filios iudeorum appellat apostolos qui inter alia miracula que a domino acceperant etiam demonia pellabant quam expulsionem non diabolo set domino assignabant qui sibi conscii erant uel [[insertion]] nichil [[/insertion]] malarum arcium a domino didicisse ideo ipsi qui sunt ignobilia et contemptibilia huius mundi in quibus nulla malicia artificiosa. sedebunt super sedes xii. iudicantes xii. tribus israel. uel filii id est exorciste illius gentis qui inuocato nomine domini demonem expellebant. quasi dicat Si expulsio in illis non diabolo est deo deputabatur cum [[supercript]] cur [[/superscript]] idem opus in me non habeat eandem causam ideo ipsi uidices uestri erunt non potestare set cooperatione dum illi expulsione non diabolo set deo assignabant. porro si in digito dei post qua ostendit quod non in beelzebub eicit demonia sumit illud quod scilicet in spiritu dei eadem eiciet et quid inde sequitur. ostendit dicens. porro si in digito dei eicio demonia id est in spiritu sancto. Nam filius dicitur manus uel brachium patris. spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam uariorum donorum que per spiritum sanctum in hominibus dantur sicut in digito diuerse iuncture sunt. si in quoniam in digito dei eicio demonia profecte peruenit id est perueniet in uos regnum dei id est iudicaria dei potestas. qua malos a bonis secernet in die iudicii. Cum fortis armatus et cetera. Ad huc ostendit quod non in principe demoniorum eicit demones quia tunc in aliquo ei consentiret set ei in nullo consentit. set pocius illum superare et eicere festinat a suis fidelibus. unde dicit. cum diabolus fortis armatus [[insertion]] spiritualibus nequitiis [[/insertion]] custodit in sua seruitute atrium suum scilicet mundum in quo usque ad aduentum Christi sine contradictione principabatur. in pace sunt ea que possidet. Si autem fortior illo superueniens uicerit eum uniuersa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia distribuit. diabolum stauit tempus fortior Christus est qui fortiori potentia diabolum strauit et uersucias diaboli operibus tanquam armis utabatur abstulit et spolia scilicet animas seductas quibus eum diabolus spoliauit distribuit dum diuersis ministriis in ecclesia eas assignauit. Sequitur. Qui non est mecum aduersum me est. et qui non colligit mecum dispergit quasi dicat
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar