Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f070-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et de se ad ambulandum explicare nititur amplius obligatur. Sic ergo non potes soluere rumpe. Set [[aliquando?]] is qui uult uincuum rumpere pedem scindit. Unde sequitur in iob planta eius tenebitur laqueo. diues enim auaricie nodum uolentis rumpere proponit se eam relinquere cum filias nuptiis dederit et eis domos edificauerit quod tandem minime preualet cum exhausta pecunia. de pecunia timet sibi. Ex quo igitur soluere non potest aut frangere malleo timoris futuri iudicii. unde in psalmo. Contriuit portas ereas et cetera. per uectes ferreos significantur diabolice suggestiones quia sicut ferrum ex contactu terre rubiginem consumitur ita diabolice suggestiones. si consideras quod terra es et in terram ibis. excontaxtu huius memorie ad nichilum rediguntur per portas ereas significantur carnales delectationes. Nam sicut es durabile est. ita carnalis delectationes igniculis et in sensibus mom quiescit debent etiam he porte timore iudicii contri et confringi [[underlined]] et resedit [[/underlined]] interiori compunctione reduimur [[underlined]] et cepit loqui [[/underlined]] se ipsum per confessione manifestans. [[underlined]] et dedit ipsum mani sue [[/underlined]] Cum enim aliquis per interiorem confessionem reuiniscit et se per cofessionem prodit. tunc matri redditur quia indicio sacerdotis communioni ecclesie sociatur. [[red ink]] Dominica xvii.a [[/red ink]] Obsecro itaque fratres ego iunctus in domino. hec dominica. respondet precedenti ordinatione congrua. Nam in [[?]] defunctus qui offerebatur ad sepulcrum domino compaciente uidue lacrimanti suscitatus est et matri redditur. In hac dominica sic restitutus docetur permanere cum matre. unde apostolus in epistula. intendit nos sollicitos reddere ad seruandum uirtutem spiritus uinculo pacis. Quia vero nullus intrat in unitatem ecclesie nisi per humilitatem. ideo apostolus inuitat nos ad omnem humilitatem. unde etiam et ad eandem nos inuitat [[?]]. In hoc uerbo quod concluditur. omnis qui se humiliat exaltabitur. dicit ergo apostolus. [[underlined]] ego iunctus in domino [[/underlined]] id est propter dominum corpore quidem set uerbi domini in me non est alligatum. Nam caritas ad doctrinam subditorum me compellit. ideo [[underlined]] obsecro ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis. [[/underlined]] Ambuletis dico de bono in melius proficiendo. et hec digne ut ambulatio uestra respondeat. ucationie id est predicationi mee qua uocati estis qualiter autem sit ambulandum declarat [[strikethrough]] uidius [[/strikethrough]] melius cum subiungit. [[underlined]] Cum omni humilitate [[/underlined]] interiori et exteriori. quia habent quidam humilitatem in ueste et superbiam in corde. quidam vero interius et non exterius ut prelatus aliquis qui apud se iudicat dignitatem ecclesie deperire. Si humilitas que [[intorsus?]] habet in gestu uel habitu exterius ostendatur quod no appropriat apostolus qui dicit ut sitis ad bonum tractabiles sicut mites. [[underlined]] Cum pacientia. [[/underlined]] id est tolerancia aduersorum. [[underlined]] supportantes inuicem [[/underlined]] illatam a fratre molestiam idem alter alterius onera portate. non solum carnalia set spiritualia. ut tam materiali quam spirituali subsidio subueniatis oppresso non quidem pro terreno comodo set in caritate uos dico sollicit id est studiosi cauti et attenti seruare unitatem spiritus id est unitatem ecclesie. quam facit spiritus scilicet qui totam uegetat ecclesiam sicut hominis spiritus uegetat totum corpus. In uinculo pacis id est in pace que est uinculum et nutrimentum spiritualiter unitatis hanc autem pacem tria infestant uicia. scilicet inuidia eradicatio dampnosa. et scandalum. uult igitur apostolus. ut seruemus pacem diligendo inuicem bona nostra. et sic relegabitur proximus inuidia. uult etiam apostolus. ut per pacem uiremus readicationem dampnosam. ut pote ex conuicationis sententia proferenda maxime cum multitudo est in causa ne hac occasione dampnum paciatur ecclesia. Unde in evvangelio [[zimania?]] simitur crescere cum tritico usque ad messem. ne ipsis autem temporis in caute collectis eradicare simul et triticum. uult etiam ita perficere nos pacem seruare quod nitemus scandalum quod etiam a bonis quoque operibus pocius quam fratrem scandalizemus unum corpus et unus spiritus. ac si dicat seruate unitatem spiritus. ut sitis unum corpus subueniendo proximo sicut nostro commembro et sitis unius spiritus idem uolens cum deo uel sitis unius spiritus [[strikethrough]] idem uolens cum deo [[/strikethrough]] cum fratribus cum quibus debemus idem uelle et nolle secundum deum. uel sitis unum corpus et id est quia unus est spiritus. scilicet qui corpus uegetat ecclesie. et sicut in humano corpore. si unum membrum ab aliis separetur. iam spiritus hominis non regitur. ita qui ab unitate ecclesie discesserit spiritus scilicet uegetationem amittit et sicut membro separato a corpore non prodest menbri formam habere si non ab hominis spiritum uegetetur. ita ab ecclesie corpore sequestrato christiani uocabulum non proficit si a spiritu sancto uiuificatus non fuerit. sitis ergo unum corpus et unus spiritus sicut uocati estis ad idem et unum regnum quod est spes uocationis uestre unus dominus quod debeamus esse unum corpus probat multipliter quasi dicat uere debemus esse unum corpus et unus spiritus. quia unus est dominus cui sumus una seruitute subiecti. non iii. [[?]] ne pro diuersa eorum uoluntate nos oporteret forsitan discordare. et una fides per quam sumus una religione sociati unum baptisma quo omnes sumus una regenerationi sanctificati. Unus deus creator omnium. unus pater procreator et gubernator ominum qui super omnes est creaturas. et ideo honorandus et per omnia est diffusus ita ut uitari non possit et ideo timendus. et in omnibus uobis in dilectione permanentibus est per gratiam et ideo amoris brachiis est amplexandus. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Obsecro uos fratres ut digne ambuletis in uocatione qua uocati estis. Notandus est Ordo uocationis scilicet ad quid et per quid uocentur et quid uocet nos. Vocamur per benedictionem. obsecrat autem apostolus. ut opera uocationi respondeant in beatitudini ad quam uocamur ut sicut non est finis premiorum ita non sit finis interiorum uel non latescat milicia quia non marcessit corona. Item obsecrat apostolus ut opera nostra respondeant uocationi id est gratie in quam uocamur. de qua ad hebreos contemplantes nequis desit gratie dei. gratie deest qui non facit opera gratie respondentia. Qualiter autem conseruari possit gratia ostendit custodit. ne qua radix amaritudinis cursum germinans impediat nos. Amaritudo est noxia operatio uel delectatio comparabilis ueneno que sursum germinat cum cogitatio mala ad opus peruenit. Radix enim amara non potest fructus bonos facere set sibi similies et amaros. sicut fons sulfureus dulcem et potabilem non emittit aquam. Item obsecrat apostolus. ut opera uestra respondeant uocationi id est predicationi. siue uoci Christi que uos uocat de temporalibus ad eterna. ut que retro sunt obliuiscens. ad ea que sunt anteriora me extendo. Vocat ergo dominus in rugitu leonis sicut habetur in apocalipsi x. Vidit angelum descendentem de celo et posuit pedem suum dextrum super mare sinistrum autem super terram. et clamauit uoce magna. quemadmodum leo rugit et iurauit per uiuentem in secula seculorum quod tempus iam non erit. Angelus autem iste Christum significat qui posuit pedem suum dextrum super mare inquietudo tribulationum. per terram qui es proprietatum per dextrum prosperitas. per sinistram aduersitas posuit ergo pedem dextrum super mare et sinistrum super terram. In hoc innuens. quod prosperitas iocunditas amara et afflictionis amaritudo iusto. debet reputari iocunda. et clamauit iurans. quod tempus iam uero erit amplius. uel ideo cum festinatione ad eterna properandum. Cuius ergo dulcis temporalia super relinquenda. et celestia inquirenda. et osee xi. [[?]] Leo rugiet et formidabunt filii maris et aduolabunt quasi auis. Ex egypto et quasi columba de terra assiriorum uocat nos Christus ut aduolemus ex egipto id est de tenebris seculi quasi auis pennis sumptis uirtutum. librantes pondus carnis in altum et quasi columba in terra assisriorum id est malignorum spirituum. Columba in aquis uidet accipitrem et fugit. et nos debemus peruidere in scripturis persecutorem diabolum ne nos de aquis uoluptatum trahat ad suplicium. Item columba nisi inueniens locum ubi requiescere possit pes eius reuersa in arcam portans ramum oliue in ore qui significat confessionem in ore peccatoris uolentis reconciliari domino.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar