Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f064-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ergo per legem esset benedictio quia data est plus multum tempore a promissione facta abrahe. Si ergo de lege benedictio esset abraham et alii qui fuerant ante legem non benedicentur. quod factum est et ideo dicit quia lex facta est id est data plus cccc. annos et xxx. a promissione facta abrahe. Si ergo iustidicatus est abraham qui tanto tampore fuit ante legem quod ipsi negare ut possunt non est ex lege iustificatio set ex fide. et ita lex non facit irritam quod iam ualet af euacuandam promissionem. quia fasla esset promissio et promissirum mendax. Nam si ex lege id est ex operibus legum daretur hereditas id est eterna beatitudo. iam non ex promissione id est ex eo quod promissio dixit et ita frustratur promissio abrahe set destruitur consequentis. sic si ex operibus legum et benedictio non est ex promissione. set est ex promissione quod probat quod deus donauit abrahe repromissionem id est benedictionem per fidem Christi sepe promissi de qua benedictione constat quod abraham habuit et quod ipse fuit ante legem. ergo ex promissione benedictio est probata assumptione concluditur. Non est ergo ex lege benedictio. Quid igitur lex. quasi dictum est quod hereditas non est ex lege. Quid igitur lex id est ad quid et quare data est lex. respondet propter transgressionem quasi dicat non est data ut duceret ad iusticiam set propter transgressionem choibendam. ut saltem timore cessarent homines transgredi. et deinde ex uoluntate posita est in quam ut staret id est ueniret semen id est Christus de quo promisserat deus quod per eum benedicentur omnes gentes. lex dico ordinata id est ordinabiliter data per angelos id est per moysen et alios mynistros ueteris testamenti uel angelos id est mynisterio angelorum in quibus loquebatur deus dando legem. Bene autem dico ordinabiliter data id est suo [[strikethrough]] tempore [[/strikethrough]] [[insertion]] ordine [[/insertion]] inter tempus uidelicet naturalis legis et tempus gratie. sic enim ordinauerat consilio dei sapientia ut plus legem naturalem curreret lex scripta et plus legem scriptam evangelica. Voluit eidem quod homo plus casum suum experiretur uires liberi arbitrii in lege naturali quod fecit et inuenit. quia lex naturalis non sufficiebat ad iusticiam. Quia uero posset aliquis dicere si haberem legem cum lege naturali sufficeret. Unde et clamabat non deest qui impleat set deest qui iubeat. Non dedit legem ut de ipsa conuinceretur eius arrogantia et inuenit quod nec ipsa sufficiebat. detegebat enim uulnera non sanabat. Cum igitur expertus homo uires utriusque legis. inueniret quod neutra sufficeret conuicta eius arrogantia et probata tam sua quam sufficientia tempus erat ut ueniret lex gratie ex qua quereret remedium quod neque ex uirtute liberi arbitrii neque ex ex lege poterat inuenire. cogita ergo infirmitate sua et insufficientia legis clamauit eger ad [[medicinam?]]. qui ueniens in forma serui sanauit egrotum. Unde sapientie xviii. Dum medium silentium et cetera. Triplex est silentium. primum ante legem secundum sub lege. tercium erit in gloria. Primum fuit ignorantia langoris. Secundum de separatio curationis. Tercium erit adeptio sanitatis. Ante legem homo morbum suum non congnoscebat. ideoque silebat nec querebat remedium. Ut autem sub introitum lex ostendit languidis uulnera sua. Mox rupitum est Silentium. et ceperunt egri poscere remedium. Set per opera legum ubi non est salus samari uolentes querebant. inuenire nequiebant. Tandem ergo considerans hominem per legem iustificari quasi per clamores diurnos fatigatus. et desperans rursum loqui cessauit. et semen est secundi silentium. Tunc ergo omni [[?]] sermo patris aregalibus sedibus for[[?]] serui indutus uenit in mundum. Samaritanus ad uulneratum appropiauit. Angelus magni consilii in piscinam descendit. helyseus ad suscitandum mortuum accessit. et ita rupto silentio ceperunt egri pura fide. Ac uera confessione remedium flagittare. Tercium autem silentium erit in gloria quando recepta sanitate et plena immortalitatis felicitate. nichil ultra restabit petendum. Ordinabiliter ergo data est lex. posita in manu mediatoris id est in potestate Christi. ut staret dum uellet et cessaret cum uellet. Dicitur autem Christus mediator id est reconciliator duorum id est dei et hominis. Dicitur et mediator id est arbiter duorum scilicet populorum iudaici et gentilis. dicitur etiam mediator id est communicans cum duobus scilicet diuina natura et humana. In manu huius mediatoris posita est lex. ut cessaret cum uellet. Ergo iniuriam facit ei qui uult eam stare cum ipse finem imposuerit ueteri testamenti. Mediator autem unius non est quasi dicat lex quam habet mediator in manu sua est. set tamen ipse mediator non est unius populi set duorum populorum addictum. Si autem per solam esset iusticia. non esset mediator populi gentilis. que legem non habebat. uel sic Non est mediator id est arbiter unius populi tamen quia non est arbitrium nisi inter duos. ipse autem arbiter duorum populorum quos [[insertion]] inter [[/insertion]] se discordes pacificauit. in se lapide angulari. Auferetis gentili populo neruum duorum et famulatum elementorum. Iudeis auferens totum legum. et cerimoneralia ut gentili remaneret lex naturalis. iudeis lex scripta x. mandatorum. Qui autem [[insertion]] ad hunc [[/Insertion]] legem tenet negat duos populos ad concordiam esse reductos. Item mediator est per communicationem diuine nature et humane existens uerus deus et uerus homo. Mediator inter deum et hominem in quantum homo. Set quia mediatoris inter duo extrema uidetur quod duo essent dii respondet quod si mediator non est unius tamen set duarum extremitatum. tamen unus est deus cum patre per diuinam naturam cui mediat per humanam. Sequitur. Lex ergo aduersus promissa dei quasi dicat quando quidem lex posita est propter transgressionem. Est ergo lex aduersus dei ut per eam impleatur alter quod promissum sit. absit. Non est [[?]] promissionis set confirmat eam. Sicut lex posset prestare uitam. et id quod promissio spoponderat exhiberet uere per legem uideretut promissio exclusa. Si enim quod uere non est contra promissa quod lex ex lege non est uita id est eterna beatitudo quia si inde esset uita tunc et iusticia quod ita dicit. Si enim data esset lex que posset uiuificare id est uitam conferre. non solum opinione ex lege esset iusticia set non est ex ea iusticia quia [[?]] condempnat et sub peccato concludit. et hoc quod dicit. concludit scriptura id est lex ipsa sub peccato. id est sub peccati dominio occasionaliter. et concludit omnia id est omnes homines argumentando contra ipsos coniunctos esse peccatores. iiii.or autem causis data est lex scilicet ut esset rudibus in pedagogum. ITEM ad domandam superbiam et infirmitatem manifestandam eorum qui de libero arbitrio confidentes de sua iusticia presumebant. ITEM ut esset duris in Flagellum. Item ut esset iustis in signum futurorum honorum. Scriptura siquidem concludit omnia sub peccato. scriptura siquidem hominem de peccato redarguit. et conuincit. et arguendo sub peccato esse concludit. Siquis enim peccatum suum uel per ignorantie tenebras uel superbiam. presumptionem iusticam non interligat. ad scripturam accedat tanquam ad speculum et ibi mendosam eius facies comuincetur. In speculo enim conuincitur scriptura. Unde jacobus. Siquis auditor est uerbi et non factor hoc [[?u. con. ? na. s.?]] in speculo. Mulier in speculo uidet mundam faciei sue. Similiter homo uidet in mundiciam conscientie sue. Unde in exodo. ante penultimo. legitur quod moyses fecit labrum eneum de speculis mulierum que excubabant in hostio tabernaculi. per speculum significatur precepta diuina in quibus sacre anime que per mulieres designantur se aspiciunt et quid in se celesti uiro plateat uel displiceat agnoscunt. In diuinis enim preceptis uelud in speculo interne ymaginis maculas contuemur. contumentes compungimur. compuncti lauamur. In labio enim eneo quod fiebat de speculis lauabantur illi qui erant tectum federis ingressuri. Mulieres ergo excubantes in hostio tabernaculi sunt anime sacre sollicite circa excubias mentis sue. que bene dicuntur in hostio excubare tanquam parate de ergastulo carnis exire cum pussauerit deus ad hostium corporis per infirmitatem carnis. Qualiter etiam scriptura conuincat hominem de peccato ostenditur. zacharias v. Conuersus sum et leuaui oculos meos et uidi et ecce uolumen uolans et dixit ad me angelus. quid tu uides. et dixi. Ego uideo uolumen uolans. et dixit ad me. hec est maledictio que egreditur super faciem uniuerse terre. quia omnis fur sicut scriptum est iudicabitur et omnis mirans similiter ex hoc iudicabitur Et uenit ad domum furis et ad domum iurantis mendaciter. Volumen uolans est sacre scripture predicatio que uolare dicitur. quia subtilitate sua nubes penetrat et quando de celestibus loquitur ad uisibilia reuertitur ut quod uisibilibus minus intelligitur. manifestus per uisibilia ostendatur. hec est maledictio egressa super faciem terre. ex hac enim homo maledicens conuincitur. sicut enim benedictio est eam impleuntibus sic est maledictio transgressoribus hec uenit ad domum furis iudicando ad penam increpando propter culpam illum qui turpi sacrilegio furatur animam suam deo. Venit etiam ad domum iurantis in nomine patris id est ad omnem christianum qui iurauit et statuit custodire iudicia iusticie tue dei et transgressus est ea. et consumet eum peccato ut uiuat domino. Unde sequitur. Et consumet lingua eius id est uenialia. et lapides eius id est moralia. que more lapidum ponderositate sua trahunt adyma. De hoc etiam ezekiel xl. Adduxit me in terram israel. et dimisit me super montem. super quem erat edificium. quasi ciuitatis. et ecce ubi et funiculis lineus in manu eius. et calamus mensure. stabat autem in porta et mensus est. Terra ista est stabilitas celestis patrie in qua est mons contemplationis excelse. in qua est spirituale edificium triumphantis ecclesie cuius porta est finis huius uite. et illius uicium. In hac porta stat ubi Christus uidelicet suis uirtutes conferens duplicem tenens mensuram. id est funiculum lineum et calamum. Lutum multis tonsionibus uenit ad candorem. Calamo scribitur. funiculis ergo lineus in manu uiri est maceratio Christi carnis. Calamus sacram scripturam significat. hac duplici mensura metitur lapides et lingua. Nullus enim dignus est ut in celesti ponatur edificio nisi sacra precepta obseruet et honestas conuersacionis sue sacre scripture respondeat. et nisi carnis sue maceratione Christi passionem imitetur. Sacra igitur scriptura concludit omnia sub peccato. et argimentando proponit preceptum. assumet factum et concludit peccatum hoc modo
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar