Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f063-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
agnoscere qui essent ydolatre assumpsit aquas in quibus coniessit maledictiones. Quicumque autem bibebat de illa aqua si esset ydolatra labia eius inseparabiliter coherebant. Per aquas significatur uoluptates mundane. in quibus conieste sunt maledictiones dampnationis eterne. quas qui bibit coherent labia eius ne os ad confessionem aperiat. et ita conuictus. quod sit ydolatra quod homo tot [[strikethrough]] habet [[/strikethrough]] [[insertion]] colit [[/insertion]] ydola quot habet peccata ITEM mutus est quem opera sua animal [[insertion]] brutum [[/Insertion]] mutum ostendunt qui nichil rationale loquitur. set tanquam animal brutum. a sensualitate seducitur. mutus est enim superbus. qui mugit taurus elatis incendens cornibus. de quo iohel. Effusi estis sicut uituli super herbam. et mugistis ut tauri ITEM mutus est luxuriosus. de quo jeremia v. Equi amatores in [[?]] et emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem proximi sui [[hinniebat?]]. Ecce quomodo superbi mugiunt. luxuriosi [[?]]. De luxuriosis etiam dicit Jeremia vii. Violabant archanum meum. intraibunt in illud emissarii et contaminabunt illud. In quo luxuriosos sacerdotes arguit qui ecclesiam dei contaminant. habitantes inter parochianas suas sicut equi emisarii inter equas. ITEM mutus est raptor qui nichil rationale loquitur. set est sicut lupus. unde osee. vii. Ve eius qui recesserunt ame. ego redenu eos et ipsi locuti sunt contra me mundatium. non clamauerunt ad uie in cordibus suis set ululabant in cubilibus suis quod est luporum. ITEM uenenosi siue dolosi muti sunt quia non sonat in eis uox hominis set sibilus serpentis. Unde sophonias iii. Omnis qui transibit per eum sibilabit. quia non per conuersationem seculi transit mali exempli uenenum. ad alios inficiendos effundit. ideo deus mutum apprehendit seoreum. separans eum astrepitu mundi. [[?]] secularis quem aurem impedit peccatorum ne uocem audiat salubris predictionis. de quo strepitu zekiel xxvii. Inundatione equorum eius operibus te puluis a sonitu equorum rotarum. et curuum mouebuntur muri tui. Eques est peccator cuius equus est dyabolus quem urget calcaribus quia peccator frequenter plus peccare affectat. quam dyabolus ammynistret. per currum prosperitas secularis. que uehitur iiii. rotis iiii. anni temporibus. Rota quantum ascendit in posteriori parte. tamen ascendit in anteriori parte. sic quantum tibi temporis aceruit de preterito uite tue spatio tamen decreuit de futuro. et prosperitas secularis duratio quantum ascendit per elapsum temporis in crementum tamen descendit [[?]] per futuri temporis detrimentum. Inundatio equorum puluerem sic frequens tremptatio demonum. mulierum monet amorem temporalium mentis oculos excecantem. In curibus mouentur muri quia strepitus secularis etiam uiros uirtutibus firmos. sicut muros concutit. jeronimus eduxit ilium de turba. et misit digitos suos in auriculas eius. Duo sunt que aures obturant ne audiant uerbum dei scilicet desperatio uenie. et presumptio uenie. Digitus enim rigidus et sine sesione curuatur. et reflexus iterum reuertitur ad rigorem in quo significatur tristicia dei et misericordia eius. Iusticia dei misericordiam sic reflectit. quod rigorem sum lineam iusticie non amittat. et misericordia dei sic admiserendum flectitur. quod se a tristicia non distorquent. Dominus ergo digitos suos misit in auriculas surdi. ut a duplici morbo scilicet presumptionis et desperationis eum sanaret. si enim consideret quod digitus flexus rigorem non prodidit de misericordia non presumit. et si attendat quod digitus facile flecti possit. propter rigorem iusticie de misericordia non disperat. Vel per digitos operibus peccatoris Surdus enim plus attendit ad signa id est ad opera et cetera. [[blank space]] Et expueris tetigit linguam eius. Saluia amara est et significat [[strikethrough]] penitentiam [[/strikethrough]] sapientiam et dolorem apponit et linguam prius iunctam resoluit. ut cum amaritudine cordis loquetur. uocem confessionis. Unde sequitur. Solutum est uinculum lingue eius. et loquebatur recte. Recte loquitur qui peccatum non balbucit. sicut ille qui dicit ab alieno habui. et non dicit ego sum latro uel raptor. nec dicit ego sum adulter. set sic ego societatem cum alterius uxore et similiter de altiis. talis balbunt. quia saluia sapientie nondum tetigit linguam eius. Job autem balbucientem arguit. et modum uere confessionis exprimit dicens. vii. Non parcam ori meo. loquar in tribulatione spiritus [[?]]. confabulabor in amaritudine anime mee. Ille parcam ori suo qui peccatum suum confitens. feditatem eius non exprimit. loquar in tribulatione Spiritus. per quod arguuntur qui ridendo accedunt ad confessionem confabulabor. Multi sunt qui cum narrant aliquid quod uiriliter egerut nichil omittunt set totum exprimunt de minimo ad maximum. de uicio ad finem. peccata uero sua breuiter et sumatum dicunt que debet quasi confabulando narrari id est cum omnibus circumstantiis. Unde ysaia xix. Erunt quinque ciuitates in terra egypta loquentes lingua chanaan. hee sunt v. ciuitates v. sensuum que debent loqui lingua chanaan id est in mutata ut oculus de quo dicitur in trenis. Oculus meus depredatus est animam meam que prius in delectatione uisa loquebatur lasciuiam. in confessione loquatur lacrimarum effusionem. quarum utilitatem declarat ysaia xv. per ascensum luit flens. ascendit et in uia [[blank space]] clamorem contricionis leuabant suple oculis flens ascendit. per ascensum generorum quod in [[?]] luith. set bene ascendit quamuis ladine per genas descendant quia acrime dum per genas descendunt ad presentiam saluatoris. pro uenia impetanda ascendunt. Siquis clamaret te accusando libenter leuares clamorem per quod possem deprimere clamorem eius. clamant contra te peccata te accusantiaapud deum. Tu ergo leua clamorem confessionis contra clamorem ipsorum et etiam clamorem contricionis qui superet clamorem talis [[strikethrough]] contricionis [[/strikethrough]] [[insertion]] accusationis [[/insertion]]. Gustus etiam debet loqui lingua mutata. ut que prius ciborum suauitatis delectabatur. nunc in ciborum abstinentia delectetur. Unde iob vi. Nunquid poterit commedi in sulsum. quod non est sale commedit quasi dicat non autem quis poterit gustare afferunt [[?]] anime. Job ergo delicias seculi que prius suaue sapiebant ei nunc amaras reputans et insulsas quasi lingua mutata loquens ait. Nunquid poterit commedi et cetera. Unde sequitur. Que prius nolebat tangere anima mea scilicet cibum penitentie. nunc per angustia spiritus cibi mei sunt. Similiter os quod prius loquebatur accusationem oeccati nunc loquatur accusationem. manus quem ante loquebatur rapinam. nunc loquatur elemosinam. odoratus qui prius loquebatur odoris suauitatem nunc loquatur [[?]]. sicut legitur de beato arsenio qui accipiebat spatulas palmarum ponens was in aqua donec putrefierent naribus adhibebat. ut fetorem sentiret ex eis loco suauium odorum quibus fuerat in seculo delectatus. Unde ysaia. Erunt pro suaui odore fetor. pro zona aurea funiculis et pro fascia pectorali cilicium. quod pertinet Hanc mutationem exsequitur plenius ysaia 33. dicens. Quis lingua loquitur immutata. ille scilicet qui [[strikethrough]] loquitur [[/strikethrough]] ambulat in iusticiis et loquitur ueritatem. et proicit auariciam. ex calumpnia et excutit manus suas ab omni munere. qui obturat aurem suam ne audiat sanguinem id est aliena peccata claudat oculos suos ne uiderat malum. de inde subiungit quid de mutatione ista consequitur. qui in excelsis habitat panis ei datur et aque eius fideles sunt. Regem in decore suo uidebunt oculi eius. lingua immutata ut carnem quam prius tangebat uestis suauitatis. nunc tangat cilicii asperitas et aures quem prius audiebant detractionem. uel adulationem. et similia. nunc audiant uocem sacerdotis et discipline documenta salubria. [[red ink]] Dominica. xiii. [[/red ink]] ABRAHE. dicte sunt promissiones et semini eius. In hanc dominica agitur de sufficientia legum. et de commendatione fidei Iesu Christi ostenditur enim lex non sufficere ad salutem. Unde in hanc dominica probat apostolus quod non per legem est iustificatio set per fidem Christi. Eadem legum insufficientia ostenditur in evangelio. huius dominice. in quo agitur de illo qui descendit a ierosolim in iericho et incidit in latrones. quem sacerdos et leuita per quos lex significatur preterierunt. Nam lex neminem sanabat. Samaritanus autem per quem significatur Christus uulneribus sauciati vinum et oleum infudit. Hec autem dominica bene respondet dominice precedenti. in qua sub figura surdi et muti significatur infirmitas generis humani. et in eius sanationem generis humani sanatio. Unde ne quis crederet salutem possere fieri per legem hic agitur de insufficientia legum et fide Christi. Dicit ergo Abrahe dicte sunt promissiones. uolens probare quod non ex lege est benedictio. Dicit quod Abrahe qui fuit ante legem promisit deus benedictionem gratie in uia. et glorie in patria et semini eius id est Christo. non quod ad semen id est Christum fieret promissio sed ad eum pertinebat qui per eum promittebatur. danda benedictio et implenda Et quod semen istud fit Christo ostendit ex uerbis scripture genesi. que est in semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit scriptura in seminibus quasi in multis id est sicut faceret si uellet intelligi de multis. set dicit autem semine tuo quasi in uno sicut quidem uno uult intelligi et illud [[?]] Christus. Hoc autem quasi sic promisit deus abrahe qui fuerit ante legem per quod probat quod promissio non impletur per legem. Unde subdit. hoc autem testamentum id est hanc promissionem confirmandam a deo per iuraemnti arestationem dico id est affirmo. quod lex non facit irritam id est falsam quod faceret si per eam daretur benedictio et non per fidem Christi. promissio enim illa non dixit quod per legem esset benedictio set per semen. Si ergo per legem esset benedictio frustra promisit per quod daretur benedictio Non
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar