Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f057-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
qui est mons in uertice montium qui ab in fimo deliciorum cibo nos abstrahit. ut celesti ane nos reficiat. et ad appetitum eterne glorie dato spiritualis refectionis pignore nos accendit. In prima ista refectione que ueteris testamenti typum gerit turbe discubuerunt super fenum. et quia per legem carnis desideria calcare uibemur. In secunda uero super terram. quia in nouo trestamento non solum carnis petulantiam choibere precipimur set etiam calcare terrena. Vel sic. Incumbebant feno. quia deo in ueteri testamento intermedio temporali subsidio seruiebant. nunc autem in terra recumbitur. nam deo propter se seruitur. et ipsi nullo intermedio insidietur qui propter terre stabilitatem designatur. Et accipiens vii. panes gratias agens. Ostendit quantum de salute nostra gaudeat. Ac simul instruit nos ut pro carnali seu spirituali refectione gratias agamus. fregit panem. frangere est scripturam aperire nam spiritualem sapientiam et mysteriosum intelligentiam dedit apostolis ut turbis apponerent non ut sicut nequa seruus pecuniam dei in terra foderent. quia sicut dicitur in parabolis xi. Anima que benedicit impinguabitur. et qui inebriat alium doctrina inebriabitur a domino gratia. Sequitur. Qui abscondit frumentum predicationis mendicetur in populis. Benedictio autem super caput uendentium spirituali. scilicet contrarii ut in prouerbio quod erogans fructum recipias obedientie. in subiectis. et habebat pisciculos paucos. pisciculi sunt uiri sancti. quorum fides. uita. scientia propronitur nobis ad credendum. et immitandum piscis siquidem in aquis nascitur. manens in aquis uiuit. in sanguine uero moritur. Aqua siquidem mundi uerse sunt in sanguinem. Unde in exodo vii. Percutiam uirga que in manu mea est aqua fluminis et uertetur in sanguinem. pisces quoque qui sunt in flumine morientur. et putrescent. Virga moysi crux Christi est. Ad cuius memorie tactum. aque id est uoluptates uertuntur in sanguinem. id est errorem et amaritudinem. Pensare debemus nobis qui in sanguine uolutamur. inferni supplicia preparantur. maxime cum sanguine non uiuant. Unde apostolus. Uidua que est in deliciis mortua est. Vidua que fidelis anima est que est in deliciis huius mundi non uiuit set moritur. licet uiuere uideatur. Bene autem uidua dicitur. quia marito suo in cruce suspenso est uidua. Pisciculi isti pauci sunt quia pauci mendiciam baptismalem obseruant. pisciculi cum panibus apponuntur cum exempla sanctourm in doctrina nostra preceptis dominicis faciantur. Notandus est ordo. prius discumbebant super terram et postea manducauerunt. Super terram sedere est terrena contempnere manducare est uerba doctrine atente audire. Nisi enim terrena contempnas non attente audies uerbum dei. et si forte audieris non saturaberis. quia non complebis. Sapientia enim uerbi dei acquiritur sicut thesaurus effoditur. Unde parabola ii. Si que sieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis. tunc intelliges timorem domini et scientiam die inuenies. Cum thesaurus effoditur. terra super iacens proicitur. quia nisi mentem a terrenis euacuas. thesauros sapientie non attinges. Et saturati sunt. Manducat quis et saturatur. cum uerbum quod audit opere implet. Econtrario manducat et non saturatur qui quod audit non facit. de quibus aggeus id est seminastis multum et intulistis. commedisitis et non estis saturati. nam cum quis saturatus est uires per membra singula diffunduntur. in quamuis uerbo dei saturato statim uitus uerbi apparebit. ITEM qui inebriatus est sumptus et exensas non reputat. dum tmaen expleat suam uoluntatem. ita repletus uerbo dei tribulationes non metuit. dum tamen suum in domino impleat desiderium. Set mirum est quod [[?]] edum naturaliter fetidum aromaticum faciunt. Nos autem mundi naturaliter multa commedimus. Aromata uerbi dei. et tamen fetidi permanemus. de contemptu temporalium propter uerbum dei. dicit apostolus ad philippenses iii. que mihi fuerit lucit hec propter Christum arbitratus sum detrimenta. ut tanquam detrimentum fuggerem. Et sustulerunt que superauerant de fragmentis vii. sportas. fragmenta sunt diuina consilia. Sicut est. Siuis perfectus esse et cetera. et hec fragmenta manus turbe euaserunt. nam multitudo fidelium dei consilia non attingit. Recipiuntur. autem a perfectis qui non solum percepta set et consilia obseruant. Bene ante sporte uiros perfectos significant. fiunt enim ex unico et palmarum soliis. Iunctus super aquas nascitur. et ibi uiridis manet sic sancti in fonte gratie septiformi locati sunt ne arescant. ubi eterne beatitudinis premium expectant. ut palma coronentur triumphali. Unde ezekiel penultimo. Super torrentes orietur in ripis eius et utrumque lignum fructiferum et non defluet ex eo. et non deficiet fructus eius. Torrentes iste est in cuius ripis crescunt sancti. et habundantia diuine misericordie. que duas habet ripas. ripa exteriori hauritur aqua gratie. que datur uiatori interiori gratia que datur triumphatori. [[red ink]] Dominica viii.a [[/red ink]] DEBITORES. sumus non carni ut secundum carnem uiuamus. Apostolus nos reuocans a carnis obsequis dicit. fratres debitores sumus spiritu sancto. uel rationi ad obediendum non carni. Nam licet debeamus carni uictum et uestitum non tamen debemus ei ut ad eius uiuamus arbitrum. Si enim secundum carnem uixeritis [[insertion]] et secundum carnis delectationem [[/insertion]] moriemini morte dampnationis. Si autem spiritum [[factam?]] carnis mortificaueritis. id est si ea que caro adiuuante uiuetis hic uita gratie. in futuro uita glorie. Nequis atuem amortificatione. se carnis excuset ideo subdit. Quicumque enim quasi dicat potestis quia filii dei estis. Quicumque enim spiritum dei aguntur. hii filii dei sunt. Agi dicitur quod er se non mouetur set per alium. regi uero quod per se mouetur. set ut recte moueatur auxilio indiges alieno. dicit gregorius quicumque spiritum dei. a quicumque enim per se ad nullum mouentur set per spiritum scilicet filii dei sunt. et ideo carnem mortificare possunt. et uos debetis filii dei esse. Non enim accepisitis spiritum seruitutis in timore et certe hic ypaloge. id est non accepistis timorem in seruitute que facit hominem seruire timore pene. non amore iusticie. Iterum dico Nam sicut semel timoris spiritus in lege mosayca. acceptus est iterum in evvangelica. Set accepistis spiritum adoptionis filiorum dei. et in baptismo accepistis gratiam spiritus sancti. per quam de non filiis facti estis filii. In quo id est per quem spiritum factum nobis datum tanquam patrem inuocantes clamamus. Alba pater. Alba ebrahicum est. pater a patir greco rectum est. Iungit hic duo ut ostendat. quod et uideos et gentiles in unum ouile collegit deus. ne autem credatur apostolus uelle quod aliter sit spiritus seruitutis. Aliter adoptionis. dicimus quod idem est spiritus. dixit autem hic de donis diuersis. aliud enim est donum timoris seruilis. quod non est in caritate. Aliud est donum adoptionis. spiritus qui est in caritate. et nondum diuersos timores esse. quos requiere [[?]] in epistula iohannis. Ipse enim spiritus sanctus reddit testimonium spiritui [[mundi?]] quod sumus filii dei id est facit recognoscere mente quod filii dei sumus. nec ideo tamen nemo certus est quod sit in caritate. st autem cognitio experientie qua quis conicere possit se esse in ea. uidelicet quasi cum malum quod ante dilexit uenit in odium. Bonum quod non plcuit ante uenit in desiderium. et fertit in mente dulcedinem. ubi prius senserat amaritudinem. Vel spiritus sanctus qui operatur ecclesie sacramenta. nobis qui regeneraturi sumus in hiis sacramentis facit cognoscere quod sumus filii dei. Est et cognitio [[?]]. qua nemo cognoscit se esse in caritate. Unde Job. Cum uenerit ad me non uidebo et dices non Intel[[?]]. Si autem filii sumus per gratiam spiritus sancti uel discedentem non intelligam quasi dicat uenientem ad me gratiam. Si autem filii sumus per gratiam et heredes id est glorie participes. Nota quod heres sonat quinque in partem significationis ut cum patre ueniente filius hereditatem accipiat sicut hic. Quinque sonat in plenitudine ut cum filius patri morienti succedit. uel sicut dicit augustinus. heredes sumus cum hereditatem accipimus eternam. moritur enim nobis deus quantum ad euangelicam cognitionem cum perueniemus ad comprehensiuam. heredes quidem dei. choheredes autem Christi. sub condicionem. Si tmaen compatimus in cruce locaturi. et si non corpore tamen mente. et ita simul cum Christo regnabimus. qui uiut et regnat Amen. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] FRATRES. debitores sumus non carni et cetera. debitores sumus dicit apostolus. set tacet cui Exprimittur auten in evvangelio. ubi dicitur. duo debitores erant cuidam feneratori. cui unus debebat. d. denarios. et alius L. fenerator iste Christus est qui exigit a nobis pene et fenus pecunie. pene fenus exigit a nobis in suppliciis quam commissum sit in flagiciis. Comittit enim homo flagicium in momento pro quo punit eum deus suo eterno. quasi dicat deus. offendisti me in tuo eterno id est quamdiu potuisti peccasti. et ego puniam te in meo eterno. et semper. quia eternaliter permanebo. Alia uidetur esse iusticia quia sicut deus pro unus momenti opere meritorio concedit uitam eternam. eadem iusticia pro peccati momentaneo flagito penam dat perpetuam. Exigit etiam fenus pecunie. Unicuique enim deus dedit suarum pecuniarum ut ponat eam ad mensam et referat eam cum usura.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar