Transcribe
Translate
Bible (Book of Maccabees II, Chapters 2-4) [leaf]
Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
re autem vera regis propositum perfecturus. Sed cum venisset ierosolimam et benigne a summo sacerdote in ciuitate esset exceptus narrauit de dati iudicio peccuniarum et cuius rei gratia adesset aperuit. Interrogabat autem si uere hec ita essent. Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hecet uictualia uiduarum et pupillorum. Quedam uero esse hircani tobie uiri ualde eminentis in hiis que deculerat impius symon. Uniuersa autem argenti talenta. cccc. esse et auri. cc. Decepi eos vero qui credidissent loco et templo quod per uniuersum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate impossibile omnino esse. At ille pro hiis que habebat in mandatis a rege. dicebat omni genere regi ea esse differenda. Constituta autem die intrabat de hiis heliodorus ordinaturus non modica uero per uniuersa ciuitatem erat trepidatio. Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactauerunt se et inuocabant de celo eum qui depositus de celo legem posuit. ut hiis qui deposuerant ea salua custodiret. Iam uero qui uidet summi sacerdotis uultum mente uulnerabatur. faties enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. Circumscisa enim erat mestitia uero uiro quedam et horror corporis. per quam manifestus aspicientibus dolor crdis eius efficiebatur. Alii etiam congregati de domibus confluebant publico supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset uenturus. Accincte mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant. set et uirgines que concluse erant percurrebant adomam. alie autem ad muros quedam uero per fenestras aspiciebant. Uniuerse autem protendentes manus in celum deprecabantur. Erat enim misera commixte multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio. et hii quidem inuocabant omnipotentem deum ut credita sibi hiis qui crediderant cum omni integritate conseruaretur. heliodorus eutem quod decreuerat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa errarium presens. Sed spiritus omnipotentis dei. magnam fecit sue ostensionis euidentiam. ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei. ruentes dei uirtute in dissolutionem et formidinem conuerterentur. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus. Isque cum impetu heliodoro priores calces elisit. Qui autem sedebat uidebatur arma habere aurea. alii autem apparuerunt duo iuuenes uirtute decori optimi gloria spetiosique amictu. qui circumsteterunt eum. et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis uerberantes. Subito autem heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt. Atque in sella gestatoria positum eiecerunt. et is qui cum multis cursoribus et satellitibus predicutm ingressus est errarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta dei cognita uirtute et illi quidam ad diuina uirtutem iacebat mutus atque omni spe et salute priuatus. hii autem dominum benedicebant. quia magnificabat locum suum et templum. quod paulo ante timore at tumultu erat plenum. apparente omnipotente domino gaudio et letitia impletum est. Tunc ueri ex amicis heliodori quidam rogabant confestim oniam ut inuocaret altissimum. et uitam donaret ei qui in suppremo spiritu erat constitutus. Considerans ac summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex iudeis circa helidorus consummatam optulit pro salute uiri hostiam salutarem. Cumque summus sacerdos exoraret. eidem iuuenes eisdem uestibus amicti stantes. heliodoro dixerunt. Onie sacerdoti gratias age. nam propter eum uitam tibi domnius donauit. Tu autem a deo flagellatus nuntia omnibus magnalia dei et potestatem. et hiis dictis non comparurerunt. heliodorus autem hostia deo oblata et uotis magnis promissis ei qui uiuere illi concessit et onie gratias agens. receptu excercitu repedebat ad regem. Testabatur autem omnibus ea que sub occulis suis uiderat opera magni dei. Cum autem rex interogasset heliodorum quis esset aptus ad huc semel ierosolimam mitti ait. Si quem haes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc. et flagellatum eum recipies. si tamen euaserit eo quod in loco sit. uere dei quedam uirtus. Nam ipse qui habet in celis habitationem uisitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac disperdit. Igitur de heliodoro et erarii custodia ita se res habet. IIII Symon autem perdictus peccuniarum et patrie delator male loquebatur de onia. tamquam ipse heliodorum instigasset ad hec. et ipse fuisset incentor malorum. prouisoremque ciuitatis ac defensorem gentis sue et emulatorem legis dei andebat insidiatorem regni dicere. Sed cum inimicitie in tamen procederent ut etiam per quosdam symonis neccessarios homicida fierent. considerans onias periculum con
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar