Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f075-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[dili]]genter inspicite [[underlined]] eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram [[/underlined]] id est illo mutamini in quibus qui sunt mihi similes. [[underlined]] multi enim [[/underlined]] praue operando [[underlined]] ambulant [[/underlined]] non consentientes mihi quod sepe dicebam uobis ad cautelam ut eos non imitaremeri. [[underlined]] Nunc autem et flens [[/underlined]] tanquam pro eorum dampnatione quam pro suplicii subuersione. quod ipsi scilicet subuerterunt. [[underlined]] dico [[/underlined]] eos esse [[underlined]] inimicos crucis Christi. [[/underlined]] in eos enim quod carnales obseruantias predicant obseruandas crucem Christi superfluam asserunt nec solum illi sunt inimici crucis Christi. Set etiam illi qui frustrantur illum mercede laboris sui scilicet anima quam Christus in cruce metuit ut presentetur ei sine macula et sine ruga [[underlined]] quorum finis interius quorum deus uenter est [[/underlined]] et quicquid faciunt causa uentris faciunt ut dicit augustinus hoc ab homine colitus quod preceteris diligitur. unde cum ominibus dominus bonis melior sit et maior plus omnibus diligendus est a nobis colendus. illi autem qui uentrem omnibus plus diligunt uentrem [[?]] suum faciunt [[underlined]] et gloria in confusione ipsorum [[/underlined]] in gloria eorum est impudentis ad suam confusionem circumcidendis [[underlined]] qui terrena sapiunt [[/underlined]] quia gloriam in circumcisione ponere uel credere terrene sapientie est. uel sic [[underlined]] quorum deus uenter est [[/underlined]] et gloria temporalis est in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. gloria enim temporalis deducet eos ad confusionem eorum qui terrena sapiunt [[superscript ]] diligunt [[/superscript]]. [[strikethrough]] Gloria enim temporalis [[/strikethrough]] [[underlined]] nostra [[/underlined]] autem conuersatio licet ad huc simus in terris [[underlined]] in celis est [[/underlined]]. ibi enim sancti conuersationem habent ubi spem suam ponerit et in hoc angelis similes sunt propter quod [[underlined]] unum saluatorem [[/underlined]] nunc animarum in futuro corporum expectamus dominum nostrum Iesum Christum qui sicut nunc animas illustrat per gloriam. Sic in futuro. [[underlined]] reformabit corpus humilitatis nostre. [[/underlined]] id est corpus nunc uile et deiectum quod post mortem redigetur in cinerem ita in quam reformabit ut sit [[underlined]] configuratum corpori claritatis [[/underlined]] sue quam ostendit discipulis in transfiguratione uel quam habuit in resurrectione. et hoc facit [[underlined]] operationem [[/underlined]] uirtutis sue [[underlined]] quam possit [[/underlined]] etiam subicere sibi omnia Iesus Christus dominus noster. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Imitatores mei estote et cetera. Inuitat nos apostolus ad imitationem sui et illorum qui in doctrina sua et exemplo sunt informati. quatinus ipsos imitemur. et si ipsis sicut cera in sigilla imprimatur viii. Siquidem que sanct sunt uita nobis directionis et forma pulcritudinis. sermo discretionis unde Jeremia vi. state super uias et audite et uidete et interrogate de semitis antiquis. que sit uia bona. et ambulate in ea. et inuenietis refrigerium animabus uestris. Siquis ergo uelit inuenire anime sue refrigerium stet in uiis id est in uiris sanctis qui sunt nobis uia ad uitam in exemplum ad salutem stet autem ut sit erectus non curuis et ad terrena curuatus ne dicatur ei a malus operibus quod habet in ysaia li. Incuruare ut transeamus qui enim incuruatur ad terrena sit quasi pons. per quem diabolus transeat ad alios seducendos. state ergo recte et audite predicationis uerba. uidete oculis uestris felle piscis de quo tobias xi. ubi dicitur quod tobias stercoribus hirundinum excecatus est set linitis oculis eius felle piscis cecidit albugo de oculis eius sicut membrana oui. per hirundines qui celeriter uolant celeriter impetuosus uanitatis et uoluptatis transitu delsignantur. quarum stercora sunt sordes et immundicie peccatorum que uirtutis cecant oculum. piscis diabolus est qui uelud cecus im mari huius seculi minores deuorant cuius felle inuendi sunt oculi quia de amaritudine ex eius fallacia procedente. debemus in animo permuniri. ut lepre albugo cadat que bene membrane oui comparatur. qui enim habet membranam oui alienus est a spe pulli quia membrana non potest haberi nisi frangatur ouum quo facto frustratur spes pulli. membrana igitur oui est albugo peccati cecans oculum peccati serpens que quando habetur fructus boni operis expectatur sicut dicit apostolus. quem fructum habuistis tunc in hiis quibus nunc erubescitis quasi nullum de hiis uiis habetur in trenis i. Vie syon lugent qo quod et cetera. Vie id est sancti perducentes ad syon id est ad speculationem diuine maiestatis lugent eo quod non sit qui audito preconio nuptiarum uenire uelit ad sollempnitatem id est ad epistulas celestis patrie. Sunt ergo uiri sancti uia directionis Sunt et forma pulcritudinis formantes nos et reformantes quibus dictum est. Vos estis lux mundi. lux formas rebus constituit quas tenebre abstulerunt in tenebris nichil pulcrum. ule formosum. ipsi ergo lux formas nobis restituerunt quas peccatorum tenebre abstulunt. Serue igitur forma nostra. in qua qui non fuerit informatus non erit formosus. Unde petri i. in fine. pascite qui in nobis est gregem die non coacte set forma facti gregis ex animo. ipsi enim sunt forma in qua debet grex imprimi uelud cera in sigillo. Unde ecclesiasticus 38. In brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curabit uirtutem suam et paulo ante cor suum dabit in consummationem operum et uigilia sua [[strikethrough]] sua [[/strikethrough]] ornabit in perfectionem. loquitur de prelato per figulum designato. qui in brachio id est in fortitudine non lingue set bonorum operum formauit de subdito uas idoneum ad dei ministerium. sic curabit ante pedes suos uirtutem suam. Nam prelati se coram discipulis humiliare debent ut eos quasi uirtutibus eleuant et cor suum dabit in consummationem et in gloria sua ornabit in perfectione ad hoc enim debet cordis diligentia inhibere et etiam uigilias cordis ut imperfectio subditorum ad perfectionem perducatur de hoc habetur iii. vii. omnia uasa que fecit iram regi salomoni domo domini de auricalco exant in campestri regione iordanis. fundat ea rex in argillosa terras uiri sancti formelle argillose in quibus funduntur uasa misericordie. et hoc in regione Iordanis per quem significatur bpatismis. quia non aliter uasa misericordie efficimur nisi per baptismum et penitentiam abluatur. Unde autem dicit in campestri regione Iordanis quia baptismum et penitentiam que sunt salutis nostre sacramenta dominus per totam terre latitudinem predicauit ut faceret uasa in misteriis suis in terra argillosa. per quam significatur sacra scriptura uel uiri iusti quia sicut terra tenac in igne passionum inuincibiles nec sunt timore uel pena dissoluti. set amplius roborata. Sic ergo uasa preciosa esse cupimus. in domo domini liquefiamus. sicut es et liquefacti ingrediamur formellas terre argillose imitando exempla sanctorum secundum doctrinam apostoli dicentis. Imitatores mei estote fratres. et obseruate eos qui ambulant sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant quos dico inimicos crucis Christi. Christus primo crucifixus est in ligno habente formam tau. postea in superiori parte infixa est cauilla cui affixa est tabula in qua scriptus est titulus scilicet Iesus nazarenus rex iudeorum. Cauilla ergo cum tabula fuit. quasi altera crux ubi reclinatum est caput Christi. Inimici autem crucis Christi sunt qui lignum siue cauillam superius depositam tollunt quod fuit reclinatorium capitis eius quod faciunt qui mentem suam Christo subtrahunt ut non habeat in eis ubi caput reclinet. sunt etiam inimici crucis Christi qui tollunt Christum priuantes mercede passionis. sue hoc enim. [[hoc?]] Christus sanguinis sui precio comparauit ut esset rex iudeorum in est uere confitentium hunc titulum coluit qui se per fidem et pure confessionis deuotionem eis subiciunt quorum finis interitus id est eterna dampnatio. unde ad romanos vi. quorum finis est mors eterna scilicet quorum deus uenter est. Nam se ipsos uentri deo immolant et deinde deo libidini. numeri xxv. ab illi comederunt et adorauerunt deos eorum. Initiatus est israel. beelphagor ecce quomodo. primo seruierunt deo uentri et postmodum sacrificauerit deo libidini. hii ponuit arma saul in templo astarot quod interpretatur ouile in quo sunt domino scilicet presepe per quod significatur gula et sterquilinium. per quod immundicia luxurie designatur. arma igitur saul in templo astarot ponit qui membra sua que deberent esse arma iusticie in ministerio gule et luxurie. acomodant contra quos dicitur parabola xxiii. De hiis qui morantur in uino et student calicibus epotandis. Ne intueris uinum cum flauescit et splenduerit in uitro. Ingreditur enim blande et in nouissimo mordebit ut coluber et ecclesiasticus 31. quam sufficiens est homini erudito uinum exiguum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar