Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f060-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et erit quasi phitonis uox tua. humiliaberis et de terra loquitur mens cum acelestium desiderio ad terrena declinatur. cuius uox est quasi phitonis quod interpretatur uentris locus. uel abyssi quia qui se ad terrena inclinat uentrem habet deum qui adorat ydolum uentrilocum se fatetur. et opera exercet que sibi denunciant imminere dampnationis abyssum. Linguam autem que de terrenis loquitur uult in nobis dominus mutari sicut dicit ysaia xix. In die illa erunt v. ciuitates in terra egypti loquentes lingua chanaan. v. ciuitates in terra egypti v. sunt cordis sensus qui quamdiu erant sub mistico pharaone scilicet dyabolo captiui. qui donantur in regionem tenebrarum et meroris. tamdiu loquentur lingua egyptiaca. erunt autem loquentes chanaan. id est commutata. cum terrena desideria in celestia mutabuntur. et hec mutuo dextere excelsi. quia iam non locuntur in lingua populi. nec filium suum filie dayboli sociauerunt et econtrario. filius tuus bonum opus est id est de genere bonorum. filia dyaboli intentio peruersa. que bono operi non est socianda. filia tua intentio est bona filius dyaboli opus peruersum quod intentio intentio [[?]] bona corrumpitur. Ubi gratia. ut si furtum fecerit ut pascat patrem. uel luxuriatur ut pascat matrem. et sic de similibus Qui autem talia agunt non lingua ecclesie licuntur. que est misericordia set eam in plures confundunt. Genesis ix. Cum proficiscerentur de oriente in sennaar quod in tempore feror ueniunt. qui de ortu bone intentionis. uel actionis uel de Christo qui est uerus oriens et dat ortum gratie recedunt et in ferorem praui operis ueniunt ubi linguam naturalem amittunt. scilicet ebraicam id est transeuntem. de transitu ad regnum loquentem. Diuersis autem locuntur linguis quia tot linguis homo loquitur quot uiciis irreritur. et tot linguis dei uindictam contra se flagitat. quot se peccatis inquinat. Sequitur. Nemo potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto qui animo uerbo facto se subiectum deo manifestat. hic est qui dicit Iesus est deus. qui autem in uno discrepat deum negat. Unde apostolus ad timotheum i. Verbis fatentur se nosse deum factis autem negant. et ii. ad timotheum iii. Habentes quidem [[spiritum?]] pietatis uirtutem autem eius abnegantes. Si ergo unum ecclesiasticum corpus sumus spiritu sancto compactum reddit redditur nobis lingua electa dominum recognoscens que ore deum confitetur. corde consentit. et opere attestatur. Redditur et nobis mutue [[?]] uirtutis obsequium. ut alter aterius onera portemus. Unde sophonias iii. In igne zeli mei deuorabitur omnis terra. quia autem reddam labium populis electum. ut uocent omnes in nomine domini. et seruiant humero uno. igne spiritu sancti qui zeli dei operatur in homine deuoratur iniustis omnis delectatio terrena quibus datur labium electum. ut uno seruiant humero. ut scilicet sicut unum est ecclesiasticum corpus et unus sit laborantium humeris. quod si non fecerimus anathema dicimus id est nos anathema separatos ostendimus. Uno ergo humero seruiamus ut sicut dicit apostolus i. ad corintios xii. non sit scisma in corpore set in id ipsum pro inuicem membra sollicita sint et siquid partitur unum membrum compaciantur omnia membra. si gloriatur unum congaudent omnia. Vos autem estis unum corpus Christi. hoc autem ad similitudinem corporis humani. Sicut enim in uno corpore diuersis membris diuersa dominus assignauit officia. ut unum quodque membrorum alterius officio indigeat. sicut dicit apostolus i. ad corintios xii. Multa quidem membra unum autem corpus non potest oculus dicere manui opera tua non indigeo. aut caput pedibus non estis mihi necessarii eo quod unum quodque membrorum alterius indigeat officio. sic in corpore Christi mystico scilicet ecclesia diuersos deus ordines et status distribuit. et tanta nos deus [[?]] per spiritum sanctum ut tamen alter alterius obsequio indigeat. immo etiam ad similitudinem membrorum humani corporis unusquisque alter alterius necessitatem seruiendo perueniat. Ideo apostolus in hac epistula postquam dixerat diuisiones gratiarum sunt statim subdit. Unus autem dominus ut sicut est unus omnium dominus sic in diuersis mynistrationibus seruiamus ei in caritatis obsequis. tanquam seruus unus rationem redditurus soli domino. mynistranti enim proximo suo mynistrabitur a domino et habenti caritatem ad proximum dabitur caritatis augmentum ut in evangelio. Omni habenti dabitur et habundabit ei autem quod non habent et quod uidetur habere auferetur ab eo. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] CUM. appropinquaret dominus ierosolim uidens ciuitatem fleuit et cetera. Dominus secundam hystoriam evangelicam plangit reprobos qui nesciunt cur plangantur. set ex ultant in rebus pessimis. qui si dampnationem suam peruiderent. cum electis se ipsos plangerent. Legitur deus ter fleuisse. fleuit ad sepulcrum lazari. fleuit super ciuitatem. fleuit constitutus in agonia. primo nostram miseriam ad sepulcrum super quem locum dicit Ieronimus. Non fleuit lazarum mortuum. set rediurum compaciens illi ad presentis uite miseriam reuersuro. quam miseriam ostendit beatus augustinus dicens. puer natus statim plorat. propheta calamitatis sue nondum loquitur et iam prophetizat. fleuit iii.o nostram culpam in agonia constitutus quando factus est sudor eius tanquam gutta sanguinis decrerentis in terram. In quo significauit quod in nobis sic debet feruere contricio ut sanguis anime defluat in lacrimas. et caro nostra quiescat in penas quod autem deus in agonia fleuerit in evangelio. non habentur set in [[strikethrough]] exemplo [[/strikethrough]] apostolo. ad hebreos ad hebreos v. ubi dicitur [[?]] suppliciones ad eum qui posset illum saluum facere. a morte qui clamore ualido et lacrimis offeretis exauditus est pro sua reuerentia. Secundo nostram fleuit stulticiam cum fleret in prudentiam ierosolim in felicis que letabatur in rebus perituris. Unde ecclesiastes. vii. Cor sapientis ubi est tristicia. cor autem stultorum ubi est leticia. Idem. Risum reputaui errorem et gaudio dixi. quod [[?]] de [[ciperis?]]. De stulto qui hoc plangunt habetur in parabola vii. Ubi dicitur. Quia uecordi inueni occurrit muleir uaga. et garrula in ornatu meretricio. parata ad decipiendas animas dicens. Intexui funibus lectum meum straui tapetibus pictis ex egypto aspersi cubile meum mirra et aloe et cinamomo. Mulier ista est secularis illecebra. quem falso sibi ornatu uendicat ut in cautum decipiat. dicens. Intexiu funibus lectum meum ille lectus est temporalis iocunditas mollicies texta peccatorum funibus. Unde parabola v. Unusquisque peccatorum funiculis constringitur. Tapeta ex egypto picta sunt id est decore mundano uarietate peccatorum distincta. quod enim mundo est decor deo est sordidum. quia delicie uoluptatis sub ortationes sunt tenebrarum. et meroris. et ideo insequentibus conuenienter coniungitur. cinamomum quod delectabilem habet odorem saporem. et mirra et aloe que conseruant corpora ne uermescant. hec est illecebra secularis que promittit gustus dulcedinem. et corporis sanitatem. set promittendo fallit cum soluere nequit. quod promittit. licet enim in cinamomo sapor delectabilis promittatur in mirra tamen et aloe amaritudo inuenitur. et si hec duo pollicentur corporis incorruptionem tamen cinamomum habent cinereum colorem. Voluptas ergo promittit gustus dulcedinem. et corporis pollicens sanitatem. cito tamen producit in cinerem. Uenient dies in te quasi dicat in die tua que uesperam habent tibi est pax o peccator set in die aliena que uesperam non habebit erit tibi angustia. et nota quod primo dicit die tua. Singulariter. postea dicit uenient dies [[?]]. quia peccatorum uita presens est tanquam una dies. Multi autem erit angustie dies. quia sicut sicit ecclesiasticus xi. Malicia est unius hore obliuionem facit luxurie. maxime quia delectacio totius uite presentis minima reputabitur comparatione minime pene infernalis. Unde sequitur in fine hominis denudatio operum illius quasi dicat quid prodest in uita delectio momentanea. cum post mortem detur pena eterna. Item in breuitate dierum qui aguntur in uoluptatibus dicit ecclesiasticus xix. [[?]] dierum hominum ut multum c. anni quasi gutte aque maris deputate sunt et scitu calculus arene et cetera. Bene gutte amare et calculo pungitiuo uita presens aptatur. que peccatorem amaricat inconscia. et pena laborum lacerat extrinsecus. et circumdabit te maligni spiritu ut animam tuam exeuntem de corpore tuo trahant ad dampnationem nec mirum cum dyabolus in brachiis crucis sederit expectans finem Christi. ut animam eius raperet in gehennam in quo maculam. non inuenit. Venit enim princeps mundi huius et in me non habent quicumque dicit deus. Unde zacharias. iii. Ostendit mihi Iesum magnum sacerdotem. et satan stabat ad dexteris eius ut aduersaretur ei ut eum qui nullum perpeteruit flagicium traheret ad supplicium et dixit deus ad satan. Increpet dominus in te satan et increpet in te qui elegit ierosolim. Nunquid non iste est torris erutus de igne quod eleganter de Christo dicitur. qui in igne seculi fuit. et intactus euasit. Et coangustabunt te undique. hec est peccatoris coangustio quod maligni spirito non solum operis set etiam cordis et oris peccatum coram
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar