Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f029-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
egyptia scilicet agar. et unum scilicet ysaac habuit [[insertion]] de libera sibi coniugata sara et hos duos filios operatione diuersa [[/insertion]] scilicet operatione dominica. Nam qui de ancilla natus fuit. natus est secundum carnem id est secundi carnis naturam quia inuencula de sene potest concipere. qui autem de libera natus est natus est non secundum carnis naturam quia de uetula et sterili senex generare non solet set per solam repromissionem id est sola gratia promittentis dei que quamuis ita fiunt ad itteram. tamen sunt dicta per allegoriam. Est autem allegoria ubi per unum factum aliud factum intelligitur. Allegoricum tamen sensum exponit dicens. hec enim sunt [[insertion]] duo [[/insertion]] testamenta libera significat nouum testamentum per quod generant heredes scilicet filii qui deo patri ex caritate seruiunt. Vetus testamentum significatur per ancillam quia non generabat heredes regni uel filios scilicet seruos. quia timore [[insertion]] pene [[/insertion]] et cupiditate temporalium domino seruiebant. unde ad nouum pertinet testamentum. et libere filius est omnis quocumque tempore per gratiam natus in domino seu tempore sinagoge siue tempore ecclesie ex dilectione propter eterna seruiens. et ad uetus testamentum pertinet et est filius ancille omnis homo cuiuscumque temporis ex timore seruiens et propter carnalia ex locorum etiam qualitatibus et nominum etiam significatioibus intelligi potest primum testamentum non pertinere ad hereditatem eternam. unde subdit et unum quod testamentum datum est in monte syna quod interpretatur mandatum per quod intelligitur superbia que illi populo inerat [[insertion]] contra [[/insertion]] alias gentes ex eo quod soli pre ceteris mandatum dei receperunt quod testamentum erat generans in seruitutem quia pro timore seruiebant et erant serui peccati. que est agar. id est [[insertion]] quod [[/insertion]] testamentum per agar significatur et recte. Nam agar significat interpretatur alienatio. quia illi que ad uetus testamentum pertinent scilicet qui timore solo seruiunt uel peccati serui sunt alienati [[insertion]] serui [[/insertion]] sunt ab aterna hereditate. et uere uetus testamentum generat in seruitutem. quod significatur ipso loco ubi datum est quod syna mons est in arabia. quod interpretatur humilitas uel afflictio. quia uetus testamentum non in terra promissionis datum est ubi iudei quasi filii fuerit scilicet non in arabia ubi quasi serui et alieni ad significandum quod uetus testamentum non filios set seruos et alienos pariebat. deinde uetus testamentum populo cui datum est comparat dicens. qui mons syna coniunctus est non dico loci propinquitate. set quadam similitudine uel significationis ierusalem qui nunc est. id est iudaico populo qui nunc est. qui terrena diliget et pro temporalibus seruit. uel seruit sub peccato cum filiis suis qui non pertinent ad hereditatem eternam. Illa autem ierusalem que sursum est que mater nostra id est ille populuus qui quamuis hic inter filios ancille peregrinantur tamen spe et amore susrum est libere seruiens ex amore que est mater nostra scilicet electorum que per solam gratiam generantur liberi a peccato et heredes futuri et uere libera est mater nostra Scriptum est enim in ysaia liiii. ecclesia gentium sterilis que tempore legis non paris que et parturis que nec conarum pariendi habuit letare in corde erumpne id est leticiam mentis extra ostende et clama id est gaudium tuum aliis perdita quia magis multi id est plures sunt filii tui olim deserti a domino non dilectione set Partus fecunditate quam eius in sinagoge que habet uirum scilicet legem de qua carnales filios genuit ex hiis uerbis et libera monstratur ecclesia nam letari et erumpere clamare pertinent ad liberam quod autem sequitur quod multi filii hoc ad matrem pertinet. Sequitur vos autem quasi duo sunt filii abrahe. alter secundum carnem alter secundam repromissionem natus est. Nos autem fratres sumus. filii promissionis id est geniti per gratiam sacundam ysaac id est ad similitudinem. ysaac qui interpretatur risus quo significatur qui in leticia seruiunt. non ex tristicia. uel [[insertion]] ex [[/insertion]] necessitate Set quomodo [[uestrum?]] is qui secundum carnem natus fuerant. scilicet ysmahel. persequebatur eum qui secundam speciem scilicet natus est. scilicet ysaac. ita et nunc qui secundum carnem nati sunt persequuntur illos qui secundam speciem nati sunt. qui sunt secundum carnem nati dilectores mundi amatores seculi. qui sunt secundam speciem nati amatores regni celorum dilectores Christi. desiderantem uitam eternam gratis colentes [[insertion]] deum [[/insertion]] Set quid dicit scriptura: Eice ancillam et filium eius. Unde committimus quod lusum illum et saram intellexerit et paulus nominauerit persecutionem. Nam maiores cum minore lusio sepe illusio est. ludendo namquemaior cum alia intendit quidam infirmo simulat ut seducat. hoc igitur et tunc sarra et nunc ecclesia persecutionem esse intelligit quia non solum fideles set etiam christiani querentes a domino terrena et idcirco omnes ad ismahelem et uetus testamentum pertinentes filios gratie persecuntur. qui et ante legem fuerit sicut et nunc. mixti malis Set tunc ab inuicem separabantur [[margin]] -buntur [[/margin]] cum incipis area uentilari filius enim ancille non erit heres cum filio libere ita quia sicut tunc ab ismahele ysaac ita nos a malis patimur. Ex hoc itaque manifestum est quod non sumus filii ancille set libere id est non sumus serui peccati sub lege set liberi. ea itaque libertate qua Christus nos liberauit. set quia per eius gratiam liberati a peccato habemus fructum in sacrificationem finem uero vitam eternam. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Eice ancillam et filium eius et cetera. distinguit apostolus imter heredem qui est filius libere et expertem hereditatis qui est ancille. hoc autem inter est inter ancillam et liberam quia ancilla seruit domine sue timore uerberum et temporalis amore mercedis. libera vero seruit sponso ab amorem sponsi. plus timens sponsum offendere quam uapulare. Eice igitur ancillam id est mores ancille. quia filius eius eicitur a regno. nemo sit heres cum filio libere filius ancille est. quem ad legis custodiam timor penarum astringit. et bonorum temporalium cupiditas allicit. filius est libere quem amor dei et uirtutum delectatio ad diuinorum trahunt custodiam mandatorum. qui plus timet offensam dei patris quem uindictam offensi hic hereditatem possidebit eterni regni. filius autem ancille carnalia possidebit in tempore sicut habetur in genesi xxv. dedit abraham cuncta que possederat ysaac filius autem concubinarum largitus est munera et separauit eos ab ysaac filio suo. Set Chrstus separans seruum a filio dat seruo carnalia filio vero bona reseruat eterna. Flagellat quoque filium cui seruatur hereditas et seruum reprobum nutrit in deliciis quem reseruat ad supplicium. unde Jeremias xii. Congrega eos quasi gregem ad uictimam et sanctifica eos in die occisionis. Nam in iuditio mali congregabuntur ut eternis uictimentur supliciis. et de occisione eorum Firma est et facta dei sententia. Jacob quoque sicut legitur in genesi xlvii. Extendens manum desteram super caput posuit effraim minoris filii sinistram vero super caput manasse manibus cancellatis. per manassen qui primogenitus erat significantur illi qui tanquam mundi primogeniti hereditatem habent huius seculi. que per leuem manum designatur. Nam et manasses interpretatur obliuio. obliuioni autem dati sunt a deo quorum dominus non recordatur per flagella. set temporalis felicitatis benedictione letari permittit. que est benedictio manasse. Nam illos flagellat dominus et flagellis purgat quorum noticiam obliuioni non dedit. unde amos iii. ad populum israel dicit dominus. tantum modo uos cognoui ex omnibus connationibus terre idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates nostras per effraim enim qui minor fuit natu. illi designantur. qui pro eo quod mundane sunt hereditatis expertes accipiunt benedictionem dextere per quam significatur [[insertion]] eterna [[/insertion]] Felicitas. Unde lucas xii. Nolite timere pusillus grex quia complacuit patri nostro uobis dare regnum. Attendamus quoque interpretationes nominum et uidebimus qui sint filii ancille qui excluduntur a regno qui filii liberi sunt qui heredes sunt regni. Nam hysmahel filius ancille agar. ysaac vero filius sarre libere uocatus est ysmahelite autem et agarenite indigni sunt regno. Nam ismahelite interpretati sunt obedientes sibi. hii sunt qui relicta dei obedientia propriam uoluntatem secuntur contra hoc quod dicit ecclesiasticus xviii. plus concupiscentias tuas non eas. et a uoluntate [[insertion]] tua [[/insertion]] auertere. si prestes anime tue id est animalitati tue id est carnalitate tue concupiscentias eius faciet te in gaudium inimicis tuis id est malignis spiritibus qui de hominum perditione letantur. agarenite quoque sunt in digni regno. Nam agarenite interpretatur aduene uultures hii sunt qui in dei seruitio nunquam firmi sunt set semper aduene et nouitii. uelud uultures ad cadauer aduolant de longe prospectum qui subtili acie uelud uultures a longe prouidentes peccatum. quod gliscunt ad illud festinant similes coruo qui allectus morticinio plus modum non reuolauit ad arcam. Interpretatur etiam agarenite festa suscitantes hii sunt de quibus dicit iob xxi. tenent tympanum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar