Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f031-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
set uox dei negligitur. unde rauca facte sunt fauces mee quia que placent non cantant. set etiam facta est abhomminabilis eius nominis memoria Multis. unde Job xix. hanelitum meum horruit uxor mea quia illa que omnes infirmitates si habentem suportare debet ut uxor posuit me abhomminationem sibi a ferore. et abhomminatione auertimus uultum ad odorem suauem uertimus faciem et cum pauper pro amore dei petit hospicium. uel lectionem a magistro uel defensionem a causidico uel santitatem a medico. uultum a nomine dei quasi a ferore auertunt Si argentum habeat in manu quasi odor suauis benigne accipitur. Set talibus comminatur deus in isaia iiii. quia erit eis pro suaui odore lucri feror inferni Item laborat [[underlined]] laborat [[/underlined]] sustinens id est per pacientiam portans peccatorem ubi ostendit quod terra ponderosior est peccator quia dominus qui dicit se laborare portando peccatorem nunquam dicit se laborare portando ponderositatem cum eam sustineat. Item laborat moriens obediens usque ad mortem mortem autem crucis uilissimam et asperimam quod tamen genus mortis preelegit dominus quia [[strikethrough]] non [[/strikethrough]] sanat dominus multa uulnera quasi singulis apponat emplastra. et quia homo in singulis membris peccans mortaliter in singulis habebat uulnus mortis dominus in cruce moriens in singulis membris habuit dolorem mortis ut emplaustro sue mortis in singulis membris singula membra sanaret hominis quod figurauit heliseus in suscitatione defuncti ponens so suum super os eius. oculos super oculos. manus super manus hinc habetur in canticis. fasciculus mirre id est mortuus dlilectus meus mihi quia singulas eius mortes cum preludiis passionis scilicet sputis. flagellis cum ceteris in fasciculo memorie debemus colligare. Tensus est etiam in cruce dominus ut in toto corpore eius non esset ruga ostendens in capite quod querebat in corpore id est ecclesia. ut esset simplex et sine ruga Unde apostolus in epistula ad ephesios v. ut exiberet ecclesiam gloriosa non habentem maculam aut rugam. aut aliquid huiusmodi. In ruga sunt pelles. ruga est qui aliud dicit et aliud facit. set nusquam in corpore deformior est ruga quam in facie. facies domini sunt presbiteri. prelati et magistri. qui deturpant faciem domini dum aliud doceret. aliud faciunt. predicant pauperitatem et querunt diuicias. predicant mundi contemptum et ambitione pleni sunt. unde Job xvi. ruge mee prohibent testimonium contra me. quia quod ore asserunt operis testimonia destruunt. de quibus ecclesiasticus vii. dicit omnis Labor hominis in ore eius et anima eius non implebitur bonis. quorum esurit anima et lingua et guttur clamoribus resonant et disputionibus. scitis de fusoribus quod cum in formellis argillosis nasa fuderint methallino formato uase formella mittitur in sterquilinium. tales formelle sunt huiusmodi prelati et magistri qui legendo et predicando formant uasa spiritualia que in die iudicii Christus assumet in gloriam et honorem. fornellas autem mittet in sterquilinium et inferni supplicium hec et tanta passus est dominus. Conqueritur se frustrarum premio passionis sue dicens in ysaia l. Ego in uacuum laboraui et frustra et uane fortitudinem meam consumpsi. cui concordat Jeremia vi. defecit frustra latorium. consumptum est in igne plumbum. argentum reprobum consumitur ut purgetur argentum. sic in igne passionis tue consumpsi ut eorum purgarem maliciam. set malicie eorum non sunt consumpte. ergo uocate eos argentum reprobum. quia dati sunt in reprobum sensum. et purgari non possunt. hinc zacharias v. quis enim despexit dies paruos et letabuntur et uidebunt lapidem stagneum in manu zorobabel id est Christi. Si lapis quomodo stagneus. Si stagneum quomodo lapis. Si in lapide diuinitas. In stagno humanitas quam cremauit dominus ut nos purgaret sicut crematur stagnum ut purgetur argentum. hunc lapidem dominus tenet in manu sua quasi reclamatorium accipitris set non inuenit accipitrem mansuetum unde in parabola i. Extendi manum meam et non fuit qui aspiceret accipiter qui introduci non potest maledicitur et relinqitur. domesticus autem gratissime procuratur. sicut et dominus exaltabit mansuetos uenientes ad lapidem stagneum scilicet ad reclamatorium de paucitate uenientium conqueritur in ieremia xv. dicens. Ve mihi mater mea ut quid me genuisti uirum rixe. et uirum discordie non feneraui nec fenerauit mihi quisquam quasi dicat mater ad quid me genuisti. ad ue pene et culpe. ad ue laboris et doloris qui cum omnibus habeo rixam et discordiam. quia cum peccatoribus pacem non habet. non feneraui qui nullus. quia [[strikethrough]] nullus [[/strikethrough]] pecuniam meam id est nummum gratie recipere uoluit. et multiplicare. set uel non accepit uel receptum reiecit nec fenerauit mihi quisquam. Querit dominus ab homine monitum uite temporalis. ut reddat ei pro fenore uitam eternitatis. petit obulum ut reddat cum fenore aurum [[grande?]]. quasi terre globum nec uult aliquis ei fenerare. Set si hodie fecerit aliquod bonum cras requiret premium. set redarguitur in ecclesiastico xx. hodie fenerat quis et cras repetit et odibilis homo huiusmodi non potest fenerator cogere mutuantem. ut uadium redimat. quamdiu ualet sortem cum usura domino faciens opus bonum. habes pignus salutis a domino mortem Christi. permitte ergo multiplicari in murum seruitii quo domino seruisti ne sis sicut fenerator odibilis qui uadium ante tempus expetit redimi. conqueritur dominus quod nullus ei fenerare uelit cum terre sue det scientem ad fenus agricola. unde Jeremia ii. sollitudo factus sum in in israel. aut terra serotina. quasi dicat. Non sum sterilis ut desertum uel sollitudo nec tarde de fero laboris premium ut terra serotina . fructum igitur uelud agro sterili rarus est qui mihi committat semen sui seruitii. unde job xxi. Quis est omnipotens ut seruiamus ei hoc dicunt amatores secularum. si non uerbo tamen facto. cum igitur expectat a nobis dominus mercedem ad hoc nos artat legis preceptum cum dicitur in leuitico xix. non moretur apud te opus mercennarii tui usque et nos domino reddere mercedem differimus usque ab exitum uite de quo in ecclesiastico xxiiii. Qui effundit sanguinem et fraudem facit mercennario fratres sunt. Qui ergo Christo mercedem sui laboris non reddit quasi qui eius sanguinem fundit. immo de illis dicitur in psalmo. super dolorem uulnerum meorum. ad. quia qui mercennario mercedem aufert. magis cum affligit quam labor diuinus. Sequitur apprehenderunt mercedem meam xxx argenteis. de quorum precium quo appreciatus sum ab eis. hoc ultimum ironice dicitur. Judas dominum uendidit xxx. argenteis. multi uendiunt eum pro minori precio quasi peiores mercatores illo qui fuit mercator pessimus. unde amos ii. Vendiderunt pro argento iustum et pauperem id est Christum. pro calciamentis id est pro operibus mortuis. Scitis quod siquis in statera appendaret paleam in una parte et ex alia mille marcas argenti. et dolo et malicia sua faceret ut prepoderaret palea. Nunquid talis meretur dampnari. Tu autem in statera liberi arbitrii hinc appendis Christum cum eterna gloria. inde sordes libidinis. et illas preponderare facis. Nunquid ergo es dampnabilis sicut dicit michael vi. Nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa. hec est facere filium dei conculcari de quo apostolus in epistula ad hebreos x. Irritam quis faciens legem moysi duobus aut tribus testibus moritur. quanto magis detriora putatis mereri suplicia qui filium dei conculcauit et sanguinem testamenti pollutum dixerit et spiritum gratie contumeliam fecerit siquidem filium dei conculcat qui uilipendit qui minoris precii facit eum. quam uolumptatem peccati. set dicit dominus ad heliseum id est [[?]] iii. Qui me honorificabunt glorificabo eos et qui me contempserint erunt ignobiles. quia sicut eum abiecerunt ut abicientur. unde ysaia xxvii. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabit eam. qui sicut dominum uilificauit in eadem mensura uilificabitur Unde sequitur meditatus est in spiritu suo duro per diem estus. quia talium abiectionem et uilificationem meditatus est dominus in hora passionis. quando maior fuit indignatio. super eos. qui eum uilipenderunt et conculcauerunt crucifixum. spiritui gratie contumeliam facit homo cum eicit a domino id est a se ipso qui debet esse sacrium spiritus sancti. ut cum uas poluit spiritui sancto dedicatum. Sumus enim templum spiritus sancti corda nostra uasa sunt spiritus sancti. Si quis altaris calicem sumeret ad usus immundos nunquid peccaret grauiter. Cur ergo tuum cor uas spiritus sancti immundiciis impleri non uereris. Si corpus tuum libidine
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar