Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f050-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
parabola xiii. Redemptio anime uiri proprie diuicie que non furtum. non rapina. non usina. deinde quid paupertas suo dominio mereatur subdit dicens. Qui autem pauper est increpationem non sustinebit. illam scilicet quam audituri sunt diuites. Esuriui et non dedisti mihi [[?]]. [[?]] et cetera. Ideo dicit iob v. a flagello lingue absconderis. suppleo pauper non auditurus. Ite maledicti. ITEM diues iste reprehenditur non quia aliena repuit. set quia sua non dedit. et tamen sua non dare pauperibus rapere est beneficium quod ei debetur. Unde ysaia iiii. loquens hiis qui sua non dant ait. Rapina pauperum in domo uestra qui atteritis pauperem et faciem eius commolitas. atteritis quia pauperem non reficit pauperem [[afficiem?]]. Sequitur. qui iacebat ad ianuam eius. Pauper ianuam diuitis non intrauit. nec diues ipsi beneficium impendit foris. Non autem talis erat iob qui dixit xxxi. foris non mansit peregrinus et hostium meum uiatori paruit. Nota quod sicut hic pauperi iacet ad ianuam diuitis. sic iacebit diues ad fores pauperis. et non [[?]]. Unde in parabola xxiiii. Iacebunt mali ante bonos. et in qui ante pertas iustorum. factum est autem ut moreretur diues et sepultus est in inferno. de hac sepultura dicit jeremia xxii. Sepultura asini sepellietur putrefactus et proiectus extra portas ierosolim. Sepultura asini talis est pellem deus retinet carnes canes deuorant. per ossa quamdiu durant anima significatur. Pellem id est exteriora bona filii retinent carnes uermes deuorant. Animam demones rapiunt unde ecclesiasticus x. Cum morietur homo hereditabunt eum bestie id est filii bestialies, serpentes demones et uermes. Sequitur. Eleuans oculos suos. Elleuauit diues oculos suos set frustra. quia hoc statuerat oculos scilicet declinare in terram. Videt lazarum in sinu abrahe. Quanta autem sit afflictio malorum. uidentium gaudium bonorum ostendit sapientie v. Videntes turbabuntur timore horribili. et mirabuntur in subitatione insparate salutis. in terra se penitentiam agentes id est cordis amaritudinem pacientes. et per angustia spiritus gementes et dicentes. hii sunt quos aliquin ha[[?]] et cetera. Vitam illorum estimabamus insaniam. ergo recessimus anima ueritatis. Clamans ait. desiderium est clamor animarum. Patre abraham miserere mei et mittere lazarum et cetera. Gutam aque non accepit qui misericordiam lazaro negauit. nominat digitum non quod lazarus digitum haberet set per hoc ostenditur quod diues etiam [[?]] non suffragium sicut esset digiti in tinctio. beneficium magnum reputaret si consequitur posset quod petuit. Unde subdit . Ut refrigeret lingua mea. linguam non habuit. set pro peccato lingue penam sustinuit. Ideo sequitur. quia crucior in hac flamina. Nota quod non tamen uicus gule set etiam in lingua peccauit. nam sicut mos est cum inter conuiuas sedet loquacitati studuit. contra quod parabola xxxii. Noli esse in conuiuiis potatorum. ubi scilicet potus est super fluitas. et in commessationibus eorum qui carnes conferret ad uescendum scilicet per proximorum detractionem. et non solum carnes. set etiam carnes commedit. quia non tamen bonis detrahunt operibus set etiam factum in immundicias. et ideo tales scrabones dicuntur quia semper more scraboni rostra stercoribus immergunt per detractionem. alii autem non tamen carnes ferinas. set etiam quod abhominabile est humanas commdunt. cum etuam opera fratrum laudabilia dente detractionis corrodunt. quibus conuenit quod in [[auctoritate?]] subditur. Vacantes potibus scilicet ebriosi. est dantes cimbala ad contractionem consumuntur scilicet eterna consumptione et finem non habebunt. sequitur. Et dixit illi abraham. fili recordare quia [[recepisti?]] id est compensationem bonorum accepisti. Aliqua enim opera de genere bonorum fecit licet non in caritate. que diuine misericordie habundant ei in temporalibus compensauit. Et lazarus [[similiter?]] mala. pro malis que fecit uenialiter peccando. malum. aduersitatis in recompensationem accepit. et ideo nunc hoc consolatur tu uero cruciaris. Sequitur. Inter nos et nos chaos magnum firmatum est ut hii qui uolunt hinc transire non possit de questione que posset hic fieri dicimus quod diuine sic iungitur uoluntas sanctorum quod nichil uolunt nisi quod deus uult. Est tamen in eis quedam bonitas [[?]] qua moueri possent set sicut [[decem?]] est chaos Magnum et cetera. Vere magnum est ut nulla compassione moueantur sancti erga reprobos. nec ullis subsidiis suffragentur. Unde in eunagelio ad satuas uirgines dicitur. ne forte non sufficiat nobis et uobis. ite pocius aduendentes. Set magis delectatur boni uisis torrentis malorum. Unde ysaia in fine. Egredientur et uidebunt cadauera uirorum qui peruaricati sunt in me verimid eorum non morietur. et erunt usque ad societatem uisionis omni carni. Lazarus autem erat in sinu abrahe. nam qui hic pauperitatem sustinuit requiem beatitudinis meruit. unde dicit ysaia in fine. Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. quasi dicat pro perfectione uite perfecto gaudii. et pro sabbato pectoris sabbatum eternitatis. Quod nobis prestare dignetur. [[red ink]] Dominica ii.a post pentecost. [[/red ink]] Nolite mirari si odit uos mundus. dicit ecclesiasticus ii. Respicite filii nationes hominum quia nullus separauit in domino et derelictus est. nolite ergo mirari quia amatores mundi uiros iustos persecuntur. has autem inimicias declarat propheta dicens Aduersus me testamentum dsiposui tabernaculum ydumee et cetera. loquitur deus uiro iusto aduersum me et cetera. quia iudicat deus sibi fieri. quod uni ex minimis suis fit. Testamentum dicit quasi firmum pactum. uel iuramentum. Unde ysaia viii. quecumque loquitur populus iste coniuratio est quasi dicat sic mihi aduersantur quasi coniurauerunt omnes. Mundi autem amatores fouent has inimicias. hii sunt ydumei. quasi sic dicuntur ab edom qui trinomius erat. edom quod interpretatur conuentus. seyr hyspidus. esau quercinus. mundi enim amator conuentus est peccatorum immundicia. hyspidus nequicia. quercinus obstinatia. contra quos dicit jeremia xlix. Ecce aquila extendit alas suas super bosram. Ascendit Christus in mundicio sicut aquila et expandit alas scilicet id est potentiam exercebit super bosram. quod interpretatur munita. significans illos qui se [[muniunt?]] excusationibus. et sunt conuenti peccati immundicia et hyspidi nequicia. et quercini obstinatia. super tales extandet deus potentiam suam. et erit cor ydemee id est forcium ad peccandum quasi mulieris perturientis que Multis torquetur angustiis. ysmahel interpretatur obediens sibi quasi non deo. set sibi tales non deum recipit. nec ab eo recipitur. Unde in euangelio. In propria uenit et sui. id est sue uoluntati obedientes eum non receperunt. Per moab superbus intelliguntur. interpretatur enim expatre dyabolo scilicet de ii. [[Regum?]] viii. Percussit dauid moab et [[mensus?]] est funiculo coequans terre percutit deus superbum et recta mensura coequans eum terre per humliationem. Agareni aduene interpretatur. hii sunt deliciosi alieni aratione. Unde xvi. dixit agar angelo. afacie saray domine mee fugio. Caro dominam habet animam que deliciis indulgens fugit afacie domine sue scilicet animus. cui dixit angelus. reuertere ad dominam tuam et sub manibus eius humiliare in consentias anime. et subice te sub operibus eius. Gebal interpretatur perruptum et significat ypocritam. qui sicut lapis rumpitur ab altitudine sanctitatis similare et cadit in precipium eterne dampnationis. Amon interpretatur populus cadens. uel populus [[?]] significans. inuidum uel detractorem. hec est de qua dicit iacob. fera Pessima deuorauit filium meum scilicet [[inuidus?]] et amos id est ostendit quantum detestetur deus detractorem. et etiam ipsi gratiam conuersionis subtrahit dicens. Non conuertam eum pro eo quod disseceruit pugnantes galaad. Galaad interpretatur aceruus testimonii ecclesiam significans. pugnantes galaad sunt fructificantes in ecclesia. quos dissecat mundus et [[disiungit?]]. et ideo dicit de eo non conuertata eum. Non conuertit deus quia gratiam conuersionis elongat. Amalech interpretatur lingens sanguinem. per quem significatur raptores dum aliena aliorum sanguine et labore conquisita rapiunt. Unde ecclesiasticus xxxiiii. Panis egentium uita pauperum. qui autem defraudat eum homo sanguinis est. Amalech alienigena interpretatur. qui et philisteus alio nomine nuncupatur. et est cum habitantibus tyrum. quasi dicat philisteus cum tyro. philisteus duplex ruina interpretatur scilicet iniquitas et mendacii comes et negotiationis. unde ecclesiasticus xxvii. Dificile exuitur negocians a negligentia. et caupo non iustifificabitur. a peccatis labiorum. ITEM in eodem sicut si in medio compaginis figuratur palus. sic intermedium cogitatio uendicionis et emptionis angustiabunt peccatis. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] NOLITE. mirari et cetera. Confortat iohannes eos quibus scripsit et in eis corroborat nos ut si mundi amatores odio nos habeant non miremur. Ad idem monet nos deus in iohannes xv. ubi dicit Ego dedi eius sermonem tuum et mundus eos odio habiunt. quia de mundo non sunt. et terram. Nolite mirari si odit uos mundus. quia priorem me odio habiunt. ibi Augustinus. Grandis consolatio membris in capite Christo. scilicet quasi dicat nolite et cetera. subiungens et alibi causam cum dicit. Si mundo [[frussetis?]] mundus quod suum erat diligeret. falsa dilectione dicit Augustinus. quia se falso diliget et uere odit. naturam et diliget uicium. per quod natura corrumpitur. et gratuitum perditur. et natura eterno supplicio deputatur. ideo dicit deus. mementote sermonis mei. quia seruus non est super dominum suum. quasi dicat Cum tu sis seruus non mureris si te mundus odiat cum dominum tuum. Ante odio habiunt. has autem inimicias iustorum ostendit apostolus dicens.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar