Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f061-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
eius oculis publice replicabant. Unde in trenis. ii. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui. accusantes peccatum cogitationis locutionis et operis sibilauerunt subsannando frenduerunt dentibus suis eum inferendo. ut leones animam lacerando et dixerunt deuorabimus. En iste est quem expectauimus et uidimus. Non relinquent in te lapidem super lapidem. Lapidem ponet super lapidem qui peruerse cogitationis locutionis et operis peruersionem adicit Set cum anima ad inferos rapietur structura huiusmodi destruetur. Et nota quod sicut muro dissipato possunt lapides ponderari. numerari mensurari. sicut post mortem hominis dissipato congerie peccatorum numerabuntur quantum ad multitudinem [[strikethrough]] numerabuntur [[/strikethrough]] ponderabuntur. secundam quantitatem. et mensurabuntur quantum ad diuinitatem. ut tunc inueniantur in numero et pondere. et mensura quia hoc perpentiam non fuerit deleta. ad terram prostrenent te. Hoc est quod dicit abdias. Si exaltatus fueris ut aquila et inter sydera posueris nidum tuum per superbiam in detraham te. per deiectionem. Nidus enim in alto fit et inuentio temporalis cessitudo si sit alta tamen est in terra ideo apostolus ad timotheum in fine. Precipe diuitibus huius seculi non sublime sapere. ITEM mundus habet intus molliciem foris spinarum asperitatem. que sunt materia ignis sicut uoluptas molliciem habent in delectatione scilicet asperitatem habebit in uindicem exactione. Ad terram igitur maligni spiritus prostrenent te ut quem conculcauerunt in culpa conculcent in pena. Unde ysaia li. Dixerunt anime tue incuruare ut transeamus. et posuisti ut terram corpus tuum. et quasi uiam transeuntibus. Et filios tuos qui in te sunt id est cogitationes destruent. quia peccatores decident a cogitationibus sensus. et iterum exibit spiritus eius et reuertetur in terram scilicet quam fecit in mansionem gehenne. non enim dixit ut iob. vi. Sagitte deum in me sunt quasi indignatio ebibit spiritum meum. id est cuius timor et comminatio spiritum in me superbie extinxerunt. hec autem ideo sunt quia non cognoscimus tempus uisitationis nostre. Uisitat autem dominus per doctrinam. Set sicut dicit ecclesiasticus xxi. Cor fatui quasi vas confractum. et cetera et in [[?]] xix. Sagitta in fixa in femore canis. sic et uerbum in ore stulti. qui sicut canis sagitta euellet et proicit. Dominus etiam uisitat per prospera et aduersa. Set multi uisitationem sibi factam ad salutem uirtunt [[pernipendum?]] Unde parabola id est aduersio paruulorum interficiet eos. et prosperitad illorum. scilicet stultorum perdet eos. Ingressus in templum cepit eicere uendentes et ementes de templo. Dum uendentes et ementes de templo percutit unde radix malorum processerit ostendit deus uendentes et ementes de templo eicit [[strikethough]] illos [[/strikethrough]] illos. scilicet qui ad hoc in templis reisdent. ut uel non dantes munera corporaliter persequantur uel dantes interficiant spiritualiter. de quibus dicit micheas iii. hec dicit super prophetas qui seducunt populum meum. qui mordent suis dentibus et predicant pacem. prophetas sacerdotes appellat qui debent terribilem aduentum iudicis populo tanquam prophetantes e futuris nunciare. set heu iam nunc auaricia zelo accensi danti munera pacem futuri iudicis predicant. mordent tamen dentibus quia spiritualiter interficiunt dum spiritualia uendunt. uel sic danti pacem predicanr. non dantem mordent quia dantem munera tanquam uirum pacificant commedantes. non dantem uituperant. Unde sequitur. Et siquis non dederit in ore eorum sanctificant super eum bellum quia non danti eternum promittit supplicium. Ideo quoque redarguntur a domino in malachias i. Quos sacerdotes qui despicitis nomen meum et offeris panem poluutum quis est in uobis qui claudat hostium sanctuarii et intendat altare meum gratuito. In quo clericos arguit. et qui conducti seruire nolunt. ideo subdit. Non est mihi uoluntas in uobis dicit dominus. et non suspiciam munus de manu uestra. Mittam in uobis pro temporali habundantia eternam egestatem et maledictam benedictionibus uestris quia pro temporali quomodo perpetuo uos supplicio deputabo. et ezekiel xiii. Violabant me ad populum meum propter pugillum ordei et fragmen panis ut interficient animas. que non [[strikethrough]] uiuunt [[/strikethrough]] moriuntur et uiuificuntur animas que non uiuunt. ueritatis rectitudine uiolata et rigore ad terrena inflexa dicit se dominus uiolari ad hoc qui animas non moriuntur id est illos quos deus predestinauit ad uitam falso iudicio condempnant. et animas que non uiuunt uiuificant quando quos probauit uicturos in eternum polliceutr mortutos. et hoc propter [[?]] quecumque temporale et osee vi. Galaad ciuitas operantium ydolum supplantata sanguine. quasi fauces uirirum latronum particeps sacerdotum interficientium. in uia per gentes et sichem. Galaad aceruus testimonii ecclesiam significat in qua congesta sunt sacre scripture testimonia. que nunc facta est ciuitas operantium ydolum quia que quondam fuit congregatio fidelium. nunc facta est ciuitas auarorum et symoniacorum supplantata sanguine. illi qui supplantatur sub pedibus fundamentum tollitur. sic in ecclesia qui causam sanguinis uel carnalitatis autem ratione dati et accepti ad beneficia admittuntur Christo fundamento priuantur. et sacerdotes facti sunt sicut fauces latronum animas sibi commissorum propter pecuniam occidentes. latronum dico interficientium in uia per gentes de sichem quod interpretatur [[humeres?]] per gentes de sichem interficiunt dum illos qui de fortitudine bonorum operum ad celestem ierosolim pergunt per contactum symoniacrum peccatis inuoluunt. tales dominus de templo eicit dicens illis. Scriptum est in ysaia lvi. Domus mea domus orationis uocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Unde jeremia vii. Spelunca latronum facta est domus ista. Moraliter domus dei est conscientia iusti. quam speluncam latronum facit. qui relicta simplicitate sanctitatis illud meditatur agere unde possit innocentem ledere. Eicit autem deus uendentes et emittentes de templo. Unde in psalmo. [[quo?]] non cognoui negotiationem secundam aliam literam in [[?]]. in potentias domini uult intrare. Sunt quidam qui deum sibi credunt eterne propicium putantesin debitum si aliquod putant in commodo in bonis suis operibus confidentes audiant ergo in lucas xvii. dominum dicentem. Quis seruum arantem autem pascentem gregem qui seruo regresso de agro statim dicat transi et recumbe et non dicat illi quod [[blank space]] percinge te et mynistra mihi donec manducem et bibam. et post hec manducabis et bibes. nunquid gratiam habet seruo illi quia facit quod imperauit. cum nihil fecit preter qua debuit. non puto quod ad gratiam illi teneatur sic et uos cum recentis. omnia que precepta sunt uobis dicite serui inutiles sumus quod debuimus facere fecimus. illum enim de templo eicit qui eius propiciationem emere se credit. illos autem recipit qui bonum quod faciunt domino ascribunt. et ex eius dono gratuito procedere recognoscunt. [[red ink]] Dominica xi.a [[/red ink]] NOTUM. uobis facio evvangelium et cetera. In hac dominica xi.a de humilitate agitur. et quia per humlitatem caritas conseruatur in officio misse resonat. Deus in loco sancto suo et cetera. qui in habitare facit. unanimes in domo id est multos per caritatem uniformes facit in ecclesia. quia uero per humilitatem et caritatem de dyabolo triumphatur ideo sonat uersus. Exsurgat deus et cetera. In epistula ergo de humilitate agitur unde notat se apostolus abortiuum et apostolorum minimum. et quitquid boni facit non sibi set deo attribuit dicens. Gratia dei sum id quid sum. In evangelio commendatur humilitas publicani et confutatur superbia pharisei. Permisit apostolus de donis spiritus sancti. in epistula dominice precedentis. Hic agit de resurrectione generali quam predicauerat chorintiis. Quibusdam qutem ex ipsis dubitantibus intendit eos in fide resurrectionis confirmare dicens. Notum uobis facio fratres et cetera. et infra gratia dei sum id quod sum. Debemus attendere quid sumus per nature corruptelam. quid simus per culpam. quid per gratiam sicut docet apostolus ad galateos ii. Uiuo ego uita nature iam non ego uita culpe. uiuit autem in me Christus uita gratie. qui autem sit homo per nature corruptelam dicit iob xvii. Putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea uermibus putredini dixi. oputredo tu es meus pater. et dixi uermibus uos estis mater mea. et soror mea dicit putredini pater meus es. quia homo putredo et filius hominis uermis. Priuius homo fuit putredo. cuius filii uermes sunt quia non tamen putredo set etiam quasi uermes. De putredine nati pater et mater uermes sunt quantum ad naturam corruptibilis carnis quia de putredine processimus et cum putredine uiuimus quam portamus. uel natura corrupta est mater et consuetudo peruersa soror. quia ab illa sumus et cum ista uiuimus. Mater ergo et soror uermes sunt ex eo quod ex natura corrupta et consuetudine peruersa hoc in nobis efficitur. ut quasi quibusdam uermibus sic inquietis cogitationibus mentis domicilio fatigemur. Qui autem simus per culpam docet ezekiel xvi. Radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuis amorreus et mater tua cethea. Chananea interpretatur motus eorum uel negotiatio. Radix igitur nostra est corrupte generationis exordium quod est de terra chanaan. quia terra carnis nostre in nobis motus generat qui ad negotiationem esau nos uendit sicut ipse pro uili lenticula dedit primogenita sic et nos pro uili mundanarum illecebra uendimus eterna gaudia. amorres interpretatur amaricans. Pater ergo tuus amorres est mundus. qui bene a [[?]] dicit. quia sicut dicit ecclesiastes. Vidi cuncta que fiunt sub sole et ecce uniuersa uanitas.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar