Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f061-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et afflictio spiritu. et mater tua cethea. quod interpretatur insaniens id est insanire faciens. hec est uoluptas sine concupiscentia que facit hominem insanire. Bene autem insani operatur insania enim morbus est cuius dolor non sentitur quosque morbus cessauit. sic dolor non sentitur in uoluptatis perpetationem set cum quis uoluptatem dimiserit sentit in se contracta omnium uirtutum membra. de hac insania dicit ysaia xxiiii. Propter hoc maledictio deuorabit terram et peccabunt habitantes eius. et relinquentur homines pauci. permiserat ysaia. de peccatoribus dicens. Dissipauerunt fedus sempiternum. fedus dei erat cum homine ut homo non peccaret et deus non puniret. hoc autem fedus peccatores dissipant propter quod maledictio culpe quod meretur maledictionem pene deuorabit terram que absorta est a peccatis. Unde subdit. peccabunt quia insanient habitatores eius. Vere insaniunt qui de terrenis delectationem querunt. de qua insania dicit jeremia xxv. Uenite bibite et inebriamini uenite uomite et cadite et nunc siquidem per confessionem peccata uomere potestis et non uultis. Veniet autem hora quando uoluntas aderit set denegata facultas. non erunt locum habent penitentia apud inferos. in quo peccatorum magna angustia designatur. magno namque dolore urgetur. qui uomere mittitur cum non possit. ITEM ezekiel. de eodem. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus et aqua non es lota. loquitur anime peccatrici sub figura pueri recenter nati dicens. In die ortus tui et cetera. Partus in utero matris nutritur. per umbilicum diruatis sordibus mesntruorum dicit ergo non est precisus umbilicus tuus. quasi ad huc pueriliter uiuis et delectaris sordibus uoluptatis. aqua penitentie in salutem non est lota non saluta sale salutis. de quo ix. omnis uictima igne salietur. Sal a carne uermes exterminat ignis consolidat. Debet ergo omnis [[strikethrough]] anima [[/strikethroguh]] uictima igne saliri ut per amaram carnis macerationem uermes carnalium motuum excludantur. et igne tribulationis etiam informare satisfactionis. caro in bonis operibus solidetur. et non es inuoluta pannis perceptorum quibus debemus inuolui ut distorqueantur membra nostra ad illicitas curationes ITEM ysaia. Uulnus liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Uulneri debetur ligatura. liuori malagma. plage tumenti oleum. uulnus est peccatum manifestum ligandum zona penitentie ne in exempli pernicie saniens peccatorum prorumpat. et ne sanguis sanguinem tangat. cumulando peccatum. Liuor est peccatum absconditum cuius dolor extrahitur per facere confessionis emplastrum. Plaga tumens peccatum est consuetudinis. quia omnis qui in peccatis perseuerat superbit. [[strikethrough]] nisi [[/strikethrough]] tales nisi ex gratuito diuine unctionis numere non sanatur. quia eius contempta misericordia frequenter in desperationem autem in presumptionem corruunt. quod est peccare in spriritum sanctum. Deinde ostendit apostolus quid simus per gratiam dicens. Gratia dei sum id quod sum. Idem docet nos ezekiel. superiori c. dicens. Laui te aqua gratie. uel baptismi. uel penitentie. emendaui sanguinem id est peccatum in mundiciam ex te. [[?]] te oleo scilicet donorum spiritualium pinguedine. calciaui te iacincto id est operibus spiritualibus quia iacinctus colorem celi prefert. De hoc dicit jeronimus. qui hoc calciamentum non habuerit non poterit occurrere iudici uenienti in aera. Ornaui te auro sapientie. et argento eloquentie. uestiui te bysso id est mundicia continentie. Vestiui te polimito qui ex multis texitur filis. et pertinet ad substantiam et multis coloribus insignitur. quod pertinet ad ornatum. In his ergo duobus diuerso designantur gratiarum dona. quedam enim sunt de substantia salutis. ut uirtutes et opera bona. quedam adornant ut predicatio et miracula et genera linguarum que omnia in nobis gratia operatur. Unde sequitur. Et gratia eius in me uacua non fuit. hoc enim sum in opere cauendum est ne collatam nobis a deo gratiam abiciamus. et eam uacuam faciamus. et sine fructu. set diligenter adtendentes eius beneficia non abiciamus sicut docet apostolus ad galateos ii. Viuo in fide filii dei. qui dilexit me et tradidit semeripsum pro me. ideo non abiciam gratiam dei. quasi dicat tantam mihi ostendit quod gratiam eius nunquam euacuabo. Tunc autem gratia non est in nobis uacua quando disponit dues viii. gradus. per quos ascenditur ad edificium in montem constitutum. quos manifeste inueniemus in ii. petri id est Ubi dicit. Mynistrate in fide uestra uirtutem. In uirtute autem scientiam. in scientia abstinentiam. In abstinentia pacientiam. in pacientia autem pietatem. In pietate autem amorem fraternitatis. In amore fraternitatis caritatem. Primus ergo gradus est fides. que fides ideo dicitur quod fiant [[?]]. fides autem sine operibus mortua est it jacobus ii. Sicut corpus sine spiritum mortuum sic fides sine operibus meritoriis mortua est Secundus gradus est uirtus id est mentis constantia in operibus bonis. ut ipsa mens in sua constantia non moueatur alicuius temptationis impulsu. Unde in Mateus vii. deus de illo qui edificauit domum suam supra petram dicit. Descendit pluuia et ueneret fluuia. irreuerunt uenti. et impeierunt in domum illam. et non decidit. Pluuia descendens de aere est temptatio dyabolica. per fluuia que de terra suergit temptationes sunt ex carnis uoluptatibus procedentes. per uentos turbo secularium perturbationum. Si autem domus mentis nostre in Christo petra fuerit fundata a predictionis temptationibus non mouebitur a sua constantia. Tercius gradus est scientia in conuersatione bona. qua habere debemus in spe bonorum eternorum non temporalium. ut faciamus bona. De qua scientia dicit ecclesiastes. id est Ubi multa est sapientia multa est indignatio. et qui apponit scientiam apponit et dolorem. quia qui multam habet scientiam non tamen dolet de peccatis propriis set etiam alienis. Quartus est abstinentia de qua i. petri ii. obsecro uos. tanquam aduenas et peregrinos abstinere uos a carnalibus. V.us est pacientia qua commendat iacobus in fine dicens. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam iob audistis et finem domini uidistis. Non dicit sufferentiam die audistis. et finem iob uidistis. quia iob non commendatur de fine. quia dies suos infelicitate consumauit. Christus uero suos in amaritudine passionis finuum. Sextus est pietas. de qua apostolus i. ad timotheum iiii. Pietas ad omnia utilis est habet enim permissionem que nunc est et future. Vii.us est amor fraternitatis. ut non alterius rei causa opera pietatis impendatis. et aduersariis nostris nisi tamen super ne dilectionis intuitu. Unde in Johannes ii. Nos scimus [[quo?]] translati sumus de morte ad uitam [[quo?]] diligimus fratres. Viii.us summus est consumatur caritatis. que merito amori fraternitatis adiungitur. quia nec proximum absque deo. nec deus absque proximo perficere diligent. Unde canonica iohannis i. [[?]]. Qui habuerit substantiam mundi huius et uiderit fratrem suum necessitate habentem et clauserit uiscera sua ab quo caritas dei manet in eo. Hii sunt viii. gradis quos debet in nobis gratia erigere. ne sit in nobis uacua. ne uacet a uirtutum fructibus ideo dicit apostolus ii. ad corintios vii. Hortamur uos ne in uacuum gratiam dei recipiatis. Set iuxta uerbum domini fructum faciatis. et fructus uester maneat. [[margin]] lucas xviii. [[/margin]] [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] DICEBAT. Iesus ad quosdam qui in se confidebant et cetera. uo homines ascendebant in templum ut orarent. Unus phiseus. et alter publicamus. agitur in hac dominica de humilitate. Unde in epistula apostolus. se notat abortiuum et minimum apostolorum. Verbum etiam humilitatis erat quod dixit. Gratia dei sum id quod sum. Si in evangelio. publicani humilitas commendatur. et pharisei superbia condempnatur. Unde hanc parabola dicit quibusdam qui in se confidebant tanquam iusti cum tamen pauca bona facerent. Phariseus non dominum rogat set se commendat et ex sibi uicino publicano maior ei datur. timoris occasio. ut non solum se laudet set etiam publicano insultet. Phariseus dicitur quasi diuersis. Erant enim pharisei diuisi ab aliis religione quadam. et habebant in manu et in fronte membranulas. in quibus scriptus erat decalogus. et etiam spinas habebant ligatas infimbriis palliorum. ut cum in credendo uel sedendo pungerentur. statim que legis recordarentur. Phariseus ergo illos significat qui sacrarum scripturarum habent exercicium. quod significatur in membranulis. et habent diuinorum memoriam perceptorum quod significatur in spinis. qui etiam religionis opinionem habent ad populum intus uacui operibus uirtutum. et in corde fiuent elationis spiritum. Iste sciens quem due sunt partes iusticie deo gratias agit de utroque. Primo ergo pro parte que est malorum declinatio dicens. gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines. Secundo pro parte que bonorum est [[perperacio?]]. ibi jeiuno bis in [[?]] decimas do omnium que possideo. Quid est autem dicere non sum sicut ceteri hominum nisi solus iustis sumus. et ceteri peccatores [[insertion]] raptores [[/insertion]] in iusti. adulteri. Rapina attenditur in uiolenta occupatione rei aliene. In iusticia uero est cum res propria detinetur. et pauperibus non erogatur. De raptoribus habemus in leuitico xi. Accipitrem non commedes iuxta genus suum. Duo enim genera sunt accipitris. siluester et domesticus. accipiter siluestris escam rapit sibi domesticus uero domino. illumque qui anime sue prodigus culpam suam. luctum facit alterius. quis autem eorum sit exitus ostenditur in ysaia xiiii. quomodo cessauit ex actor
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar