Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f045-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
que facta maxime placeant silicet misericordia et innocentia. Nam ideo quod pupillos et uiduas insitare iussit. certa qua gratiam proximum. agere debemus insinuat. quod immaculatos a seculo iubet custodire. uniuersa. in quibus uos castos obseruare docet ostendit. Qui ergo uoluerit immaculatus esse custodiat se. ab hoc seculo. Nam sicut dicit salomon. in prouerbum vi. Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo. ut uestimenta sua non ardeant. ambulare super primas et non conburantur plante eius et sicut dicit ecclesiasticus xiii. qui tetigerit pacem inquinabitur ab ea. Si ergo uis esse de illis beatis qui immaculati sunt in [[tercia?]]. caue tibi a mundi contagio. sic uiuas in mundo. quasi non de mundo ut eius igne non ardeas et impius non inquinetis pice. quatinus cum hiis qui non sunt de mundo que supra mundum sunt prima recipias. prestante domino Iesu Christo amen [[red ink]] Item. [[/red ink]] [[underlined]] Amen amen dico uobis [[/underlined]] et cetera. prouocat dominus discipulos suos ad petendum cum promittit eis sue effectum dicens. [[underlined]] Amen amen dico uobis si pecieritis [[/underlined]] patrem pie et preseueranter pro uobis [[underlined]] in nomine meo [[/underlined]] id est in nomine deitatis mee quod nondum agnoscebant sicut cognoscendum est quia magis immitebantur humanitati eius quam deitati ipsius. si tanquam inqua pecieritis non nichil ut peccatum quod uere nichil est non nichil ut terrenum quod uere nichil est respecta terrenorum. siquid id est saluti. dabit uobis. ad utilitatem scilicet nostram. set [[underlined]] usque modo [[/underlined]] confisi penitentie mee [[underlined]] non petistis [[/underlined]] quicumqui quod scilicet aliquid sit comparatione boni sempiterni [[underlined]] in nomine meo [[/underlined]] quod non cognouistis sicut cognoscendum est Nunc autem petite ut gaudium nostrum sit plenum et accipietis. quia eternum petetis non terrenum. quia uero dominus docendo discipulos multa obscura interposuerat ne propter hoc mouerentur promittit se eis nussurum in proximo spiritum sanctum qui omnia que eis enigmatica uidebantur et obscura aperit dicens. hec scilicet que [[?]] usque dixi uobis. [[underlined]] locutus sum prouerbis [[/underlined]] id est uerborum obscuritate que solent homines audire et non intelligere quia animales estis. set uenit hora id est in proximo ueniet hora missionis spiritus sancti cum uos faciam spirituales. [[underlined]] et iam non in prouerbis loquar [[/underlined]] uobis. nec uidebuntur uobis prouerbia. que dixi de patre. set dato spiritu sancto apparebunt manifesta et uere. tunc non loquar in prouerbis [[underlined]] set palam de patre meo annunciabo uobis [[/underlined]] intus in aure cordis in [[underlined]] illo [[/underlined]] die missionis spiritus sancti. [[underlined]] petieritis in nomine meo [[/underlined]] at ne petetis et impetrabitis et [[underlined]] non dico uobis quia ego [[/underlined]] tunc tamen [[Insertion]] rogabo [[/Insertion]] [[underlined]] patrem de nobis [[/underlined]] immo quod plus est quam rogare ego ut dominus ideo cum patre uos exaudiam et dabo quod petetis. hoc autem et ipse primum faciebat. set ipsi non ita plene credebant. hoc sicut postea crediderunt. Sequitur [[underlined]] ipse enim patet [[/underlined]] et cetera. quasi dicat. petitis a patre et accipietis. [[underlined]] ipse enim pater amat uos [[/underlined]] quod unde patet [[underlined]] quia me amatis et credidistis quia a deo patre exiui procreationem secundum [[/underlined]] quod homo per eternam generationem secundum quod deus quod scilicet me amare et credere nobis datum est a patre tanquam et amicis. Sequitur. [[underlined]] exiui [[/underlined]] carne assumpta [[underlined]] a patre [[/underlined]] quod tamen non deserui [[underlined]] et ueni in mundum. [[/underlined]] uisibilis factus. [[underlined]] Iterum relinquo mundum [[/underlined]] corporali presentia [[underlined]] et uado ad patrem [[/underlined]] ad patrem uadit quia humanitatem suam ad inuisibilia patris adduxit uel quia amatoribus sitis se patri equalem credendum docuit. licet autem nondum uenisset hora qua dominus promittebat. [[underlined]] dicunt ei discipuli. Ecce nunc palpaui loqueres et prouerbium nullum dicis. [[/underlined]] palaui loqui existimant cum tamen dicto eius nequiant comprehendere iniusticia. a deo enim animales erant quod nescirent se intelligere dictam domini immo que non intelligebant se putarent intelligere. Sequitur. Nunc scimus [[underlined]] quia scis omnia non opus est ut quis te interroget [[/underlined]] aparte ostenditur quod loquens ad eos de eis maxime agebat que eos delectabat audire. et que ipsi interrogare nolebant hec ipse perueniens ultro proferebat et ideo illum quia cogitationes nouerat confitentur scire omnia. quasi deum et dei filium [[underlined]] in hoc [[/underlined]] scilicet quod omnia scis scimus [[underlined]] quia a deo [[/underlined]] [[strikethrough]] uenisti [[/strikethrough]] [[underlined]] existi. [[/underlined]] [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] Amen amen dico uobis et cetera. Ut fiduciam impetandi prebeat dominus quia ad petendum inuitat confirmationem peticionis geminat dicens. Amen amen. promittit autem sub conditione tria comprehendit. ac si dicent. Si petieritis patrem et pecieritis patrem et pecieritis in nomine meo pecieritis autem quid dabitur nobis. qui ergo petiturus es a patre attende tibi ut patri reportes et tanquam filius ymaginem ad quam creatus es representes. Siquis enim uult a domino impetrare oportet gratiam ut ei exibeat naturam qualem deus condidit non qualem homo sine uiciis fecit. quia miserationes deum sunt omnia opera eius. Si uero uis habere miserationes domini talem te exibe et representa qualem te deus fecit non qualem te fecit diabolus. sicut cum diues aliquis. ipse caristie fecit elemosinam pauperibus quibus eam uult tribuere dat metellos proprio significatos caractere. Si ergo sine metello uenerit pauper non habebit panem. Tu vero pauper es cotidie uadis ad elemosinam dei dicens. panem nostrum cotidianum da nobis. si uultum [[?]] non feras quasi metellum cane ne dicatur tibi. non est bonum sumere panem. filiorum et mittere canibus. quasi dicatur panis uite eterne debetur filiis non illis qui canes sunt per detractionem. sues per luxuriam. Vulpes per dolum serpentes uenenum [[?]] asini per stoliditatem. Sunt enim quidam quorum orationes deus reputat feratum fremitus unde amos. ut auferam tumultum carinum et canticum lire scilicet non audiam. quorum enim canticum sicut dicit Ieronimus super illum locum dominus estimat [[?]] suum. uel rugitus asinorum secundum mores caueaticum. nec exaudietur ad regnum ut filii. quia patris non reportant ymaginem. nec uultum erigunt ad celestia. set in terram demergunt. cum dicat iob xxix. et lux uultus mei non cadebat in terram. Sunt enim multi quorum ultro lux in terra cadit. et ideo sepulta est etiam uitiorum sterquilinio. Qui sunt similes uespertilioni qui alis suis repit per terram pedes huius in alis suis. Sic homo cum habent rationem et intellectum quibus uelut alis uolare debeat in celis eisdem repit in amore terrenorum. restat ergo illi sibi Impressum querere uultum deum. quem amisit in luto uitiorum et puluere in utilium cogitationum sicut facit mulier evvangelica que cum perdidisset dracmam euertit domum suam et que siuit diligenter donec inueniret eam. Sic homo debet euertere domum suam et [[?]] angelos conscientie. et sicut habetur in psalmo. scopebam spiritum meum debet tollere lutum et puluerem desuper pauimentum cordis. et sic perditum inueniat uultum domini attendamus et ailam conditionem quam apponit dominus dicens. Si pecieritis in nomine meo. nomen autem ipsius est Iesus quod interpretatur salutaris. In hoc nomine peritur quicquid peritur ad salutem quicquid enim saluti non proficit quicquid salutem impedit non petitur in nomine [[strikethrough]] meo [[/strikethrough]] eius. qui orat de inimicis uindicari qui secularibus petit exsanari deliciis. qui diuicias postulat. qui [[?]] mergeret et perditionem in nomine Iesu Christi non petit. et hoc assequatur quod desiderat non tamen ei datur a domino. set permittitur. ad perniciem. unde Jeremia. In colore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant sompnum sempiternum. et non surgam. deducam eo quasi agnos ad uictimam. Sicientes enim calicem babilonis dominus frequenter inebriari permittit suis desideriis. qui dilatati deliciis et maliciis et pinguedine deliciarum incrassati reseruantur in diem occisionis ut gladio feriantur.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar