Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f052-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Jeremia ii. prohibe pedem tuum id est affectum anuditate id est a carentia exemplorum. et gutur tuum asiti auaricie. unde illi qui uoluuunt manducare pascha. id est transire de uiciis ad uirtutes uel de uirtute ad uirtutem iubentur habere in pedibus calciamenta. respicere sanctorum exempla. datur etiam ei stola prima. innocentia. hec sunt uestimenta de quibus apocalipso xvi. Beatus qui custodit uestimenta sua ne nudus ambulet et iii. turpitudo eius. qui innocentiam in baptismo datam non custodit. perditam non requirit. nudus bonus omni ut in die iudicii apparebit et omnis eius turpitudo. quia uirtutem non habet a cunctis uidebitur. datur enim baptizatis uestimentum innocentie. ut secum ante iudicem perserant. non ut in uoluptatibus amittant. uel intus maculent. Unde ipsis in baptismo dicitur. Accipe uestem candidam quam [[perfusas?]] ante tribunal Christi iudicis. [[red ink]] Dominica iiii.a [[/red ink]] EXISTIMO. quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam. que reuelabitur in nobis. Tercie dominice sic respondet iii. In illa dictum est de reportacione ouis erra de reparatione dragme perdite per lucernam in uente. in quo significatur illuminatio anime peccatricis per gratiam que prius obscura fuit per culpam. ideo ecclesia in persona peccatoris clamat in officio misse. Deus illuminatio mea. Quia uero penitens debet facere dignos fructus penitentie. que consistit in tirbus scilicet in afflictione corporis in elemosinis largiendis. in deuocione orationis. ideo hac dominica penitens per apostolum in afflictione corporis osolatur. ubi dicit non sunt condigne passiones. Inuitatur ad elemosinam in euangelio. ubi ait Estote misericordes. Insinuatur deuotionis oratio in responsorio misse ubi dicitur propicius esto. dicit itaque apostolus penitenti reformatio per gratiam. Ne pertimescas corpus affligere. quia non sunt condigne passiones. quia passio est transitoria. gloria eterna. tribulatio cum fine. consolatio sine finde. et erit merces in infino maior. quam sit labor. unde apostolus ii. ad corintios iiii. Id enim quod in presenti momentaneum id est transitorium leue eterni supplicii tribulationis nostre. super modi in sublimitate eterne glorie pondus operatur in nobis. dicit ergo non sunt condigne. Nam expectatio creature id est expectans creatura homo scilicet qui talis qualis creatus est manet expectatio reuelationem filiorum dei id est donec reueletur quanta sit dignitas filiorum dei. Ideo enim sicut dicit iohannes. filii dei sumus et nondum apparuit quid erimus. unde apostolus. Saluatorem expectamus deum Iesum Christum. qui reformabit corpus humilitatis noster. Nam corpus nostrum nunc corruptibile. uile et humile est in aduentu saluatoris in corruptibilitatem et claritatem accipiet que nunc latent. Uanitati enim creatura sub est. uanitas iniquitatis de qua nichil ad presens. Est etiam uanitas mutabilitatis de qua ecclesiastes. Uanitas uanitatum et omni uanitas. In eodem. Uidi cuncta que fuerint sub sole et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. huic uanitati subiectus est homo. non uolens onus quod portat. id enim quod porto grauat. quod nolo delectat. cum autem onus grauat constat quod portat illud non uolens. Subiecta est enim propter eum quod subiecit. deus enim hominem qui cibis paradysi delectabilibus contentus esse noluit. cibis transitoriis et cum labore acquirendis subiecit dicens. In sudore uultus tuus uesceris pane tuo. Subiecit tamen ita quod in spe felicitatis eterne quia ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis. ueniens in libertatem filiorum dei. Subiacet etiam homo uanitati mortalitatis. de quo in psalmo. Uniuersa uanitas omnis homo iii. Quicquid enim non potest manere uanitas est. Unde iii. [[?]] iii. Cuncta subiacent uanitati. et omnia pergunt ad unum locum. de terra facta sunt et in terram pariter reuertentur. Ecce quanta sit hominis uanitas. quem terra propter hominem Facta manet. et homo terre possessor. in terram reuertitur. unde [[?]] v. sicut nudus egressus est de utero matris sue. sic reuertetur. et nichil affert secum de labore suo. miserabilis [[?]] infirmitas. quomodo uenit sic reuertetur. huic uanitati subiectis est homo non uolens. Voluit enim homo peccatum et noluit supplicium. [[underlined]] subiectus est autem propter eum et cetera [[/underlined]] dico quod homo subiacet uanitati. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit quod uerbum est inchoatuum. quia homo semper gemitum incipit et gemere non cessat. et perturit id est cum labore operatur usque ad huc id est quamdiu est in presenti uita et non illa tamen set etiam nos apostoli primicias spiritus habentes id est priorem spiritus consolationem et habundatiorem ceteris et ipsi intra nos gemimus. per angustia spiritus adoptionem filiorum dei expectantes. Sumus enim filii ad optiui per gratiam. plena autem adoptio nondum aduenit. licet enim in baptismo recepimus anime sanitatem. expectamus tamen in futuro corporis glorificatioem. et redemptionem corporis nostri. quod iam non est emptum est datione precii. non redemptum. id est iterum emptum glorie perceptione. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] NON. sunt codigne passiones et cetera. quia per afflictionem penitentie deuitamus intolerabile supplicium. et adquirimus eternum [[?]] de suplliciis agitur in psalmo. Pones eos ut clybanum ignis. in tempore uult tui. diuersa in hoc uersu distinguntur supllicia. vii. enim penis dapnati in Inferno punientur. prima est corporis deformitas. de qua ysaia xiii. Unusquisque ad proximum suum stupebit facies combuste uultus eorum. secunda grauitas [[sum?]] ponderositas. quam ostendit iohannes in apocalipso xviii. dicens. sustulit angelus fortis lapidem. quasi magnum molarem et misit in mare dicens hoc impetu mittetur babilon magna. et ultra non uidebitur. Sicut enim lapis magno impetu in mare descendit. sic impius ad gehennam et ultra non uidebitur. Tercia est inualitudo in membris. Unde ysaia xiiii. Tu uulneratus es sicut et nos nostri [[?]] factus es. detracta est ad inferios superbia tua. concidit cadauer. Loquitur de nabuchodonosor. et sic dicunt in inferno positi. et tu uulneratus es et cetera. sicut nos sumus inualidi in membris omnibus sic et tu. Quarta est miseria de qua in euangelio scilicet oculorum hic uagantium. et stridor dentium hic in deliciis gaudentium. Quinta est eterna seruitus. de qua in euangelio. Ligatis manibus et pedibus et cetera. Sexta carnis putrefactio. producens uermes. vii. mortis eternitas de qua gregorius super illum locum. Job. Ubi nullus ordo set [[sempiternus horror?]] Ibi umbra mortis. ibi mors uiut. et finis semper incipit. defectus deficere nescit. ex quo per [[strikethrough]] supplicia [[/strikethrough]] [[Insertion]] afflictionem [[/Insertion]] corporis supplicia deuitantur. et premium eternum acquiritur. et preterea gloria multiplex corporis datur. nulli pro acquirenda ea uideri debet afflictio dura. Gloria autem corporis hec est. Claritas. subtilitas. agilitas. incorrumptibilitas. hec omnia in sole notari possunt. in quo est claritas. unde [[?]] iusti sicut sol. id est plusquam sol. in sole est subtilitas. radius enim eius transit per uitrum. et transit statim ad occidentem. et etiam in sole incorruptibilitas. quia nec ferro nec igne. nec aqua. nec fetore corrumpi potest. ita nec corpus glorificatum his omnibus corrumpi potest. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] ESTOTE. misericordes sicut et pater noster [[misericors?]]. Inuitamur in hoc loco ad opera misericordie. ut patrem tanquam filii uniremur in misericordia. de hac misericordia ecclesiastico iiii. Non sit manus tua ad accipiendum porrecta. et ad dandum contracta set pocius ad dandum porrecta. Inuitamur ergo ad opera misericordie quia sicut dicit augustinus. de nullo sic uincitur inimicus dyaboli sicut de misericordia [[?]]. et psalmus. Benedictus deus dominus meus qui docet manus. intitulatur psalmo dauid in golyam. quasi contra goliam. In hoc enim psalmo agitur de misericordia quia contra dyabolum pugnatur. docet enim manus tuas ad prelium et digitos nostros ad bellum. duobus enim manibus pugnat qui duplicem habet misericordiam ad amicum et inimicum. digitos nostros instruit ad prelium misericorida. quia Christi sunt precepta propter opera misericordie. quorum vii. sunt opera. misericordie corporalis que sunt in euangelio ubi dicitur. Esuriui et dedistis mihi manducare et cetera. vi. que secuntur. vii. autem inuenitur in robiam scilicet sepultura mortuorum. Tria opera misericordie similiter inueniuntur in evangelio. Si peniter dimitte. Si peccat argue. si ignorat instrue. Ac si dicit. dimitte penitenti. Increpa delinquentem. instrue ignorantem. Docet igitur misericordia manus nostras ad prelium et digitos nostros ad bellum. Et nota quod bis misericordia respondet digitis. tres enim articulos habet digitus. propter iii. in misericordia consideranda. debet enim considerari substantia que datur. ordo. et intentio. substantia ne rapina uel furto. set debetur de proprio quia sicut dicit ecclesiasticus xxxiiii. Immolantis [[ex iniquo?]] oblatio est maculata et non sunt bene placite subsanationes in iustorum et [[?]]. dona iniquorum non probat altissimus. nec respicit in oblationibus impiorum. ubi in multitudine sacrificiorum eorum propiciatur peccatis. quia qui offert sacrificium de
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar